Imágenes de páginas
PDF
EPUB

venerabili fratri... archiepiscopo Magdeburgensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Si legationis officium tibi ab imperiali potestate commissum officiose vis gerere, sicut crederis et teneris, expedit, ut corripiens inquietos satagas pusillanimos consolari, et quanto contra ecclesias et personas ecclesiasticas multiplicatur superborum iniquitas et superbia iniquorum, tanto contra eos rectitudinis tuæ zelum erigas fortiorem, ut vigor virtutis valentior vitii corruptela, dum vincit nec vincitur, clarior vigeat ex adverso, tanquam noctis tenebris luce diei eminus effugatis. Quum itaque cives Cremonenses, timore divino contempto, et tam divini quam humani juris reverentia vilipensa, monasterium Sancti Sixti Placentini duabus partibus castri et curtis Vastallæ per violentiam spoliarint et curtem Luciariæ ad idem monasterium pertinentem contra justitiam detineant occupatam, sicut abbatis ejusdem monasterii a longo tempore conquestio continuata declaravit, propter quod, post cavillosa diffugia, quibus eumdem abbatem fatigarunt diutius, gravibus laboribus et expensis, spreto juramento corporaliter præstito, quod juri parerent, in potestatem et consiliarios excommunicationis et in totam civitatem interdicti sententias fecimus promulgari et præfatum abbatem petitorum verum constituimus possessorem fraternitatem tuam rogamus et monemus attente per Apostolica scripta mandantes, quatenus prudenter attendens quod, sicut non est conventio lucis ad tenebras, ita nec viri ecclesiastici, qualem esse te credimus, ad excommunicatos participatio esse debet, nullum ex illis tibi communicare permittas, immo tanquam præcisos ab ecclesiastica unitate omnino devitans et, quantum in te fuerit, faciens evitari, sæpedictum abbatem in possessionem ipsam potestate tibi tradita inducas et tuearis inductum, mandatum nostrum taliter impleturus, quod legatione fungens pro domino temporali, æterno non displiceas, sed complaceas, et nos exinde, te Dei zelum cognoscentes habere, devotionem tuam dignis favoribus prosequi debeamus... Qui si, quod absit, contrarium faceres, graviter nos reputaremus offendi. Datum Laterani, XVI kalendas junii, pontificatus nostri anno septimo.

In eumdem modum scriptum est Alberto, episcopo Tridentino, legato in partibus. Tuscia.

CXXXVII

Ad archidiaconum Pictavien., præpositum et magistrum O., canonicos S. Nicolai Ambianen.

19 maii 1223.

[Regest., lib. VII, epist. 159. Mss. La Porte du Theil.] Mandat eis ut episcopus Morinen. M. de Aria subdiacono in præbendali officio provideat.

Honorius, etc., dilectis filiis... archidiacono Pictavien.... præposito, et magistro O. canonicis Sancti Nicolai Ambianen., salutem et Apostolicam benedictionem.

Dilectus filius magister M. de Aria subdiaconus in nostra proposuit præsentia constitutus, quod quum secundo venerabili fratri nostro... Morinen. episcopo, qui eum in subdiaconum ordinarat, pro eo nullum ecclesiasticum beneficium obtinente direximus scripta nostra, ut in ecclesia Sancti Martini de Hesduvo suæ diœcesis, si esset idoneus, et nullus de mandato nostro fuisset receptus, ibidem in præbendali beneficio provideret... decano Ambianen. et collegis ipsius primo, ac præposito Sanctæ Mariæ Burgen, et conjudicibus suis secundo, sibi super hoc monitoribus deputatis, idem episcopus, licet nihil objiceret quare id non deberet fieri, vel non posset, mandatum tamen nostrum pariter et præceptum, ac monitorum monitum prædictorum surdis auribus transiens, id hactenus efficere non curavit, propter quod jam tertio dictus magister coactus est ad nostram præsentiam laborare. Nolentes igitur quod de provisione dicti magistri pie incœpimus remaneat inexpletum, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus episcopum memoratum ut præcedentem inobedientiam redimens per obedientiam subsequentem, ei juxta primi mandati nostri tenorem in ecclesia provideat memorata, monere diligentius, et inducere procuretis, ipsum ad id, si necesse fuerit, nisi aliquid rationabile objectum fuerit et probatum, quare hoc fieri non debeat, vel non possit, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, compellentes. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, XIV kalendas junii, pontificatus nostri anno septimo.

'CXXXVIII

Ad abbates et fratres ordinis Præmonstratensis.

23 maii 1223.

[Lepaige, Biblioth. Præmonst., 653.] Præmonstratenses alienarum causarum procuratores esse prohibentur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus et fratribus universis ordinis Præmonstratensis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum relictis sæculi vanitatibus, ei soli impendere teneamini famulatum, cui servire regnare est, indecens constat esse, ut cum debetis orationibus vigilare, involvatis vos quæstionibus alienis. Quocirca universitati vestræ auctoritate præsentium inhibemus, ne quisquam vestrum in pertractandis alienis causis præsumat existere procurator. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Laterani, X kalend. junii, pontificatus nostri anno sexto [septimo].

CXXXIX

Ad abbates et fratres universos ordinis Præmonstratensis.

23 maii 1223.

[Lepaige, Biblioth. Præmonst., 653.] Malefactores ordinis sub firma custodia detineantur. Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus et fratribus universis ordinis Præmonstratensis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, nonnulli post professionem ab eis ordini nostro factam, diabolica fraude seducti ab ecclesiis suis malevole recedentes, domos vestras incendere ac alias graviter vos damnificare præsumant. Nos indemnitati vestræ paterna volentes sollicitudine providere, præsentium vobis auctoritate concedimus, ut vestros canonicos et conversos, si in iis præsumptores et rebelles extiterint, quamdiu in sua malitia perdurarint, sub ea possitis custodia detinere, quod vobis aut domibus vestris molestias inferre nequeant vel jacturam.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, X kalend. junii, pontificatus nostri anno sexto [septimo].

CXL

Ad Reginaldum regem Insularum.
23 mai 1223.

[Theiner, Vetera Monum. Hibern. et Scot., p. 21.] Rex Insularum sub protectione beati Petri veluti feudatarius Ecclesiæ Romanæ suscipitur. Honorius episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Reginaldo, regi Insularum illustri, salutem et Apostolicam benedictionem.

Promptæ fidei et pronæ devotionis affectus, quem erga Romanam Ecclesiam studes in effectu laudabiliter exhibere, digne meretur, ut personam tuam sincera benevolentia complectentes te speciali Sedis Apostolicæ gratia prosequamur, tuis supplicationibus favorabiliter annuendo. Sicut enim transmissæ nobis tuæ litteræ protestantur, bonorum, quæ fiunt in Ecclesia Romana, particeps esse cupiens, ad exhortationem venerabilis fratris nostri P. Norvicensis episcopi, tunc electi et Apostolicæ Sedis legati, ei Ecclesiæ Romanæ nomine ac nostro insulam de Man, quæ ad te jure hæreditario pertinebat, nullumque de ipsa servitium facere tenebaris, donasti liberaliter et irrevocabiliter tradidisti, recipiens eamdem insulam ab Ecclesia Romana in feudum, et pro ea nobis fidelitatis et homagii exhibens juramentum. Ad quoque recognitionem dominii Ecclesiæ Romanæ tu, et hæredes tui, annuatim duodecim marcas sterlingorum in Anglia apud monasterium de Furnis in festo Purificationis beatæ Virginis persolvetis, quæ omnia jurasti te fideliter servaturum. Nos igitur habentes hæc rata et grata, tuis supplicationibus inclinati, personam et terram tuam cum omnibus, quæ in præsentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis

infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, X kalendas junii, pontificatus nostri anno septimo.

CXLI

Ab abbates de Cardon et Bello Podio. 23 maii 1223.

[Manrique, Ann. Cisterc., IV, 228.] Indulget ut aliis agricolis excolendas tradant terras sine onere decimarum quas propter sterilitatem sic possident.

Honorius episcopus, servus

servorum

Dei, dilectis filiis de Cardon et Bello Podio abbatibus, et priori de Galer, Urgelensis diœcesis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Dilectus filius abbas, et conventus Populeti Cisterciensis ordinis, nobis humiliter supplicarunt, ut quasdam [terras], quas per quadraginta annos absque decimarum, et primitiarum onere possederunt, dare vicinis agricolis excolendas, sine onere memorato, ac quasdam simili modo jam datas illis dimittere, qui easdem taliter receperunt, vel dare aliis, si magis fuerit opportunum, cum eas propter sterilitatem earum, et malitiam circumstantium excolere nequeant utiliter per se ipsos, quin imo specialiter ea causa debitis sint gravibus onerati, eisdem nostra permissione liceret. Quocirca discretioni vestræ per Apostolicam Sedem mandamus, quatenus inquisita super præmissis veritate diligentius, si vobis constiterit, rem taliter se habere, auctoritate nostra tribuatis eis licentiam postulatam, nec contra eam permittatis, eosdem a quocumque temere molestari. Datis Laterani, X kal. junii, anno sexto [septimo].

CXLII

Ad Remonem episcopum Senogalliensem. 29 maii 1223.

[Ughelli, Italia sacra, II, 868.]

Ecclesiam Senogalliensem sub beati Petri et sua protectione suscipit omnesque ejus possessiones ac bona, jura ac privilegia confirmat.

360

venerabili fratri Remoni episcopo Senogalliensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

In eminenti Apostolicæ Sedis specula licet immeriti, disponente Domino, constituti, fratres nostros episcopos, tam propinquos, quam longe positos, fraterna debemus caritate diligere, et ecclesiis sibi a Deo commissis pastorali sollicitudine providere : Quocirca, venerabilis in Christo frater episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Senogalliensem, cui, auctore Deo, præesse dignosceris, sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascumque possessiones, quæcumque bona eadem ecclesia in præsentiarum juste, ac canonice possidet, etc., usque illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. In civitate Senogalliensi Sancti Johannis Baptistæ, S. Petri, S. Martini, S. Georgii, S. Mariæ de Scottis, S. Laurentii, S. Salvatoris, S. Crucis, S. Bartholomæi, S. Paterniani, S. Brigidæ, et S. Severi ecclesias cum omnibus pertinentiis earumdem, et tertiam partem de omni redditu, ac datione, distracto quoque, et placito, et de mercato, nec non de ripa, et portu, seu de aliis supradictæ civitatis vectigalibus; seliquatico, pedagio, mensuratico, et de aliis portis, et porterolis civitatis ipsius, excepta porta S. Angeli, cujus nostri in integrum. sunt proventus. In diœcesi Senogalliensi monasterium S. Gaudentii cum omnibus ejus bonis, et pertinentiis, et curtem quæ vocatur Turturaria cum molendinis, et suis

pertinentiis, ecclesiam S. Viti cum hospitali S. Spiritus, ecclesiam S. Stephani cum curte, pratis, paludibus quoque, ac salinis omnibus a mari usque ad muros dictæ civitatis, et cum omnibus possessionibus positis in monte S. Stephani planiciis, et curtem Senogalliæ, de jure episcopatus Senogalliensi, et curtem quæ vocatur Tres Basilicæ, cum castello, quod vocatur Orgiolo cum. omnibus hominibus, et eorum bonis et suis pertinentiis, et castrum Vivarii, castrum. Ramusceti et castellare filiorum Leonis, et castellare Scorzaleporis, et castrum Montale, et castellare Castellionis, et castrum. Farnesi, castrum Peticli, et castellare Fossecebæ, et castellare Montisfortius, et quid

Honorius episcopus, servus servorum Dei, quid episcopatus habet in castro insulæ

Camarcelli, et ejus curte, in curte insula Hugvitionis, in castellare Campi Longi, et ejus curte, in curte Ravonis, in castellare Qunzan, et ejus curte, in castro Montis Novi, et ejus curte, in castro Peudingarda, et ejus curte, in castellare insulæ Caselvacis, et ejus curte, in castellare montis S. Viti, et ejus curte, in castro Maruci, et ejus curte, in castellare S. Martini filii Aldonis, et ejus curte, in castro Cerreti, et ejus curte, in Folliano, et ejus curte, in Jassellare, et ejus curte, in curte Arcæ contractæ, turris ruptæ, et in castellare Albani, et ejus curte cum hominibus, curtibus, et pertinentiis eorumdem, monasterium S. Genesii, plebem Manæ, plebem S. Michaelis de colle Urbano, plebem S. Apostoli, plebem Scorzalepori, plebem S. Gervasii de Bulgaria, plebem de Paone, plebem de Cavis, plebem S. Hippolyti, plebem de Muro, plebem S. Petri de Colonia, plebem plani, plebem de colle, et plebem montis Porci, plebem Orgeoli, plebem S. Gregorii, ecclesiam Sanctæ Mariæ de Bodio, ecclesiam S. Jacobi cum hospitali, ecclesiam S. Maria de Filleto cum hospitali de Massa, ecclesiam S. Johannis de Monte Novo, ecclesiam S. Johannis de Scapzano, plebem de Allano, plebem S. Martini filiorum Aldonis, plebem S. Archangeli, plebem S. Paterniani de Fractula, plebem de Casertino, et plebem S. Clementis cum capellis in earum plebatibus positis, bonis, possessionibus, ac hominibus earumdem cum plena jurisdictione, quam Senogalliensis ecclesia noscitur in iis hactenus habuisse. Præterea quod communi assensu tui capituli, vel majoris partis ipsius consilii sanioris in tua diœcesi per te canonice fuerit institutum, ratum, et firmum volumus permanere. Prohibemus insuper ne excommunicatos tuos, vel interdictos ad officium, vel communionem ecclesiasticam sine conscientia, et consensu tuo quisquam admittat, aut contra sententiam tuam canonice promulgatam aliquis venire præsumat, nisi forte periculum mortis immineat, aut dum præsentiam tuam habere nequiverint, per alium secundum formam Ecclesiæ satisfactione promissa oporteat ligatum absolvi. Sacrorum quoque canonum auctoritatem sequentes statuimus,

quod nullus archiepiscopus, vel episcopus absque assensu absque assensu Senogalliensis episcopi in diœcesi Senogalliensi conventus celebrare, causas etiam, et ecclesiastica negotia ejusdem diœcesis, nisi per Romanum Pontificem, vel ejus legatum fuerit eidem injunctum tractare præsumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat præfatam ecclesiam temere perturbare, etc., usque profutura, salvo mandato Sedis Apostolicæ speciali. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Datum Laterani per manum magistri Guidonis, D. papæ capellani, IV kalendas junii, indictione XII, Incarnationis Dominicæ anno 1223, pontificatus vero D. Honorii papæ III anno septimo.

CXLIII

Ad abbatissam ac conventum de Braila, Cisterciensis ordinis.

23 maii 1223.

[Manrique, Annal. Camaldul., IV, 240.] Mandat ut F. reclusam domus S. Lazari Cameracensis in sororem suam sine difficultate admittant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectæ filiæ abbatissæ, ac conventui de Brailla, Cisterciensis ordinis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Dilecta in Christo filia F. reclusa domus Sancti Lazari Cameracensis, nobis fecit humiliter supplicari, ut cum ei tutius videatur agere in monasterio residuum vitæ suæ, quam sic esse reclusam, et ipsi licentiam concedere Cisterciensem ordinem assumendi, et vos pro receptione ipsius nostris invitare litteris dignaremur : nos itaque preces ejus, et propositum, benigno favore in Domino prosequentes, caritatem vestram rogamus, et monemus aitente, per Apostolicam Sedem mandantes, quatenus ipsam, ob reverentiam divinam et nostram in sororem vestram sine difficultate qualibet admittatis; ita quod ipsa una vobiscum de virtute proficere valeat in virtutem, et vestra caritas vos caras, et commendabiles reddat in oculis Salvatoris. Datum Laterani, III kal. junii, pontificatus nostri anno sexto [septimo].

CXLIV

Ad cantorem et magistros Gaufridum et Girardum, canonicos Parisienses.

30 maii 1223.

[Marlot, Hist. de Reims, III, 781.]

Eis mandata dat de gravi quæstione Laudunensis episcopi.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis cantori et magistris Gaufrido et Girardo canonicis Parisiensibus, salutem, etc.

Venerabilis frater noster Laudunensis episcopus gravem nobis obtulit quæstionem, quod quum Remense capitulum nuper postulasset ab eo ut pro reparanda ecclesia Remensi, eis per Laudunensem diœcesim litteras prædicationis concederet, unum annum indulgentiarum continentes expresse, ac eorum nuntii per totam ipsam dioecesim cum processione reciperentur a clero et populo, et dies adventus eorum tanquam dominicus haberetur, et cum venirent ad locum interdicto suppositum, divina libere celebrarentur ibidem quamdiu essent, et statueretur pro ipsius ecclesiæ confraria, etc. Datum Laterani, pontificatus nostri anno septimo.

CXLV

Ad abbatem et conventum monasterii

Casinensis. 7 junii 1223.

[Tosti, Historia Monte Cassino, II, 304.] Sententiam inter L. priorem ecclesiæ S. Gregorii de Spaczano et abbatem de Scuza ab episcopo S. Marci latam corroborat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Casinensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ea quæ judicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere, et ne in recidivæ contemptionis scrupulum relabantur, Apostolico convenit præsidio communiri. Ex parte siquidem vestra fuit expositum coram nobis quod quum venerabilis frater noster... Tusculanus episcopus, tunc Apostolicæ Sedis legatus, causam quæ inter L. priorem ecclesiæ Sancti Gregorii de Spaczano ad Casinense monasterium pertinentis, et... abbatem de Scuza vertebatur,

super eo quod idem prior se ab ipso eadem ecclesia contra justitiam spoliatum fuisse dicebat, venerabili fratri nostro... episcopo Sancti Marci commisisset fine debito terminandam; idem episcopus Sancti Marci, cognitis causæ meritis, pro dicto priore monasterii Casinensis contra præfatum abbatem super eamdem ecclesiam, quoad possessorium diffinitivam sententiam promulgavit. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, sententiam ipsam, sicut est justa, nec legitima provocatione suspensa, et in ipsius litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiæ, septimo idus junii, pontificatus nostri anno septimo.

CXLVI

Ad abbatem Aremacen., Trecen. diœcesis, et archidiaconum, et... decanum S, Stephani Trecen.

8 junii 1223.

[Regest., lib. VII, ep. 174. Mss. La Porte du Theil.]

Mandat ut causam, inter abbatem S. Petri Vivi Senonensem et archidiaconum Senonensem audiant.

Honorius, etc., dilectis filiis..... abbati Aremacen. Trecen. dioec. et archid., et..... decano S. Stephani Trecen., salutem, etc.

Dilecto filio... abbate monasterii S. Petri Vivi Senonen. olim suam ad nos querimoniam perferente, quod dilectus filius... archidiaconus Senonen. in eum insolitam jurisdictionem usurpans, quam sui prædecessores in eum, vel ejus conventum non consueverant exercere, nos ejusdem abbatis, vel conventus sui gravamen indebitum sustinere nolentes, eidem archidiacono dedimus in mandatis, ut in ipsos de cætero non usurpet aliquam jurisdictionem insolitam, vel excerceat; sed his tantummodo contentus existens, quibus prædecessores sui contenti fuerunt, non exigat aliud ab eisdem quam a dictis prædecessoribus suis

« AnteriorContinuar »