Imágenes de páginas
PDF
EPUB

exactum fuerat, et perceptum, dantes... abbati S. Crispini majoris Suessionen. et ejus collegis per nostras litteras in mandatis

batur archidiaconatus Senonenses finalem habere justitiam non potuit hujusmodi quæstio; sed, ut finis debitus im

ut ipsum canonica districtione compesce-ponatur, causam ipsam vobis de ipsius ab

rent, si mandato nostro præsumeret contraire. Postmodum vero ad petitionem ejusdem archidiaconi conquerentis, quod... abbas et conventus prædicti procurationem annuam et quædam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhibere sibi contra justitiam denegabant, eidem abbati Sancti Crispini, et collegis ejus dedimus in mandatis ut audirent causam hujusmodi et fine debito terminarent, coram quibus petiit dictus archidiaconus, ut quum idem monasterium infra metas sui archidiaconatus sit situm, ei præfati abbas et monachi obedirent in his, quæ pertinent adjurisdictionem, correctionem et visitationem, ad jus, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut coram ipso conquerentibus responderent, ac starentjuri et justas ejus sententias observarent; citati etiam venirent ad ejus præsentiam, et ejus mandata honesta, et facta secundum Deum de correctione excessuum et aliis, quæ archidiaconi solent et possunt rationabiliter injungere, audituri et, salva sua regula et abbatis sui obedentia debita, servaturi. Petiit insuper ne de cætero facerent aliquos de Senonen. baliva eo prætermisso coram... officiali Senonen. archiepiscopi convenire asserens illos prius debere convenire sub ipso quam coram officiali prædicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum ac familiæ suæ causis dumtaxat exceptis. Lite igitur super præmissis coram præfatis judicibus legitime contestata, et [partibus] auditis ab eisdem, judices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen Apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra præsentia constitutis, venerabilem fratrem nostrum P. Albanen. episcopum eis dedimus auditorem. Quumque ipso archidiacono interim regresso ad propria, suo propter hoc procuratore relicto, dictus episcopus inspexisset acta judicii diligenter, et tam ipsa quam ea, quæ partes curaverunt proponere coram ipso, nobis et fratribus nostris fideliter retulisset, nos attendentes ecclesiarum consuetudines esse super archidiaconorum jurisdictione diversas, cum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua ín abbatiis ordinis præfati monasterii ute

batis, et procuratoris alterius partis assensu duximus committendam. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus inter majoris ecclesiæ Senonen. canonicos, qui habere debent de hujusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his veritatem sollicite inquiratis, et nisi vobis infra tres menses post primæ citationis edictum, constiterit per eosdem præfatum archidiaconum vel prædecessores ipsius de pacifice obtenta consuetudine jurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in hujusmodi abbatiis hactenus habuisse, præfatum monasterium ab ejus petitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero per eosdem canonicos vobis constiterit ipsum archidiaconum, vel ejus prædecessores de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse jurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis hujusmodi abbatiis, ea dumtaxat adjudicantes eidem in monasterio supradicto quæ ipsum, vel prædecessores suos in monasterio ipso vel in eisdem abbatiis constiterit habuisse, super aliis perpetuum ei silentium imponatis in prædictis omnibus, sublato appellationis obstaculo processuri. Nullis litteris obstantibus, si quæ apparuerint præter assensum partium a Sede Apostolica impetratæ. Quod si non omnes, etc. Datum Signiæ, VI idus junii, pontificatus nostri anno septimo.

CXLVII

Ad conventum ecclesiæ S. Trudonis.

12 junii 1223.

[Piot, Cartulaire de l'abbaye de S.-Trond, I, 179, n. 143.] Inhibet ne pro advocatorum monasterii delicto villæ ad ipsum pertinentes interdicto ecclesiastico supponantur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis conventui ecclesiæ Sancti Trudonis, Leodiensis dioecesis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem offi

cii nostri ad debitum perducatur effectum. Quia vero, sicut ex vestra relatione didicimus, advocati, quos monasterium vestrum habet, prout fuit ab antiquo provisum, quosdam certos redditus a vobis recipiunt annuatim, pro quibus villarum vestrarum defensio incumbit eisdem, nos vestris justis precibus inclinati, auctoritate præsentium inhibemus ne, pro ipsorum advocatorum delicto, villæ ad vos pertinentes interdicto ecclesiastico vobis in culpa non existentibus supponantur, non obstante quod eidem advocati quædam in prædictis villis percipiunt quæ, sicut asseritis, nequaquam sibi de'jure competere dignoscuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Signiæ, II pridie idus junii, pontificatus nostri anno septimo.

CXLVIII

Ad Constantinum episcopum Scalensem. 13 junii 1223.

[Ughelli, Italia sacra, VII, 329.]

Eis causam inter Jacobum de S. Severino comitem Avellini et Nicolaum Salernitanum archiepiscopum super jure patronatus vertentem, committit decidendam.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Constantino episcopo Scalensi, et dilectis filiis Mathæo archidiacono, et Constantino Faburo subdiacono nostro canonicis Amalphitanis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Dilectus filius nobilis vir Jacobus de Sancto Severino, comes Avellini, suam ad nos querimoniam destinavit, quod venerabilis frater noster Nicolaus Salernitanus archiepiscopus quasdam capellas de castris suis S. Severini, et S. Georgii exactionibus indebitis aggravans, et molestans super jura patronatus quarumdam aliarum ecclesiarum, ipsum et milites suos indebite inquietat. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis, audiatis causam, et in loco debito conjunctis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter

observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram eamdem, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes exsequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum eorum altero, etc. Datum Romæ, idibus junii, pontificatus nostri anno septimo.

CXLIX

Ad Conradum Portuensem episcopum, A. S. legatum.

18 junii 1223.

[Bouquet, Recueil des Hist., XIX, p. 732.] Mandat Conrado ut, si tractatus de conciliandis Raimundi VII Tolosani cum Amalrico de Monteforti dissidiis ad affectum perductus fuerit, adjudicata per Apostolicam Sedem Vivariensi ecclesiæ castra tueri conetur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri C., Portuensi episcopo, Apostolicæ Sedis legato, salutem et Apostolicam benedictionem.

Licet credamus quod es ad conservandum ecclesiarum jura sollicitus per te ipsum, ex abundanti tamen fraternitatem tuam sollicitandam duximus et hortandam, per Apostolica tibi scripta mandantes quatenus, si tractatum concordiæ inter nobilem virum A. comitem Montisfortis et R., quondam comitis Tolosani filium, R. perduci contingeret ad effectum, provideas quod jus Vivariensis episcopi, tum in aliis, tum specialiter in castro de Fanjau et Argentariæ, cum pertinentiis ipsorum, in ipsa concordia conservetur illæsum, prout illi per Apostolicam Sedem adjudicatum esse noscitur et concessum: mandatum nostrum taliter impleturus, quod diligentia tua inde possit merito compleri, etc. Datum Laterani, XIV kalendas julii, pontificatus nostri anno septimo.

CL

Ad abbatissam et conventum de Fonte beatæ Mariæ, Cisterc. ordinis.

18 junii 1223.

[Regest. lib. VII, epist. 57. Mss. La Porte du Theil.] Eas cum omnibus bonis sub beati Petri et sua

protectione suscipit.

Honorius, etc., dilectis in Christo filia

bus... abbatissæ ac conventui de Fonte beatæ Mariæ Cistercien. ordinis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetæ pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater suæ protectionis munimine confovere. Ea propter, dilectæ in Domino filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipatæ, cum omnibus bonis quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum, præstante Domino, justis modis poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem annuum redditum sexaginta solidorum Valencen. monetæ, a quondam A. de S. Auberto ad winagium suum de Haspra percipiendum monasterio vestro concessum, terras, molendinum, prata, terraginam, nemora et redditus de Poteles, de Trit in territorio S. Leodegarii et de Querceto, et alia bona vestra, sicut ea omnia vestrum monasterium juste possidet et quiete, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiæ, XIV kal. julii, pontificatus nostri anno septimo.

CLI

Ad abbatissam et conventum monasterii de Fonte beatæ Mariæ, Cisterc. ordinis. 18 junii 1223.

[Regest., lib. VII, epist. 58. Mss. La Porte du Theil.]

Eis quasdam possessiones confirmat. Honorius, etc., dilectis in Christo filiabus... abbatissæ ac conventui monasterii de Fonte beatæ Mariæ, Cistercien. ordinis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum et vota, quæ a rationis tramite non discordant, ef

fectu prosequente complere. Ea propter, dilectæ in Domino filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, annuum redditum duodecim librarum Valencen. monetæ ad cambam de ponte Noironis percipiendum a nobili muliere J. comitissa Flandren. monasterio vestro concessum, possessiones, terras, prata, nemora, terragia et omnes redditus quos habetis ex donatione dictæ comitissæ et nobilium virorum Simonis de Gillain, Hellens de Alheto, S. de Tion, Egidii de Samion, Amandi de Pones, B. de Semeriis, W. de Maing, E. de Ering, R. marescalci et A. Locins, et alia bona vestra, sicut ea omnia vestrum monasterium juste, canonice ac pacifice possidet, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiæ, XIV kal. julii, pontificatus nostri anno septimo.

CLII

Ad Fredericum Romanorum imperatorem. 27 junii 1223.

[Huillard-Bréholles, II, 384.] Honorius papa Friderico Romanorum imperatori conqueritur quod Capuanæ et Aversanæ ecclesiis ipse providere præsumat et si alios ad easdem ecclesias curia Romana miserit, hos recipi prohibeat, adjectis verbis in auctoritatem pontificalem contumeliosis. Jus suum in ecclesias regni Siciliæ memorat, hortaturque ut saniori usus consilio asperitatem verborum negando removeat et in nuntium ipsius refundat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Frederico, Romanorum imperatori, salutem et Apostolicam benedictionem.

Venientem ad præsentiam nostram dilectum filium L. judicem Barensem consueta benignitate recepimus, et ea quæ nobis ex parte tua dicere voluit, audivimus diligenter. Eo autem nominante quasdam in præsentia nostra personas de quarum aliquibus Capuanæ et Aversanæ ecclessiis provi

deri petebat, nos cum propter quorumdam fratrum nostrorum absentiam super hoc deliberare finaliter non possemus, fecimus ad te deferendas fieri litteras, quales tunc vidimus faciendas. Sed dictus judex ad te illas deferre recusans, audientiam a nobis et fratribus nostris petiit sibi dari; qua ei benigne concessa, verba quædam proposuit a te sibi, prout dicebat, injuncta, in quæ tua non debuisset prorumpere circumspectio, etiamsi gravem a nobis injuriam pertulisset. Dixit enim no tibi protectionem dedisse, quæ non erat protectio, sed destructio potius appellanda, utpote tendens, prout idem subintulit, ad personæ tuæ perditionem et regni. Et adjecit quod, quandoquidem nolebamus a te nominatos recipere, nullos ad præfatas mitteremus ecclesias, quia non reciperes aliquos nec recipi sustineres a nobis ad ipsas ecclesias destinatos. Denique nostris est auribus postmodum intimatum te Capuanis, Salernitanis et Aversanis firmiter mandavisse ut si alios quam a te nominatos ad ecclesias miserimus eorumdem, ipsi nullatenus admittantur, sed portæ non solum ecclesiarum, sed etiam civitatum obserentur eisdem. Quæ vera vix esse credimus, et si vera sunt, tua circumspectio videat utrum te deceat talia facere, utrumve Apostolica Sedes talia debeat tolerare. Sane non satis sano, ut cum tua pace loquamur, fuisti usus consilio si talia dici vel fieri mandavisti, quia sic innuisti dicens te, quod non credimus, esse paratum et promptum ad rumpendum inter nos et te vinculum caritatis. Desideramus enim, fili carissime ut omni tempore, maxime nostro, sit inter te et Romanam Ecclesiam firma et sincera dilectio, quia id et ipsi ecclesiæ utile et tibi ac toti christianitati cognoscimus expedire; nec quicquam amarius facile nobis possit accidere quam si statum tuum, quem multa cura promovere studuimus, cogeremur aut perturbare, quod absit, aut perturbari ab aliis, illum, si tibi favorem Apostolicum deesse cognoscerent, perturbare paratis, conniventibus oculis pertransire. Sed si, quod Deus avertat, necesse est ut veniant scandala, quæ causa excogitari poterit conflatura tibi plus odii vel conciliatura Ecclesiæ plus favoris, quam si tu per intolerabilem usurpationem attentes evertere ecclesiasticam libertatem, Apostolica vero Sedes illam secundum divinas

et humanas sanctiones studeat conservare. Certe vides quod qui talia persuadent, aut sua cæca ambitione falluntur, aut malitiose te fallunt, et gressuum tuorum vias fraudu lentis dissipare consiliis et machinationibus pravis subvertere moliuntur. Videre potes etiam quam sincero quamque paterno te zelemur affectu, qui non solum verborum tuorum injuriam patienter accipimus, verum. etiam contra nos te quodammodo præmunimus, dum dissuademus te causam illam assumere, ex qua posses quasi commune incurrere odium, Sede Apostolica ex eadem favorem plurimum assequente. Cur enim non obtinebimus illam jurisdictionem vel potestatem in regno Siciliæ quam in Francia, Anglia, Hispania ac cæterorum christianorum regnis ac in ipso imperio noscimur obtinere? Numquid in regno Siciliæ minus potestatis aut auctoritatis habebimus, quia in eo tanquam in Apostolicae Sedis patrimonio plus juris et jurisdictionis habemus? Quid conaris aggredi, quid meditaris incipere, seductus falsis consiliis et animatus tuæ calore ac robore juventutis? An credis esse prudentiam vel consilium aut potentiam contra Deum; et ejus timore postposito speras te posse prævalere adversus Ecclesiam, cum qua promisit se ipse Deus usque ad consummationem sæculi permansurum? Si contemnis nostris acquiescere monitis, domesticis saltem acquiescas exemplis, tecum ipse recogitans manum Domini abbreviatam non esse, ut non possit deprimere et erigere, perdere ac salvare. Hæc tibi benigno animo ac sincero affectu, princeps inclytissime, scribimus, satagentes inconsultos animi tui motus paterna commonitione, comminatione, redargutione, obsecratione, an increpatione compescere, teque ad ea quæ terrenum stabiliant tibi regnum et æternum præparent, informare.

Denique ut tibi consulamus quantum ad præsentem articulum bona fide consilii nostri est, ut litteras tuas seorsum nobis et seorsum fratribus nostris sine dilatione transmittas, per quas, si forte præfatus nuncius de mandato tuo usus non fuit, prædictorum asperitate verborum, nec mandasti quod præmisimus de civitatibus et ecclesiis observandis, hujusmodi culpam a te factam negando removeas et in talium portitorem verborum a te removendo refundas. Quod si forte dici prædicta et fieri præ

cepisti, non te pudeat culpam tuam agnoscere ac eam reverenter, ut condecet, excusare, certus quod nos et fratres nostri te sincera in Domino caritate diligimus et gerimus in firmo proposito, quantum cum Deo et honestate possumus, ea semper efficere, quæ tuæ placere debeant voluntati, ac inter te et Apostolicam Sedem pacem et caritatem perpetuam conservare. Super his autem dilectum filium A. subdiaconum et capellanum nostrum, virum fidei et probitatis expertum, ad tuam duximus præsentiam destinandum, rogantes ut eum vultu sereno respicias et ad nos laudabiliter expeditum sine longa dilatione transmittas. Datum Signiæ, V kalendas julii, pontificatus nostri anno septimo.

CLIII

Ad Angelicam fundatricem ecclesiæ S. Maria de Guardia.

27 junii 1223.

[Ripolli, Bull. ord. Prædic., I, 15, n. 30.]

Eximit a jurisdictione episcopi et ecclesiæ Bononiensis ecclesiam Sanctæ Mariæ de Monte de Guardia.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, Angelicæ fundatrici ecclesiæ Sanctæ Mariæ de Monte de Guardia, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum pias postulantium voluntates sine læsione justitiæ alienæ ducere possumus ad effectum, gratum petentibus assensum impendimus et favorem. Eapropter, dilecta in Christo filia, felicis recordationis Innocentii papæ prædecessoris nostri vestigiis inhærentes, ecclesiam Sanctæ Mariæ de Monte de Guardia tuo studio fabricatam, a jurisdictione episcopi et ecclesiæ Bononiensis eximimus, et ad exemplar ejusdem Innocentii, et bonæ memoriæ Cœlestini papæ prædecessoris nostri Apostolicæ protectionis præsidio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Signiæ, kalendis julii, pontificatus nostri anno septimo.

CLIV

Ad rectorem et fratres Hospitalis S. Spiritus in Saxia.

5 julii 1223.

[Bullar. Roman., ed. Taurin, III, 387.] Stationem institutam ab Innocentio apud illud hospitale quotannis celebrandam, solemnemque supplicationem effigiei Salvatoris delatione habendam confirmat.

Honorius episcopes, servus servorum Dei, dilectis filiis rectori, et fratribus Hospitalis Sancti Spiritus in Saxia, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad commemorandas nuptias salutares, quæ in conversione peccatoris moraliter celebrantur inter spiritum hominis, et gratiam Conditoris, ex quibus affectus et actiones tanquam filii ac filiæ generantur; dominica prima post octavam Epiphaniæ, quando illud legitur evangelium, quod Jesus cum discipulis suis in Cana Galileæ, ubi mater ipsius erat, invitatus ad nuptias aquam convertit in vinum, solemnem apud hospitale vestrum instituimus stationem, in quo vos ex institutione nostra divino estis obsequio mancipati, ea potissimum ratione, quod in illis nuptiis sex hydriæ secundum purificationem Judæorum fuisse narrantur. Et quidem in hoc hospitali tanquam in Cana Galilea, loco videlicet ubi zelus est transmigrandi de vitiis ad virtutes, positæ sunt sex hydriæ, id est, sex opera misericordiæ instituta, quæ sunt pascere esurientem, potare sitientem, colligere hospitem, vestire nudum, visitare infirmum, et incarceratum adire. Ad purificationem utique Judæorum, ut per illa videlicet confitentes a vitiis expientur. Istæ vero sex hydriæ usque ad summum implentur, quando illa sex opera misericordiæ ad perfectum usque geruntur, et ex aqua fit vinum quum ex merito eleemosynæ jus accenditur caritatis. Quia vero Jesus cum discipulis suis ad has nuptias in Cana Galileæ, ubi mater ejus erat, legitur invitatus, idcirco rationabiliter instituimus, ut effigies Jesu Christi a beati Petri basilica, per ejusdem canonicos ad dictum hospitale, ubi memoria beatissimæ matris ejus recolitur, infra capsam ex auro et argento et lapidibus pretiosis ad hoc specialiter fabrefactam venerabiliter deportetur, fidelibus populis, qui ad has

« AnteriorContinuar »