Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tionem. Quare nobis ex parte dictorum Hamburgensium, fuit humiliter supplicatum, ut ne propter hoc ipsis et ecclesiæ suæ in posterum præjudicium generetur, eis exhiberi plenitudinem justitiæ faceremus. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, causam, si de partium voluntate processerit, fine canonico terminetis. Alioquin ipsam ad nos remittatis sufficienter instructam, præfigentes partibus terminum competentem, quo per procuratores idoneos et sufficienter instructos nostro se conspectui repræsentent, justam auctore Domino sententiam recepturæ. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere, nullis litteris veritati et justitiæ præjudicantibus a Sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes... potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur. Datum Signiæ, XVI kalendas septembris, pontificatus nostri anno octavo.

VIII

Ad Senonensem archiepiscopum et episcopum Catalaunensem.

18 augusti 1223.

[Bouquet, Rec. des Hist., XIX, 735.]

Cum ageretur in Francia de contrahendo matri-
monio inter Guillelmum de Dampetra et Aliciam,
Henrici regis Jerosolymitani filiam, reginam
Cypri, propinquitatis necessitudine conjunctos,
Honorius vetat quominus hujusmodi copula fiat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Senonensi archiepiscopo et episcopo Catalaunensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad audientiam nostram noveritis pervenisse quod, licet vir nobilis Willelmus de Donnapetra et carissima filia nostra illustris regina Cypri se in eo gradu propinquitatis attingant, ut secundum canonicas sanctiones nequeant matrimonialiter copulari, nihilominus tamen tractatur de contrahendo matrimonio inter eos. Cum igitur melius sit ante tempus occurrere, quam post vulneratam causam remedium implorare, vos

(1) Guillelmus, haud multo post eodem anno uxe

que in quorum provincia et diœcesibus terra nobilis prædicti consistit, super iis investigare possitis facilius veritatem, fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus quatenus, si res ita se habet, præfato nobili, auctoritate nostra, inhibeatis publice ac expresse ne ad hujusmodi copulam procedere aliquo modo præsumat; denunciantes etiam quod, si secus facere attentaret, nos non solum illegitimam nunciaremus prolem ex tali conjunctione susceptam, verum etiam procederemus alias contra eos, prout ratio postularet (1). Id ipsum autem eidem reginæ inhibere et denunciare curetis, si forte ad partes venerit gallicanas. Datum Signiæ, XV kalendarum septembris, pontificatus nostri anno octavo.

IX

Ad Theobaldum, Campania comilem. 29 augusti 1223.

[Bouquet, Rec. des Hist., XIX, p. 735. Regest., lib. VIII, ep. 15.]

Post diutinam inter Theobaldum, Campaniæ comitem, et Erardum de Brena, concertationem de Campaniæ comitatu, sancitam inter eos pacem Honorius confirmat.

Honorius episcopus, etc., dilecto filio nobili viro T., comiti Campaniæ, salutem, etc.

Si pedes evangelizantium pacem pulchri voce prophetica nunciantur, facientium illam, seu etiam conservantium, tanto pulchriores possunt non immerito æstimari, quanto proeminet opus verbo; propter quod nobis, qui, licet immeriti, ejus locum tenemus in terris, qui pacificavit quæ in terris et quæ in cœlis sunt per sanguinem crucis suæ, ex officio apostolatus incumbit ad ea quæ sunt pacis intendere, ut videlicet discordantes reducamus ad pacem, et ad concordiam revocatos, circumspectione Apostolica, foveamus in illa, ne sopita patiatur discordia recidivum, in discrimen corporum et periculum animarum, consecuturi ex hoc pulchritudinem præmii amplioris, cum in pace principum sæcularium ecclesiarum tranquillitas ex magna parte consistat, et ex ipsorum discordia eædem incurrant frequenter oppressiones non modicas et jacturas.

duxit Margaretam, comitissam Flandrensem.

Cum igitur gravis et periculosa discordia quæ inter te ac dilectam in Christo filiam nobilem mulierem B[lancham] comitissam Campaniæ, matrem tuam, ex parte una, et nobilem virum Erardum de Brena et Philippam uxorem ejus, ex altera, vertebatur, sit, eo faciente ad cujus imperium spiritus procellæ subsistit et fluctus silent, ejusdem amicabili pace sopita, et prædicti Erardus. et uxor ejus suis nobis litteris supplicarint, ut eamdem dignaremur Apostolico munimine roborare; nos tam tuis quam eorum precibus inclinati, pacem ipsam sive concordiam, sicut provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et hinc inde juramento firmata, nec non ut in authenticis inde confectis plenius continetur (1), auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo liceat ausu temerario hanc paginam nostræ confirmationis infringere, etc. Datum Signiæ, IV kalendas septembris, pontificatus nostri anno octavo.

X

Ad archiepiscopos et episcopos, etc., in terra nobilis viri Gaufridi de Villa Arduini principis Achaic.

4 septemb. 1223.

[Bull. Roman., ed. Taur., III, n. 390.] Pactum sive conventionem, tenore ejus inserto, inter archiepiscopos et episcopos et capitula eorumdem in terra Gaufridi de Villa Arduini principis Achaia citra passum Megaræ Corinthiensis constitutos ex parte una, et memoratum principem ac suos ex altera, super universis ecclesiis positis, sive sitis, vel fundatis in Thessalonica usque Corinthum factam confirmat. Honorius episcopus, servus servorum Dei,

(1) Pacis instrumentum vulgavit Lud. Chantereau le Febvre, in feodorum origine, in-fol. 1652, pag. 134, in hunc modum :

Ego Erardus de Brena et carissima uxor mea Philippa, notum facimus universis præsentes litteras inspecturis, quod carissimus dominus noster Theobaldus illustris comes Campaniæ et Bria palatinus, et illustris domina Blancha mater ejus, comitissa Trecensis palatina, dederunt et concesserunt carissimæ uxori meæ Philippe et successive descendentibus ex corpore ipsius hæredibus in perpetuum mille et ducentas libratas terræ in feodum ligium, quas mille et ducentas libratas terræ dictus Theobaldus comes, et dicta comitissa mater ejus, non possunt revocare sive reclamare decreto, nec hæredes ex corpore Theobaldi successive descendentes, propter donationem, et qui

venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis capitulis eorumdem in terra nobilis viri Gaufridi de Villa Arduini, principis Achaiæ citra passum Megaræ Corinthiensis constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Sedis Apostolicæ circumspectio constituta super gentes et regna, ut evellat et destruat, ædificet atque plantet, ubique retinens moderamen, interdum rigore, interdum mansuetudine utitur, interdum consideratis circumstantiis temporum et locorum, medium faciens ex utroque, aspera in vias planas et prava dirigit in directa et lite confusionis implicita explicans et dirimens, litem ipsam ad certas imaginem et rectitudinis normam provida distinctione reducit, ut quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo congrua dispensatione reddantur. Sane quum est principum imperii Romaniæ insolentia confutanda, hujusmodi confusionis inoleverit corruptela, ut nunc iidem bona conferrent ecclesiis, et nunc ea ipsis auferrent pro suæ libito voluntatis, et collata præcipue abbatiis juxta beneplacitum suum propriis usibus applicarent, ac Græci prælati receptis muneribus indifferenter quoslibet ad sacerdotium promoverent, et dilectus filius nobilis vir G. de Villa Arduini princeps Achaiæ innisus hujusmodi corruptelæ abbatias et possessiones ecclesiasticas in suis manibus retinens, et fructus earum propriis usibus applicans, et quibus volebat pro libito tribuens, papates tamquam rusticos retineret, quia monitus ab abolenda corruptela prædicta nolebat desistere, ipsum contingit excommunicationis laqueo innodari; sed tactus ab eo qui tangit montes et fumigant, seman datis Ecclesiæ obtulit saniori usus consilio pariturum. Et quia humiliter redeuntibus non est tationem et translationem, et remissionem et abjurationem, quas ipsi Theobaldo comiti et hæredibus ex corpore ejus successive descendentibus, et illustri domina Blanchæ comitissa Trecensi palatinæ, super comitatibus Campaniæ et Briæ, et eorum pertinentiis,..... (Desunt nonnulla vocabula.) nisi alia justa et rationabilis causa, quam dicta quitatio et donatio, esset, quare dictus Theobaldus comes et hæredes ex corpore ipsius successive descendentes, et dicta Blancha comitissa, ad dictum feodum deberent de jure assenare. In cujus rei testimonium ego Erardus et ego Philippa præsentem cartam fieri voluimus et sigillorum nostrorum præsentia roborari. Actum anno gratiæ MCCXXII, mense februario, quarta feria post Purificationem beatæ Mariæ (anno 1223). ⚫ (Bouquet.)

cum uxoribus, filiis, et familiis, nisi forte filii manserint extra domos paternas, sub ecclesiarum dominio a laicali jurisdictione omnino liberi et immunes. Quilibet vero papas unum ennicarium in scatia sua liberum habeat, si illum nunc habet vel habuerit a tempore supradicto. Quod si larium numerus septuagenarium excesserit, in casali quatuor papates erunt in illo liberi et immunes cum singulis ennicariis, sicut superius est expressum. Quod si ultra centenarium et vigesimum quintum excesserit, numerus papatum excrescet in sextum. Et sic deinceps papates addentur cum libertate præscripta. At si casalis XXV lares non habeat, de vicinioribus casalibus seu locis tot adjungantur eidem, quod præfatus XXV numerus impleatur, et sic erunt duo papates in illo præscripta libertate gaudentes.

Cæterum reliqui rurales papates cuncta servitia et auxilia consueta et præstita hactenus laicis exhibebunt, eo tamen salvo, quod ipsorum dominus temporalis et sui in personas eorum manus mittere non audebunt, nec permittent, quod in terra contra

Ecclesiæ aditus præcludendus, juxta formam Ecclesiæ intra castra ipsius obtinuit per humilitatem reduci, a quibus ejectus fuerat per contumaciam et contemptum. Nos ergo non minus ipsius principis saluti, quam ecclesiarum utilitatibus providere volentes, sibi præcipimus, ut vel resignationem Ravenicæ auctoritate Sedis Apostolicæ ampliatam reciperet, vel pacem, quam ecclesiastici inierunt, Constantinopolitani barones, qui erga Romanam Ecclesiam majorem devotionem habentes in servitiis defensionis imperii potius sunt gravati. Verum licet resignationem prædictam, quæ gravior videbatur, dictus princeps se dixerit recepisse, quia tamen eam nullatenus effectui mancipavit, sed vobiscum compositionem iniit valde illicitam et penitus inhonestam, nos de ipsius salute solliciti, ipsumque de confusione consilii Achitofel volentes eruere, et ad devotionem Ecclesiæ revocare, duximus concedendum, ut per venerabilem fratrem Pelagium Albanensem episcopum, et dilectos filios nostros Thomam, tituli Sanctæ Sabinæ, et Johannem tituli Sanctæ Praxedis, presbyteros cardi-Latinorum clericorum celebretur volunnales, cum dilectis filiis clericis ecclesiarum vestrarum, apud Sedem Apostolicam existentibus, necnon P. de Altomagno milite, ac nuncio principis memorati, inter principem ipsum ac clericos memoratos pax tractaretur honesta, et eisdem episcopo et cardinalibus mediantibus, post tractatum diutius habitum, in pacem hujusmodi convenerunt, ampliata resignatione Ravenicæ de assensu vestro, deducta terra nobilis viri Oddonis de Roccha domini Athenarum taliter moderata, ut videlicet omnes ecclesiæ vestræ, omnes possessiones suas, quas obtinent in præsenti, vel habuisse aliquando dignoscuntur a tempore coronationis Alexii Bambacoratii ab omni exactione, ac jurisdictione liberas habeant laicali, salvis justis, et debitis acrosticis secundum moderationem inferius adnotatam, non obstantibus compositionibus, si quæ reperiantur factæ perpetuo, ne illis super quibus non apparent aliqua instrumenta nisi a vobis, et subditis vestris eorum aliquæ merito acceptentur; ita tamen quod super possessionibus quas in præsenti eædem tenent ecclesiæ, nulla eis prorsus a quoquam quæstio moveatur. In casali vero XXV et ultra usque ad LXX lares habenti, duo erunt papates

tatem. Papates vero seu clerici Græci ecclesiarum cathedralium, viventes a tempore, quo mandatum Apostolicum emanavit, ad quod resignationem Ravenicæ dictus princeps dicitur recepisse, erunt omnino liberi, ut de aliis superius est expressum. Sed et circa reliquos papates civitatum illud idem servetur quod est de ruralibus ordinatum. Prælati quoque de laicorum hominibus contra voluntatem ipsorum tam in ecclesiis cathedralibus, quam in aliis civitatum, seu casalium de cætero aliquem non instituent, nec ad ordines promovebunt ultra papatum numerum prætaxatum. Sed et papates a jurisdictione liberi laicorum debitum, et antiquum acrosticum, si quod debent pro terris, quas nunc tenent, ex illis, quas a prædicto tempore tenuerunt, laicis sine difficultate persolvent. Sæpedictus vero princeps et Latini sibi subjecti decimas integre solvent, et facient a Græcis sibi subditis, et non rebellantibus simili modo persolvi. Porro vos eidem principi, et suis ecclesiarum thesauros, et alia mobilia vestra necnon et injurias irrogatas, præter personales, remittetis omnino. Verumtamen de personalibus fructibusque perceptis et damnis datis tempore, quo princeps ipse

fuit a dilecto filio nostro Johanne, tituli Sanctæ Praxedis presbytero cardinale, nunc Apostolicæ Sedis legato, excommunicationis sententia innodatus, necnon de perceptis fructibus ex possessionibus et bonis ecclesiasticis et damnis illatis a tempore, quo mandatum emanavit prædictum, princeps ipse ac sui vobis competentem satisfactionem impendent, et dimittent vobis, si in aliquo reputant se offensos, ac in recompensationem omnium prædictorum vestris cathedralibus ecclesiis, deducta Argolicensi ecclesia pro parte nobilis memorati, mille hyperperorum annuum redditum assignare curabunt; ita quod cuilibet cathedrali ecclesiæ sors, quæ ipsam contingit, videlicet centum septuaginta ecclesiæ Patracensi, Corinthiensi totidem, necnon centum quinquaginta Lacadamonensi et Amiclensi ecclesiis, Coronensi quoque centum quinquaginta, et totidem Mothonensi, necnon Olenensi ecclesiæ totidem; et Argolicensi ecclesiæ sexaginta octo certo loco et congruo in ejus diœcesi assignetur, nisi forte eadem ecclesia in acrostico teneatur, quod pro quantitate ipsius eadem sibi reputabit in sortem; si quid ex ipsa defuerit, loco idoneo de aliis suppleturi. Quod si sæpefactus princeps ad sui ab ecclesiis acrosticum duxerit exigendum, de quo ipso et quantitate ipsius, nisi jam sit remissum, erit prius veritas inquirenda. Et cum constiterit de illo, et quantitate ipsius, inquiri debet nihilominus, utrum possessiones, et bona pro quibus illud debetur acrosticum, deteriorata sint propter malitiam temporis seu etiam imminuta, et juxta quantitatem deteriorationis vel diminutionis illorum acrosticum pro illis debitum minuatur; reliquis in suo robore remanentibus in prædicta resignatione Ravenicæ ac prædicto mandato Apostolico comprehensis, necnon et privilegio, quod super ecclesiarum et clericorum libertatibus voluntarie princeps ipse concessit. Ipse quoque, ac sui et illi, quibus de novo terra dabitur vel baliva, pacem præscriptam servare bona fide jurabunt, ac contra ipsam penitus non venire. Quod si eidem principi vel suis quisquam subjectus contravenire præsumpserit, et ob hoc laqueo excommunicationis ligatus super eo non satisfecerit infra annum, dictus prin

petentem et debitam exhibendam, quam tamquam excommunicatum ipse et sui in omnibus evitabunt, præterquam in perceptione servitii, quod sibi vel aliis exhibere tenetur. Cum igitur vos ex parte una necnon et memoratus princeps ac sui ex altera præscriptam pacem sponte duxeritis acceptandam, et tam ex parte vestra, quam sua fuerit nobis humiliter supplicatum, ut eamdem dignaremur Apostolico munimine roborare, nos vestris et ipsius precibus inclinati, ne negotium possit iterato in labyrinthum confusionis immergi, pacem ipsam sive concordiam prædictis episcopo et cardinalibus mediantibus auctoritate nostra provide factam, et ultro receptam, gratam et ratam habentes, auctoritate Apostolica confirmamus et præcipimus firmiter observari. Ad majorem autem evidentiam sæpedictam resignationem Ravenicæ, prout exinde in confecto authentico continetur, huic nostræ paginæ de verbo ad verbum fecimus adnotari:

<< In nomine Domini. Amen. »

<< Ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ et domini papæ Innocentii III. »

<< Hoc est pactum, sive conventio super universis ecclesiis positis, sive sitis, vel fundatis in Thessalonica usque Corinthum, quod intervenit inter dominum Thomam Dei gratia Constantinopolitanæ Ecclesiæ patriarcham et archiepiscopos Atheniensem, Larissensem, Neopatrensem, et episcopos infra ponendos, et barones inferius propriis nominibus declarandos. Renuntiaverunt quidem domini Nameus Roffredus, conestabulus regni Thessalonici; Otto de Roccha, dominus Athenarum; Guido marchio; Ravanus, dominus insulæ Nigripontis; Raynerius de Traval, Albertinus de Canosa, Thomas de Stromomort, comes Bertuldus, Nicolaus de Sancto-Omer, Guillelmus de Blanel, Guillelmus de Arsa pro se et hominibus suis et fidelibus et vassallis, in manibus supradicti domini patriarchæ recipientis pro Ecclesia nomine domini papæ et suo et archiepiscoporum et episcoporum infra dictos terminos positorum et ecclesiarum cunctarum, omnes ecclesias et monasteria, possessiones, redditus, mobilia et immobilia bona, et universa jura Ecclesiæ Dei, volentes et fir

ceps vel ille, cui noscitur immediate sub-missime promittentes dictas ecclesias et

esse compellet ad satisfactionem com

monasteria, cum omnibus rebus suis ha

et laboraverint terras, quæ ad ecclesiarum vel monachorum non pertineant jura, eodem modo prædictis respondeant dominis, quo fecerint laici, qui eorum terras detinent et laborant. Alioquin si præfati barones contra jam dicta venerint vel aliquod præmissorum, post admonitionem per suos excommunicentur prælatos, et tamdiu in excommunicatione persistant, quamdiu de damnis et injuriis canonice satisfecerint irrogatis. Ut tamen præmissis fides plenior habeatur de voluntate, et consensu et auctoritate dominorum Thomæ patriarchæ, et imperatoris Henrici Constantinopolitan. et archiepiscoporum, et omnium baronum in præsenti chartula positorum appensa sigilla consistunt, salvis in omnibus domini Papæ auctoritate, reverentia, et honore.

bitis et habendis, et personas in eis positas | chorum Græcorum baronum detinuerint, et ponendas, et claustra ecclesiarum et servientes et servos et ancillas et homines et universa suppellectilia et bona libera et absoluta per se successoresque suos, homines, milites, vassallos, fideles, servientes et servos in perpetuum permanere ab omnibus angariis et parangariis, taliis, servitiis, et servitutibus universis, excepto acrostico tantum, quod eis debent cuncti sive Latini sive Græci, tam in dignitatibus, quam in minoribus officiis et ordinibus constituti propter terras, quas tenent ab ipsis, si quas tenent vel tenuerunt, quod tempore captionis civitatis regiæ Constantinopolitanæ solvebatur a Græcis, et nihil aliud debent, et nihil aliud præfati barones per se, successores suos, vassallos, homines, fideles, servientes, et servos, sibi in prædictis ecclesiis sive monasteriis vendicare, nihilque in posterum usurpare, sed si qui ex prædictis clericis tam prælatis, quam cæteris ecclesias, vel monasteria destruere voluerint, debent quantum eis licuerit repugnare decenter, et turbare ne compleant quod nequiter conceperunt. Si qui vero fuerint de clericis Latinis, vel Græcis, sive monachis, papatibus, vel calogeris, in dignitatibus vel minoribus ordinibus, vel officiis constituti, qui dictorum baronum terras detineant, et laborent, et acrosticum solvere noluerint termino inter eos statuto, nisi solverint quod tenentur, potestatem habeant nominati barones accipiendi de bonis eorum tantum, quod eorum debitum et nihil amplius persolvatur; sed in cunctis absoluti et liberi, quantum ad personas et res ipsorum et ecclesiarum, quæ superabundant debitum, perpetuo in posterum perseverent. Hæredes quoque, sive filios clericorum, sive papatum, et uxores eorum non capiant, vel detineant, vel faciant detineri, vel capi, quamdiu ad mobilia eorum suas poterint extendere manus, sive de eorum mobilibus eis poterit super debiti quantitate satisfieri competenter : filii quoque laicorum Græcorum, sive clericorum seu papatum in baronum servitio juxta morem solitum perseverent, nisi per archiepiscopos, vel episcopos, vel de eorum licentia fuerint ordinati. Post ordinationem vero eodem privilegio gaudeant, quo fruuntur clerici in obedientia Romanæ Ecclesiæ constituti. Si qui vero papatum, vel mona

<<< Acta sunt hæc apud Ravenicam, anno Domini MCCX, indictione XIII, præsentibus archiepiscopis et episcopis et electis et clericis et militibus, videlicet Heracliensi, Atheniensi, Larissensi, Neopatrensi archiepiscopis, Avallonensi, Fermopilensi, Davaliensi, Zaratoriensi, Castoriensi, Sidoniensi episcopis, Nazariensi, Citrensi electis, etc., quorum consensu et voluntate et auctoritate sunt præmissa peracta, et præsentibus cantore Leonardo, Jacobo presbytero, Henrico, magistro Bonifacio, canonico ecclesiæ Sanctæ Sophiæ de Constantinopoli, et priore cruciferorum Bononiæ, archidiacono Thebano, decano Davaliensi, domino Arduino et Arnuldo capellanis imperatoris præfati, et præsentibus Guiffredo marescalco totius imperii Romaniæ, et Rolandino de Canosa, et Raynerio de Gumbulla, et Guillelmo de Sarz, et Bonuz de Sancto Sepulcro, et Gerandino de Gummula, et Jacobo de Assesso, et Hugone de Settenguen, Albuin de Plunges, et Philippo de Mombis et aliis pluribus. Hæc autem completa sunt mense, maii die secundo intrante. >>

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et jussionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatornm Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Signiæ, secundo nonas septembris, pontificatus nostri anno octavo.

« AnteriorContinuar »