Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sorum stans matrimonio, et laborantibus ad eorum divortium, intrepide in faciem eorumdem, justitiæ amore resistens. Quia vero idem B. rex gravem pro matrimonio ipso persecutionem sustinet, coactus propter hoc in terram nobilis viri, ducis Austriæ, se transferre; fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, quatenus tuum adhuc sibi consilium, et auxilium tanquam in adversitate hujusmodi necessarium, liberaliter et libenter impendas ita quod ipsi consilii et auxilii tui ope suffulto post tempestatem tranquillum, et serenum post nubilum tandem fiat. Datum Laterani, VIII kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXXXIV

Ad archiepiscopum Colocensem.
22 februarii 1224.

[Fejer, Cod. diplom., III, I, 433.]

Eadem causa Colocensem etiam A. episcopo cum suis suffraganeis cohortatur.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopo Colocensi, et suffraganeis ejus.

Quum carissimus in Christo filius noster, rex Bela, primogenitus carissimi in Christo filii nostri Andreæ, regis Ungariæ illustris, gravem pro eo, quod uxorem suam ad mandatum nostrum recepit, prosecutionem sustineat, coactus ex hoc in terram nobilis viri, ducis Austriæ, se transferre: fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædicto nato regis ejusdem, cui merito tenemur adesse, vestrum ei exhibendo favorem, plenius assistatis, monitis apud patrem ipsius et exhortationibus insistentes, ac consulentes eidem, ut sibi malitiosum se non exhibeat, vel infestum, nec ad se redire compellat eumdem; sed in regno suo, ubi cum ejus uxore, ac suis, sicut regium decet hæredem, honeste valeat commorari, redditus ei certos assignet; ipsos etiam, qui cum ipso morantur, nequaquam in personis, vel rebus offendat; mandatum nostrum taliter impleturi, quod vestra cognoscatur diligentia per effectum, et a nobis possitis de circumspecta sollicitudine commendari. Datum Laterani, VIII kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXXXV

Ad Leopoldum Austriæ ducem. 22 februarii 1224.

[Fejer, Cod. diplom., III, I, 434.] Leopoldum Austriæ ducem, quod Belam profugum susceperit, laudat.

Honorius, etc.

Devotionem tuam in Domino commendamus, quod carissimum in Christo filium nostrum, B. regem, primogenitum carissimi in Christo filii nostri, regis Ungariæ illustris, qui gravem pro eo quod uxorem suam ad nostrum mandatum recepit, persecutionem patitur, et ad te propter hoc coactus est insuper se transferre, tam benigne et honeste pertractas, tuo eum consilio et auxilio refovendo. Licet igitur eum tibi commendare necesse non esset; quia tamen sibi ex hoc merito adesse tenemur, nobilitatem tuam rogamus et hortamur attente, quatenus in fovendo ipsum solita constantia perseverans, pro Ecclesiæ Romanæ reverentia eum habeas propensius commendatum; ita quod in hoc, sicut in aliis, tuæ bonitatis appareat magnitudo, et nos id etiam habeamus acceptum. Datum Laterani, VIII kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXXXVI

Ad episcopum Vaciensem.
22 februarii 1224.

[Theiner, Monument. Hunganiæ, I. 45, No 95.] Mandat, ut Belæ regi consilio auxilioque assistere pergat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri... episcopo Waciensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, quod sicut ex parte carissimi in Christo filii nostri B. regis primogeniti carissimi in Christo filii nostri... Hungariæ regis illustris fuit propositum coram nobis, tu eidem B. regi et uxori suæ semper fideliter astitisti, pro ipsorum stans matrimonio, et laborantibus ad eorum divortium intrepide in faciem eorumdem justitiæ amore resistens. Quia vero idem B. rex gravem pro matrimonio ipso persecutionem sustinet, coactus propter hoc in

terram nobilis viri... ducis Austria, se transferre, fraternitatem tuam rogamus et hortamur attente, quatenus tuum adhuc sibi consilium et auxilium tanquam in adversitate hujusmodi necessarium liberaliter et libenter impendens, ita quod ipsi consilii et auxilii tui ope suffulto, post tempestatem tranquillum et serenum post nubilum tamdem fiant. Datum Laterani, VIII Kal. martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXXXVII

Ad episcopum Reginum.

23 feb. 1224.

[Theiner, Cod. dipl. dominii temp., 1, 79.]

Ei concedit Bundenum de Buncillis et Bundenum de Arduino.

Cum Bundenum de Buncillis et Bundenum de Arduino, quæ ex donatione comitissæ Mathildis ad Romanam spectant Ecclesiam in tua sint diœcesi constituta; nos de communi fratrum nostrorum assensu, ea cum pertinentiis tibi, et successoribus tuis usque ad triginta annos tenenda concedimus, sub triginta librarum proveniensium censu Romano Pontifici, qui pro tempore fuerit, persolvendo pro investitura locorum ipsorum a te nobis, et eisdem fratribus nostris trecentis libris proveniensibus persolutis. Termino autem veniente prædicto quod inter Romanam Ecclesiam super hoc, et te et successores tuos convenerit, observetur quod si nihil convenerit, loca eadem, solutis primo ecclesiæ Reginensis expensis utilibus, et necessariis, libere ad Sedem Apostolicam revertantur. Nulli ergo, etc. Datum Laterani septimo kalendas martii pontificatus nostri anno octavo.

Vestræ devotionis, habemus litteras continentes, quod venerabilis frater noster... Norvicensis episcopus, tunc electus et camerarius noster, quinta feria post festum Resurrectionis Dominicæ quingentas viginti et unam marcam septem salidos, et decem denarios sterlingorum novorum in quinque sacculis nomine nostro custodiæ vestræ commisit. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus per manus venerabilis fratris nostri... Munensis episcopi prædictam pecuniæ quantitatem nobili viro... marchioni Montisferrati assignare minime differatis. Datum Laterani, sexto kalendas martii, anno octavo.

CXXXIX

Ad abbatem de Columba.

24 februarii 1224.

[Regest., lib. VIII, epist. 290. Mss. La Porte du Theil. Idem argumentum quam superioris epistolæ. Honorius, etc., dilecto filio... abbati de Columba, salutem et Apostolicam benedictionem.

Tuæ devotionis habemus litteras continentes, quod solutione plene facta nuntiis nobilis viri... marchionis Montis ferrati, secundum computationem ipsorum, octoginta marcæ auri de Palliola et dimidia penes monasterium tuum in deposito remanserunt. Quocirca præsentium tibi auctoritate mandamus, quatenus prædictas octoginta marcas per manus venerabilis fratris nostri.... Mutinensis episcopi eidem marchione non differas assignare. Datum Laterani, VI kalendas martii, anno octavo.

[blocks in formation]

tuor [sacculos] sigillis... episcopi Bellicensis et dicti Egidii consignatos, in quibus quatuor sacculis ducentæ marcæ auri de Pellosa, sicut ipse subdiaconus asseruit, continentur, et qui quatuor sacculi positi sunt in duobus bisaccis de corio, sigillis ejusdem capellani consignatis, et vestro. Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus per manus venerabilis fratris nostri... Mutinensis episcopi depositum hujusmodi nobili viri... marchioni Montisferrati assignare curetis. Sane volumus, sicut petistis a nobis, ut pro abbatis, vel illius, qui abbatis locum tenebit, absentia, mandatum nostrum super hoc non debeat retardari. Datum ut supra.

CXLI

Ad archiepiscopum Senonensem.
27 februarii 1223.

[Regest., lib. VIII, epist. 309. Mss. La Porte du Theil.] Mandat ut, secundum facultates ecclesiarum, personarum numerus in eisdem instituatur. Honorius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Senonensi.

Ex parte tua tuit propositum coram nobis, quod in quibusdam religiosorum ecclesiis, tibi lege diocesana subjectis, in quibus plures consueverunt monachi vel canonici commorari, ob aviditatem abbatum sive priorum Cluniacen., et aliorum ordinum ad quas eædem ecclesiæ temporaliter spectant, convertentium in utilitates proprias redditus earumdem, ita est imminutus consuetus numerus personarum, quod ecclesiæ ipsæ solitis defraudantur obsequiis, et apud eorum patronos ac nonnullos alios scandalum generatur. Ideoque fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eos, ad quos ecclesiæ ipsæ spectant, moneas diligenter, ut, secundum facultates earum, personarum quoque numerum instituant in eisdem. Quod nisi primo, secundo, tertiove commoniti curaverint adimplere, tu in ecclesiis ipsis appellatione remota refirmes numerum consuetum, dummodo facultates earum non sint forsitan diminutæ, ita quod solitum numerum sustinere non possint. Datum Laterani, III kalendas martii, anno octavo.

CXLII

Ad P. subdiaconum, notarium nostrum et A. S. legatum.

27 februarii 1224.

[Theiner, Codex dipl. dom. temp., I, 79, n. 130.J

Ei mandat, ut episcopo Firmano comitatum Firmanum in feudum concessum restituat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio P. subdiacono et notario nostro, Apostolicæ Sedis legato, salutem et Apostolicam benedictionem.

Venerabilis fratrer noster Firmanus episcopus nobis humiliter supplicavit, ut quum nos de comitatu Firmano suæ a nobis restituto ecclesiæ ac concesso eum investierimus de fratrum nostrum consilio per vexillum, comitatum eumdem ei, qui de familia nostra extitit, quem nos creavimus in Firmanum episcopum, a te in pace dimitti, sicut præfata ecclesia plenius habuit, faceremus. Nos autem volentes, ut eo plenius sua sibi jura serventur, quo sperare benignitatem a nobis debet ex familiari nobiscum conversatione majorem, discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus comitatum eumdem cum suis juribus, sicut in pace prædecessores sui plenius habuerunt, et in nostris privilegiis continetur, libere sibi sine qualibet dilatione ac difficultate dimittas, et ipsum episcopum diligas et honores, eidem in his, quæ suæ respiciunt honorem ecclesiæ ac profectum, requisitum ab eo tuum auxilium et consilium efficaciter impensurus. Datum Laterani, IV kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXLIII

Ad Nicolaum episcopum Roeskildensem.
28 februarii 1224.
[Skand, Litterat., XXI, 11.]

Ei prædicandæ crucis officium in provincia
Lundensi committit.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Roeskildensi, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum prædicandæ crucis officium in provincia Lundensi tibi duximus committendum, ut inoffense possit currere sermo tuus, et labor fructum uberiorem afferre,

præsentium tibi auctoritate committimus, ut, quum ad loca veneris interdicta, liceat tibi in eorum singulis unam semel ecclesiam aperire, et ibidem, excommunicatis et nominatim interdictis exclusis, celebrare divina, ut sic efficacius possis ibi proponere verbum crucis, nihilominus concedentes, ut eorum vota, qui voverunt beati Jacobi vel aliorum sanctorum limina visitare, in transmarinæ peregrinationis possis commutare laborem, et his, qui commiserunt incendia, quique pro violenta manuum injectione in canonem inciderunt, dummodo non sit enormis excessus, valeas juxta formam Ecclesiæ beneficium absolutionis impendere vice nostra, siquidem passis injuriam satisfecerint competenter, et devote susceperint signum crucis pro subsidio Terræ Sanctæ. Concedimus etiam, ut aliquos viros honestos et ad hoc idoneos in partem commissæ tibi sollicitudinis valeas advocare, quum videris expedire; qui, dum in hujus modi prædicationis officio laborabunt, beneficiorum suorum redditus non amittant, sed integre illos percipiant, ac si in suis ecclesiis residerent, proviso tamen ne in numero affirmandorum excedas, neve affirmes de una ecclesia plus quam unum. Illos quoque, qui crucem assumpserint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus cum omnibus bonis suis, statuentes, ut, postquam fuerint iter peregrinationis aggressi, ea om

Terram Sanctam quam ecclesias suas suo servitio defraudare. Quia vero nonnulli crucem assumptam temeritate propria deposuisse dicuntur, vel inceptæ peregrinationis itinere non expleto a portubus remeasse, volumus et mandamus, ut eos ad resumendam crucem et ad reddendum votum Domino quod voverunt canonica districtione compellas; ad hoc, ut fidelium devotio ad ipsius Terræ Sanctæ subsidium melius provocetur, ordine solemnes processiones fieri saltem singulis mensibus in omnibus locis, qui ad hoc idonei videbuntur, et psalmum illum: Deus, venerunt gentes, per ecclesias omnes diebus singulis more solito decantari. Proviso, quod si forte his, qui ad hujusmodi processiones seu ad alias convocationes tuas convenerint, aliquam peccatorum remissionem duxeris faciendam, decem dierum numerum indulta remissio non excedat; et si ab iis vel quibuslibet aliis, qui ad hujusmodi convocationes convenerint, aliqua oblata fuerint vel alias data pro subsidio Terræ Sanctæ, illa facias fideliter conservari, ut tempore passagii faciamus disponi de illis, pro ut ipsius Terræ Sanctæ subsidium videbitur expedire. Datum Laterani, III kal. martii, anno octavo.

CXLIV

1 martii 1224.

[Gallia Christiana, XV, instr. 64.]

Honorius III scholares S. Stephani Gerardo archiepiscopo protegendos commendat.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. archiepiscopo Bisuntino, salutem et Apostolicam benedictionem.

nia sub speciali ecclesiæ defensione consis- Ad Gerardum archiepiscopum Bisuntinum. tant, donec de reditu ipsorum vel obitu certissime cognoscatur. Clericis nihilominus concedendo, ut propter hoc possint beneficiorum suorum proventus usque ad triennium pignori obligare vel percipere, quamdiu absentes fuerint hac de causa, illis, quibus eos pignori obligaverint vel colligendos commiserint, sine diminutione qualibet exhibendos, ita tamen quod parochialibus ecclesiis per honestum vicarium iterum serviatur, nec aliquis procedere præsumat ad obligationem hujusmodi, nisi quum iter arripiet transfretandi, totque annis quilibet in ipsius terræ subsidio commoretur, per quot suos redditus obligavit; quod si forsan ante redierit, serviatur diligenter ecclesiæ, cujus redditus obligati fuerint, ab eodem, ut sic quorumdam malitiæ obvietur, qui, beneficiorum suorum fructibus obligatis, solent salutare limina Terræ Sanctæ, ac continuo redeuntes tam ipsam

Peccatis communicat alienis eorumque se participem constituit, qui, cum peccantes arguere atque compescere teneatur, is vel personarum acceptor, vel sui neglector officii, facere prætermittit. Sane non semel tantum, sed sæpe nostris est auribus intimatum, quod cum pauperes clerici, convenientes ad scholas S. Stephani Bisuntini, vadunt. per civitatem competentibus horis, quærendo eleemosynas ostiatim, quidam filii Belial, in eos non absque conniventia canonicorum S. Johannis Bisuntini, temere insurgentes, in eos violentas manus injicere

ipsosque interdum spoliare præsumunt., deponere diligenter, alia vero ad Sedem

Cum ergo sortitus speculatoris officium hæc non debeas sub silentio præterire, sed annuntiare suam iniquitatem iniquis, ne et ipsi moriantur in illa, et sanguis illorum de manibus tuis a Domino requiratur, fraternitatem tuam sollicitandam duximus et hortandam, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus quum illos, qui committunt talia faciuntve committi, constet incidere in canonem sententiæ promulgatæ, circa eos debitum pontificalis officii taliter exsequaris, quod nec ipsi per dissimulationem tuam ad excessus hujusmodi facilius dilabantur, nec tu eorum culpam per eamdem dissimulationem facias esse tuam, cum posse et nolle perturbare perversos nihil sit aliud. quam fovere. Datum Laterani, kalendas martii, pontificatus nostri anno octavo.

CXLV

Ad episcopum Lingonensem et abbatem Cisterciensem et priorem de Sine Muro Cabilonensis et Eduensis diœcesum.

1 martii 1224,

[Regest., lib. VIII, ep. 358. Mss. La Porte du Theil.] Ordinationem a C. Portuensi episcopo de monasterio Besuensi factam confirmat.

Honorius, etc., venerabili fratri episcopo Lingonen., et dilectis filiis... abbati Cistercien. et priori de Sine Muro Cabilonen. et Eduen, diœcesum.

Licet ordinationem a venerabili fratre nostro C., Portuen. episcopo, factam de monasterio Besuen. duxerimus confirmandam, sicut plenius continetur in nostræ confirmationis litteris, quas vobis sub bulla nostra destinamus inclusas, volentes tamen præcavere diligenti sollicitudine in futurum, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad Besuen. monasterium personaliter accedentes de omnibus possessionibus, redditibus, mobilibus, et debitis ejus tam capitis quam membrorum inventorium faciatis, et inventa faciatis conscribi pluribus authenticis monumentis, quorum quædam apud sacras ædes curetis

Apostolicam destinare in archivis nostris cautius conservanda, proviso prudenter, quod possessiones, et alia ipsius monasterii bona per venditionem, seu aliud quodcumque alienationis genus alienari non possint, ut, si forsan propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem processu temporis fuerit de monasterio ipso aliter ordinandum, possessiones et alia jura sua eidem remaneant illibata. Ad hæc quum monachi sententialiter a monasterio ipso amoti ad illud præsumpserint propria temeritate redire, ac excommunicati excommunicatum elegerint in abbatem, infligatis eis congruam pœnam pro hujusmodi præsumptionis excessu et tam eos, quam alios ad loca sibi deputata, vel etiam deputanda migrare canonica districtione cogentes, denuntietis irritum et inane quicquid post amotionem eorum de præfata electione, ac aliis negotiis ipsius monasterii, vel membrorum ejus factum est per eosdem, seu per illum, quem taliter elegerunt, et in statum debitum reducatis tam clericos, quam laicos, qui eos præsumpserint in sua perversitate favere, vel alios impedire quominus mandatum nostrum sortiatur effectum, monitione præmissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; invocato etiam, si opus fuerit, brachio sæculari ad eorum malitiam reprimendam. Cæterum si præfati monachi ad animum reducentes beneficium absolutionis cum debita humilitate petierint, illud eis juxta formam Ecclesiæ impendatis. Ad hæc cum monasterium ipsum diversis creditoribus tam judæis, quam christianis graves usuras exsolverit, et adhuc super aliorum solutione graviter infestetur, provideatis super his, prout, pensatis omnibus circumstantiis, videritis providendum, ita tamen quod possessionum, vel reddituum sæpedicti monasterii, vel membrorum nulla prorsus alienatio intercedat, concessa vobis auctoritate præsentium plenaria potestate cogendi usurarios ipsos ad restituendum extorta et ab extorquendis de cætero compescendi, secundum canonicas sanctiones. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani, kalendis martii, anno octavo.

« AnteriorContinuar »