Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Konung KNUTS försvarelse bref för Munkarne i Wiby och stadfästelse på deras erhållna gods.

A. 3. h. 1: 2.

KANUTUS dei gratia sweorum rex atque gothorum omnibus amicis suis salutem. Cum omnium utilitati regia deceat prouidere prudentia maxime religiosorum quietem auidissima debet protectione munire. qui sibi et mundo mortui. solique deo uiuentes. regi regnoque regem regum assiduis orationibus propiciare student; Cuius rei consideratione ammoniti monachos in loco qui uocatur wigbui deo deuote seruientes. et omnia ad ipsos attinentia. sub alis protectionis nostre colligimus. decernentes ut si quis eos temerario ausu iniuste angariare presumpserit. regie seueritatis ultione multetur. Si quis autem meliori studio eos in quibus indiguerint misericorditer iuuerit. regie mansuetudinis gratiam se promeruisse letetur; Est autem hec prefatorum fratum possessio quam ne alicuius iniusta calumpnia subtrahi uel minui possit. sigilli nostri muniuimus testimonio. predium quod uocatur wigbui a deo dicata muliere nomine doter eiusque filio nomine geri prefatorum fratrum usibus perpetualiter collatum. cum omnibus appendicijs suis. triumque preterea marcarum census in his locis annuatim colligendus. in uilla scutle marca et decem solidi. in uilla echam. XIII. soljdi. in uilla hoa. II. solidi. et in inferiori hoa quarta pars solidi; Jn uilla waldbuj. VI. solidi; in uilla dalbui. IIII. solidi. in uilla solastam. VIII. soljdi. in uilla molestam. VI. solidi. Summa trium marcharum annuus redditus a prefatis fratribus perpetuo possidendus. Quartam marcam annuatim recipere debent in uilla que uocatur famsacre. uiuente dumtaxat prenominata femina. Preterea dederunt predictis monachis alij; fideles pro salute animarum suarum stephanus archiepiscopus unam marcam annui redditus. Sweno frater eschilli dimidiam horam in ursturster. Ragenfrid filia ricwid. III. solidos in briste & quartam partem solidi. et alios. III. solidos uendidit eis in wedlum. Clemens et Īgul dederunt dimidium solidum in spangum. Ingeberch uendidit eis solidum & dimidium in grenbuj. et tres solidos in bildebui; Preterea habent solidum in loustum. & solidum & dimidium in hagbui. Botilt comitissa dedit eis dimidiam horam in lene.

Hec et omnia que sepedicti fratres data uel empta possident cum sigilli nostri testimonio regie protectionis ut prefati sumus munimus tutamine.

Sigillet, i gult vax, hängande på hvita fint tvinnade trådar, se Tab. 2. n:o 2.

[blocks in formation]

Konung KNUTS Bref rörande ett jordabyte hvarigenom Munkarne från Wiby lemnat Withbo, Rothelunda, Wiby och Scuthla jemte 12 mark guld emot Säby i Juleta och skogen Ed; med försäkran att såsom nämnde Munkar upptagit Konungen i sitt broderskap till att blifva delaktig af alla deras böner och gudstjenst, Konungen deremot: ville, såsom detta Klostrets grundläggare och beskyddare, försvara allt hvad dem tillhörde.

[ocr errors]

A. 3. h.. x: 3.

Ego KANUTUS Sweorum rex. christum regem angelorum. omniumque regnorum. moderatorem. atque rectorem. adoro. laudo. et honoro. eiusque interminabilem potestatis amplitudinem. etiam plusquam rerum mihi 1) copia suppetit. intra imperii temporalis angustias ampliare desidero. ut ab ipso merear consequi regna celorum perhenniter 2) mansura; Huic nil a mortalibus placabilius. acceptabiliusue. offerri potest. quam beneficia impensa. his 3). qui se. suaque omnia relinquentes. pauperem uitam in monasterijs ducunt; Vnde non lateat presentes & posteros. quod miserationis intuitu. cum monachis qui prius morabantur in wiby. cambitionem inierim. prediumque in withbo. quod kolo de sco. eisdem fratribus largitus est. et rothelunde. & wiby iuxta sithoniam. & scuthla. omnia hec cum sibi adiacentibus. ab eisdem fratribus. in cambitione acceperim. pro seby. in iulothia. & pro omnibus attinentibus ad seby. uillis. agris. piscationibus. siluis, pratis, et pascuis. Et ut nulla remaneat ambiguitas. de locis remotioribus. magis quam de ujejnis. totam siluam que dicitur. eth. & inde ducit ad orientem. per litus meridianum ialmans. terminaturque iuxta scopulum. quod dicitur. thofutuwich. & abhjne 4). usque ad portum. qui uocatur ialmansund 5) quantum portionis pertinet ad possessionem que bech nominatur. secundum legalem diuisionem. & insulas que appellantur. thopthuth. et terciam partem in dymbunes 6). Addiderunt autem idem fratres michi ad equalem cambitionem, secundum amicorum estimationem. quod ualuit. XII. marcas auri Jnsuper & memet. ipsum in illorum fraternam societatem susceptum. & participem, orationum. atque seruitji sanctj. esse gratulor. christique me famulum. ipsorum quoque patronum. fundatorem. defensorem exhibeo; Omnia etiam que sua sunt. cooperante deo. pro posse meo. diligere. manu' tenere. et contra omnem iniusticiam defendere desidero. Huius cambitionis testes fuerunt hi 7). stephanus. archiepiscopus. Byrgýr dux. petrus trogill 8). Jngiualdus. kolo de sco. Joarus filius eduardi. Testes confirmationis fuerunt hi 9). S. archiepiscopus. Vluo 10 filius steni. finwidus strýcr). Sueno owin. et plurimi nobiles ter

1) michi i en af Konung Magnus 1 d. 13 Oct. 1286 vidimerad afskrift, åter vidimerad af Konung Magnus II d. 19 Mars 1340, hvarutur följande olikheter äro hämtade. 2) perenniter. 3) hiis. 4) ab inde. 5) jalmansundh. 6) dymbynes. 7) hii. 8) Dessa begge ord äro nästan utplånade i originalet: afskriften har blott: petrus. 9) hii. 10) vipho. 11) stryker.

per

re. Et ut nullus omnino. hec infirmare. uel adnullare presumat. stephanus archiepiscopus. et ego. anathematis uinculum intentamus cuilibet sone. potenti uel mediocri. presentis siue future generationis. si super his aliquam calumpniam struere molitur. atque dei. sanctorumque omnium indignationis uindictam in priximo sibi affuturam non dubitet. Omnibus qui cognitam seruauerint ueritatem. sit pax & longa salus AMEN;

64. a).

Sigillet, i gult vax, skaḍadt, hänger på en pergamentsremsa, se Tab. 2. n:o 3.

Öfversättning.

A. 3. þ. 2: 6. *) Jak KNWTER Swerikis konungir withirlikit gör badhe nærwarandom ok æpthekomandom mik hafua giort jt bythe fore gudz ok forbarmilse skuldh medh mwnkomen som for satho j wybi ok togh affthem först gardhin j. witbo hulkin kolo aff sko fornæmpdom mwnkom giffwidh haffde ok rothlunda ok wýbý widh siktwnia ok skwtzla medh allom theras til laghom fore sæby j. jwletom medh alla the ther til liggir som ær j. byom akrom fiskawathnom skoghom ængiom ok fægangom Ok ath engin twækilse bliffwir hællir aff the til laghor som fiærre liggia æn the næmir liggia allan skoghin som kallas edh ok tædhan gaar til östir ok wth medh jælmans sydhro sydho til tufutuwik ok tædhan til hampnen som kallas jælmans swnd swa mýkit som til bækx æghadela lagligha liggir Ok öyana som heta topna oc tridhiungin j. dymbonæs Ok fornæmpde brödhir til lika bythe apthe wena sæghn ok mæthningh gaffwo the mik til swa got som XII mark gull. Ok framdelis glædz jac mik wara takhnan j. theris brodherskap ok loth taknan aff thera gudhelika bönom oc alla andra gudz tienisth Ok jak wil bewisa mik gudz thiænara theras fadher ok första grundwalz giffuare ok beskirmare Hær om til withne ok fastho waro thæssæ stephanus ærkebiskop hærtogh birghir, wlpho stenson, ffinwidh strýkir. kolo de sko Sweno owen ok joarus ödhwardson ok marghe andre wælbordaghe rikensins mæn. 65.

1167

I

1185.

Konung KNUTS Gåfvobref på 2 gårdar i Elfkarleby såsom en almosa till Juleta kloster. A. 3. h. 1: 4.

Notum sit fidelibus uniuersis presentibus & futuris quod ego KANUTUS dei gracia Rex sweorum atque gotthorum pro salute mea et omnium suc

*) Detta är det första af 2:ne på Svenska affattade och af Biskop THOMAS i Strengnäs d. 29 Sept. 1440 vidimerade bref.

cessorum meorum & predecessorum. donauerim in puram & perpetuam elemosinam. deo & beate marie & monachis cysterciensis ordinis de jolattha eorumque posteris & sigilli mei inpressione confirmauerim ex regia auctoritate in piscatione in eluekarlebuj duas mansiunculas integras que uocantur bol cum omnibus pertinentijs suis. Huius uero donationis & confirmationis testes sunt isti. STEPHANUS vpsaliensis archiepiscopus. Willelmus stregnensis episcopus. Byrgerus dux magnus & karolus fratres eius. fynwith strukir Swen owin. Syctrig brune & alij nobiles terre quamplures clerici & laicj. & quicumque ista uel alia que prefatis monachis uel alijs religiosis dederim. irritare uel iniuste reuocare presumpserit. maledictionem patris & filij & spiritus sancti incurrat. Amen.

Ett stycke af Kongl. sigillet, i gult vax, hänger på pergamentsremsa. Jemf. Tab. 2. n:o 3.

[blocks in formation]

Konung KNUTS intyg att han på Jarlens begäran med bref och Kongl. sigill bekräftat gåfvan af en gård i Elfkarleby.

A. 3. h. 1: 5.

Notum sit omnibus fidelibus. presentibus et futuris quod ego KANUTUS dei gracia rex sweorum atque gothorum. pro salute mea et meorum omnium. donauerim in perpetuam possessionem fratribus cysterciencis ordinis. et eorum successoribus in wibui deo seruientibus. et sigilli mei impressione ex regia auctoritate confirmauerim rogatu ducis. G. de beneficio ipsius concesseram in piscatione in eluekarlebui mansiunculam integram que uocatur bul cum omnibus appendiciis suis.

quod ei

Ett stycke af Kongl. Sigillet, i gult vax, hänger på en pergamentsremsa. Jemf. Tab. 2 n:o 2.

[blocks in formation]

Konung KNUTS Bref rörande Rothma, som försålts, och Englev, som gifvits af Konungen till Juleta kloster.

A. 3. h. 1: 6.

KANUTUS dei gracia sweorum rex generaliter uniuersis ad quorum audientiam hec nostra peruenerint uerba. salutem & pacem. Licet omnibus regiminis nobis ratione commissis protectionem impendere teneamur & cuprecipue tamen ueri dei cultoribus ueris. dignam debemus diligentiam

ram.

exhibere. & de indulta nobis celitus facultate eorum misericorditer inopie subuenire. quatenus eorum precibus premia percipere mereamur eterna. quibus uoluntarie terrena subsidia ministramus. Huius igitur remunerationis intuitu. fratribus de yolathia deo seruientibus uillas duas rothmam uidelicet et englev. cum sibi adiacentibus pratis & pascuis piscationibus & siluis. quarum primam scilicet rothmam quam ad nostram utique dominationem ex regio iure pertinere non dubium est. pro precio temporali cum multorum uendidimus testimonio. porro aliam hoc est englev. que nobis ex paterna successione prouenit. sola spe retributionis eterne gratis nos contulisse fatemur. omnis prorsus conditionis necessitate remota. plenam eis de utraque possidendi. seu uendendi. uel etiam in terras alias commutandi libertatem largientes. Quisquis igitur horum aliquid quod tam firmiter factum est infirmare presumpserit. dei omnipotentis ultionem incurret. cuius idem fratres die noctuque seruitio mancipantur. Jlli autem eorundem orationum salutarem percipiant portionem. qui in hoc negotio cognitam cum ipsis seruauerint ueritatem. Porro emptionis testium ista sunt nomina. Dominus. W. episcopus. B. dux. Ranguualdus de reic. Hagbardus de thorsne. & omnis pene prouincie illius multitudo. Scottationis uero testes sunt isti. J. patruus domini regis. K. M. frater ducis. B. & filius eius eskillus. K. filius. N. spile. kagus filius wluildis. & alij quam plures.

Sigillet bortfallet.

[blocks in formation]

Konung KNUTS Bref till Juletaboarne med tillkännagifvande att han till Munkarne dels sålt, dels skänkt Juleta med tillhörigheter, som Konungarne förut ägt, äfven som 2:ne gårdar derstädes, dem en prest uppodlat.

A. 3. h. 1: 7.

KANUTUS dei gracia rex sweorum. R. & uniuersis jnhabitantibus julotm. salutem. & regiam pacem. Vniuersitati uestre notum esse non ambigo quod mansionem meam jn juloth. & omnia ad eam pertinencia uidelicet jnsulas. piscationes. siluas. quas reges qui ante me fuerunt optinebant. monachis ibidem deo famulantibus in propriam possessionem partim me uendidisse partim donasse. Jnsuper predia duo adiacencja. capelle. que hactenus h sacerdos excoluit. iuridicioni eorundem fratrum commissimus. Verum ne quispiam contra hoc statutum uenire attemptauerit. sigilli nostri confirmacione dingnum duximus munire. pacem cum eis habentibus pax erit & nostra. secus facientibus non parcet manus nostra ad ulciscendum extenta. Valete.

Sigillet, i gult vax, skadadt, hänger på en pergamentsremsa. Jfr. Tab. 2 n. 3.

« AnteriorContinuar »