Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consilio divinum præ oculis timorem habentium, A qui de se dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis

B

Soldanum Damasci et Babyloniæ, qui hæreditatem, Christi detinet occupatam apostolicis providimus litteris humiliter præmonendum secundum formam quam in ipsis litteris videbis expressam. Nam et dispositionibus nostris auditis, quæ utinam cum possent omnino latere, fortassis omnipotens Deus suum in eum terrorem immittet, et benigne rogatus ostendet facere se spontaneum quod dure compulsus facturum se putaret invitum. Unde volumus et mandamus quatenus cum nuntiis nostris viros providos et fideles ad eum facias destinari, qui apud ipsum nostrum studeant promovere mandatum. Interim autem charissimum in Christo filium nostrum Joannem Jerosolymitanum regem illustrem et tam Hospitalis quam militiæ Templi fratres; cum peregrinis pariter et indigenis, ad defensionem et custodiam hujus terræ prudenter moneas et inducas; ne (quod avertat Dominus) ei quidquam adversi valeat evenire, divino semper auxilio invocato. Quia vero tuam nobis præsentiam ad hoc salutare propositum exsequendum valde credimus necessariam, imo quam maxime fructuosam, fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, si videris posse fieri absque gravi dispendio terræ sanctæ, præfixum ad universale concilium celebrandum quam cito poteris satagas terminum prævenire, ducens aliquos viro tecum in consilio providos et in commisso fideles, qui plene noverint circumstantias causarum et rerum, temporum et locorum : quibus undique circumspectis, ad liberationem C

hæreditatis Dominicæ utilius intendere valeamus. Tu denique, venerabilis frater in Christo, tuarum nobis apud justissimum judicem et piissimum Patrem orationum impertire suffragium, quo plurimum indigemus.

XXXVII.

NOBILI VIRO SAPHILDINO SOLDANO DAMASCI ET BABYLONIÆ, TIMOREM DIVINI NOMINIS ET amorem.

Ejusdem fere argumenti cum superiore.

Daniele propheta testante, dicimus quod est Deus in cœlo, qui revelat mysteria, mutat tempora, et transfert regna, ut universi cognoscant quod dominatur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit dabit illud. Iloc autem evidenter ostendit D quando Jerusalem et fines ipsius in manus fratris tui tradi permisit, non tam propter ejus virtutem quam propter offensam populi Christiani Deum ipsum ad iracundum provocantis. Nunc autem ad illum conversi speramus quod ipse miserebitur nostri, qui secundum Prophetam cum iratus est, non obliviscitur misereri. Unde illum imitari volentes

sum el humilis corde (Math. xI), magnitudinem tuam humiliter obsecramus quatenus ne propter violentam detentionem præfatæ terræ plus adhuc effundatur humani sanguinis quam hactenus est effusum, saniori utens consilio restituas eum nobis de cujus detentione, præter inanem gloriam, forte plus tibi difficultatis quam utilitatis accrescit ; ipsaque reddita, et dimissis utrinque captivis, quiescamus a mutuis impugnationum offensis ; ita quod apud te non sit deterior conditio gentis nostræ quam apud nos est conditio gentis tuæ. Latores ergo præsentium ad tuam præsentiam destinatos rogamus ut benigne suscipias et honeste pertractes, dignum illis responsum tribuens cum effectu.

XXXVIII.

ABBATI DE BAZACO XANTONENSIS DIOECESIS, ET ELIÆ DE GRÆCIA ENGOLISMENSI CANONICO.

De collatione præbendarum.

(Laterani, II Non. Junii.)

Ex vestris accepimus litteris quod cum ordinationem de quibusdam præbendis in Ecclesia Xantonensi vacantibus vobis duobus et dilecto filio abbati de Talemundo duxerimus committendam... archidiacono et A. Fulcerio canonico Xantonensibus, instantibus vobis duobus, tertio per litteras excusato, ut mandatum apostolicum impleretis, pars capituli facultatum insufficientiam allegavit producens nihilominus quoddam privilegium felicis recordationis Alexandri papæ prædecessoris nostri, per quod ei videbatur indultum ne plures recipere cogerentur quam suppeterent Ecclesiæ facultates. Vos tandem, auditis hinc inde propositis, de assensu partium ipsum negotium cum attestationibus quas ad præsentationem capituli recepistis de insufficientia facultatem et transcripto memorati privilegii vestris sigillis inclusis ad sedem apostolicam remisistis. Cum autem nobis fuerit pro capitulo supplicatum ut secundum hoc dignaremur illi Ecclesiæ providere, discretioni vestra per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita super præmissis plenius veritate, de omnibus vel aliquibus præbendarum illarum secundum facultates Ecclesiæ ordinetis juxta cursum in Xantonensi Ecclesia consuetum. Quod si forte de omnibus vel aliquibus nequiveritis ordinare, ordinationem ipsam usque ad tempus concilii differatis præfato capitulo injungentes ut tunc nuntios mittant ad nostram præsentiam speciales, super hoc mandatum apostolicum receptu. ros. Nullis litteris veritati et justitiæ præjudicantibus, etc. Tu denique, fili abbas, super te ipso, etc. Datum Laterani, 11 Non. Junii, pontificatus nostri anno XVI.

DE NEGOTIO COMITUM TOLOSÆ, CONVENARUM FUXI, ET GASTONIS DE BEARNO.

XXXIX.

De negotio comitis Tolosani.

A tione mandatum vestrum tutius exsequi valeremus. Verum ego Thedisius gravissima infirmitate præventus, el multi ex prælatis,quia generalis corruptio aeris ibi erat, nequivimus colloquio interesse; sicque factum est ut necessario negotium differretur. Deinde quando tempus habuimus opportunum, venerabiles Patres Narbonensis apostolicæ sedis legatus et Burdegalensis archiepiscopi, multi præterea episcopi, et alii Ecclesiarum prælati, juxta Tolosam apud Vaurum ad citationem nostram ad concilium convenerunt: a quibus, prout tenebamur, in tanto negotio consilium requisivimus diligenter. Ipsi vero post multam deliberationem et diligentem tractatum consilium suum nobis in scri. ptis dederunt, quatuor, nomine omnium, sigillatum sigillis, sicut de verbo ad verbum inferius plenius continetur.

(41) Sanctissimo Patri et benignissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici Hugosola Dei permissione Regensis episcopus et Thedisius canonicus Januensis, humiles servi ejus,cum longitudine dierum et vita perenni, ad oscula pedum seipsos. Sanctitati vestræ insinuatione præsentium innotescat quod de facto comitis Tolesani, quod olim insufficientiæ nostræ providentia vestra commisit, processimus in hunc modum. Sane prius apud Sanctum Egidium infra tres menses secundum tenorem apostolici rescripti concilium habuimus archiepiscoporum, episcoporum et aliorum prælatorum Ecclesiæ, baronum etiam, et aliorum quorum præsentiam novimus opportunam; ante omnia per litteras nostras comiti memorato mandantes ut hære. ticos et rotarios de terra sua expelleret, alia etiam mandata impleret humiliter ad quæ tenebatur astrictus pluribusjuramentis; ne si forte mandata illa B implere negligeret, purgationi suæ impedimentum præstaret.Cumque vocatus venisset ad concilium,et per operis evidentiam manifeste nobis et toti concilio constitisset quod mandata quæ de hæreticis et rotariis expellendis et aliis causis multis et negotiis diversis temporibus a diversis legatis, et præcipue a bonæ memoriæ magistro Milone, sibi facta fuerant non impleverat nec implebat, consilium fuit omnium et communis deliberatio, ipsum non debere tunc temporis ad purgationem admitti. Non enim verisimile videbatur quod in tantis criminibus, videlicet super bæresi et nece legati, bene juraret qui toties in minoribus causis et articulis sua fuerat juramenta transgressus. Injunctum itaque sibi fuit a prælatis qui convenerant ad colloquium et a nobis ut hæreticos et rotarios de suo districtu expelleret, et alia nihilominus impleret humiliter et devote de quibus constabat ipsum juramentis plurimis obligatum fuisse; quatenus cum in iis et aliis se dignum fe- C cisset, requisiti ab ipso circa personam ejus apostolicum exsequeremur mandatum. At ipse recedens a nobis, non solum non implevit quæ mandavimus, verum datus in reprobum sensum ex toto, et oblitus multam gratiam et misericordiam quam ultra suorum exigentiam meritorum apud apostolicam sedem invenit, cœpit iniquitati iniquitatem apponere ac præteritis abominationibus et criminibus committere graviora propter quæ a legatis de communi consilio prælatorum multoties fuit anathematis mucrone percussus, et exposita terra ejus. Nec credat apostolica circumspectio nos in exsequendo mandato vestro exstitisse aliquatenus desides vel remissos. Sæpissime enim dictum comitem ex parte vestra citavimus, et ad præsentiam nostram venire contempsit; nec venerabilibus Patribus Carpentoractensi et Vasionensi episcopis et clericis eorum,quibus usque ad summam fere mille marcharum per me Regensem et bonæ memoriæ magistrum Milo- D nem sub pœna excommunicationis quondam fuerat condemnatus, et aliis ecclesiasticis et miserabilibus personis, quas exhæredaverat, voluit satisfacere coram nobis, quæ omnia per venerabilem Patrem Nemausensem episcopum, tunc Sancti Ruffi abbatem, et litteras nostras et per me Thedisium,qui postmodum ad pedes vestros accessi, benignitati vestræ curavimus diligentissime intimare. Postquam autem a beatitudine vestra hoc anno recepimus super eodem negotio iteratum mandatum, licet a comite ipso nunquam fuerimus requisiti, apud Avenionensem civitatem in Provincia continuo vocavimus Ecclesiarum prælatos, quorum consilio et delibera

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Hoc est consilium quod dominus Narbonensis archiepiscopus, apostolicæ sedis legatus, et alii Ecclesiarum prælati qui fuerunt in concilio apud Vaurum, dederunt Regensi episcopo et magistro Thedisio canonico Januensi judicibus delegatis a domino papa super negotio comitis Tolosani. Consuluerunt enim eis quod comes Tolosanus propter multiplices causas et rationes non debebat ab eis ad purgationem admitti, tam super crimine hæreticæ pravitatis, quam super nece legati.Constat enim et notorium est quod de expellendis hæreticis et rotariis de terra sua et aliis multis articulis multoties præstitit juramenta in manibus legatorum quorum nullum servavit. Imo postquam ab apostolica sede rediit, apud quam multam misericordiam et gratiam invenit ultra suorum exigentiam meritorum, iniquitatem iniquitati apponens, adauxit pedagia, impugnavit Ecclesiam et pacem cum rotariis et hæreticis incessanter impugnat, receptavit hæreticos, fovit et fovet, et quanta potuit et potest virtute defendit. Mille insuper et ultra de crucesignatis clericis et laicis rotarii ejus et complices occiderunt. Præterea abbatem de Montealbano fere per annum captum detinuit, abbatem de Moysiaco cœpit, episcopum Agennensem de propria sede cum rotariis ejecit, et civitate sua et aliis bonis omnibus spoliavit, et damnificavit eum in valentia quindecim millium solidorum. Adeo præterea infamatus fuit et est de hæresi a longis retro temporibus apud bonos et graves quod invincibiliter præsumitur contra ipsum. Propter istas et alias plurimas enormitates et manifestos excessus ipsius, quæ omnia longum est enarrare, dixerunt prælati et concorditer responderunt quod adeo se fecit indignum ut ei fieri copia Evangeliorum non deberet a legatis vel judicibus delegatis, et etiam quia tali excommunicationis genere propter ea quæ dicta sunt tenetur astrictus quod ab eis sine speciali mandato domini papæ non potest absolvi. Placuit enim toti concilio ut præsens scriptum sigillis dicti domini Narbonensis archiepiscopi et Albiensis, Tolosani, et Convenarum episcoporum suo et aliorum nomine signaretur.

Et quia non poteramus ad purgationem injungendam comiti procedere, juxta consilium prælatorum per litteras nostras bis protestati fuimus comiti sæpe dicto quod per ipsum stabat el impedimenturu præstiterat ne factum ipsius posset ulterius habere progressum absque summi pontificis licentia speciali. Profecto, præter alias iniquitates et abominationes ipsius, abbatem de Montealbano fere per annum tenuerat vinculis mancipatum, nec non de sede propria bonis omnibus spoliatum ejecerat episcopum Agennensem. Ipse tamen nobis

(41) Vide lib. xi, epist. 152, 153; lib. xiv, epist. 163; lib. xv, epist. 212.

vestræ beatitudini justus Judex.

postea per quemdam notarium suas litteras desti- A rona justitiæ, quam in illum diem redditurus est navit, in quibus misericordiam potius quam judicium implorabat, postulans a nobis ut vel mitteremus Tolosam ad ipsum, aut ei assignaremus locum alium competentem. Quibus diligenter in scriptis rescripsimus quod in causa ejus propter rationes præfatas procedere nullatenus poteramus, et idcirco noluimus eum gravare vel etiam nos ipsos inutiliter laboribus et expensis. Volentes igitur fines mandati diligentissime custodire, meram et plenam veritatem, scilicet totius facti seriem et processum, beatitudini vestræ breviter intimamus, cui soli Dominus imponendi finem tantis claudibus plenissimam scientiam et potestatem concessit. Ecclesiæ suæ omnipotens præsidentiam vestram in longitudinem dierum conservet.

XL.

De eadem re.

(Arausica, x Kal. Martii.)

Sanctissimo Patri ac benignissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, Michael divina promissione Arelatensis archiepiscopus, Willelmus Avenionensis. Burnus Vivariensis, Raimundus Uticensis, Arnaldus Nemausensis, Guillelmus Magalonem. Guillelmus Carpentoraciensis, Guillelmus Aurasicensis, Gaufridus Tricastinensis et Bertrandus Cavellicensis episcopi, et Raibaldus Vasionensis electus, et Pontius monasterii Sancti Ægidii abbas, humiles servi sanctitatis ipsius, longitudiuem dierum cum vita et salute perenni. Utinam infallibiliter et oculata fide posset vestra sanctitas sicut nos possumus intueri qualiter videlicet partes nostras et fere totam provinciam Narbonensem, terras olim miseriæ tenebrarum et umbræ mortis, et in quibus nullus ordo, sed confusi inerat sempiterna, per ministerium vestrum et illorum quos ad exstirpandum lolium agro Dominico ante faciem vestram operarios destinastis, Rex gloriæ, C Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio, ad cultum fidei, ad statum quietis et pacis, et ad debitam reformationem potenter et mirabiliter revocavit. Sane regiones et provinciæ quæ traditæ fuerant Satanæ et ministris ejus hæreticis, rotariis et cæteris criminosis in exterminium et direptionem, præcipue, quod detestabilius erat, in conculcationem et contemptum nominis Christiani modo sub vigilantia vestra, per gratiam Jesu Christi, qui oriens eas visitavit ex alio, translatæ quasi de morte in vitam et de tenebris et confusione ad lucem, in religionis fervore, in tranquillitate temporum, et in multis aliis benedictionibus vestris exsultant adeo et respirant ut quæ prius partes et hæreditas dæmonum poterant non immerito appellari, nunc hæreditas sancta et pacis visio rectissime appellentur. Et ut brevitate succincta plurima colligamus magnalia Dei et vestra, quibus de doloribus inferi erepti sumus et ab Ægyptiaca servitute, vix possent auribus apostolicis per alicujus scientiam vel facundiam intimari ad plenum. Pro iis et aliis beneficiis vestris et vere operibus vicarii Jesu Christi, quæ ab oriente in occidentem illuminant totum mundum, et a mari usque ad terminos orbis terræ coruscant, firmiter credimus et speramus pro certo quod in retributione justorum reposita est vobis co

(42) Vide Hist. Albig., cap. 66.

(43) Sanctissimo. Hujus epistolæ seriem truncam et mutilam habes apud eumdem Petrum, c. 66, quam variis in locis restitues ope c. ms. ex quo eamdem in hunc modum transcribi curavimus.

(44) Vaurum. Castrum Vauri apud Petrum Valsern. c 52, oppidum in Gallia Narbonensi quod idem nomen hodie retinet, sicut et castra quæ in hac epistola continentur. Distat septimo cum gemisse unius a Tolosa, milliario, id est quinque leucarum itinere, si credimus Isidoro qui lib. xv

D

Verum, Pater sanctissime, adhuc summopere timendum est et cavendum ne venenum hydræ, hoc est, dolosissimæ civitatis Tolosa, si non tanquam membrum putridissimum succidatur, et ipsa circumstantia loca jam plene purgata et salubria inficiat iterum et corrumpat, et quod ædificatum est et reformatum a vobis multis laboribus et expensis, in antiquum chaos recidat, aut in multo deterius relabatur. Proinde benignitati vestræ cum devotione omnimoda flexis genibus et profusis lacrymis supplicamus quatenus secundum zelum Phinees, quem habetis, arripiat judicium manus vestra, et fermentatissima civitas illa cum sceleratis omnibus spurcitiis et sordibus quæ se intra tumidum ventrem viperæ receperunt, cum in sua malitia non sit inferior Sodoma et Gomorrha, debito exterminio radicitus explantetur. Si enim laqueus ille contritus B fuerit, et nos erimus liberati. Alioquin in veritate, quæ Deus est, vobis loquimur et testamur quod si forte peccatis nostris exigentibus tyrannus ille vel potius hæreticus Tolosanus, aut etiam filius ejus, contritum caput et fortius conterendum erigeret, assumptis aliis septem spiritibus nequioribus se, ut singularis ferus et leo rugiens et quærens quos devoret, singula devastaret, et subverteret universa; ut longo tolerabilius esset Ecclesiam quæ est in partibus nostris esse vel habitare inter barbaras nationes quam ad pristinam confusionem redire. Provideat igitur apostolica circumspectio futuris cladibus et occurrat, ne prævaleat inimicus, nec a tam pio, tam sancto, et tam utili opere manus vestra desistat quousque draco Moysi prorsus devoraverit Pharaonis dracones, et fugato Jebusæo cum incircumcisis aliis et immundis, populus acquisitionis pacifice terra promissionis fruatur. Ad hæc, discretioni magistri Thedisii plurima paternitati vestræ referenda commisimus; qui super negotiis et necessitatibus totius provinciæ tanquam nobis ipsis indubitanter credatis, si placet. Ipse enim novit in omnibus plenissime veritatem. Conservet Deus sanctitatem vestram Ecclesiæ sanctæ suæ per tempora multa.

Datum Aurasicæ, decimo Kalendas Martii, anno Domini 1212.

XLI.
Super eodem.

(42) Sanctissimo (43) in Christo Patri ac beatissimo domino suo Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus archiepiscopi, episcopi et alii Ecclesiarum prælati in concilio apud Vaurum (44) pro sanctæ fidei congregati negotio, cum omni affectione longum vitæ spatium et salutem. Ad agendas paternitatis vestræ sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem omnium bonorum exoramus ut nostrum in hac parte suppleat defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod nobis et nostris aliisque partium nostrarum ecclesiis tribuistis. Cum enim in partibus ipsis pestis hæretica ibi antiquitus (45) seminata nostris temporibus usque adeo succrevisset quod cultus divinus ibidem haberetur omnino in opprobrium et derisum, et in clerum et bona ecclesiastica hinc hæretici, inde rotarii (46) grassaren

Orig. c. ult. leucam mille et quingentis passibus coarctari scribit.

(45) Antiquitus. Aurelie primum Albianensis error exortus est anno Domini 1017. Glaber Rad., Hist. Franc., lib. 11, c. 8; deinde per universi regni orbem pestis incrementum latens emersit.

(46) Rotarii, quibus adde balistarios qui lòí tóny Wasconum adhuc nomen retinent arroutez, et Pyrenæorum scopulis tanquam Ithaca addicti peregre proficiscentes non solum vestibus at nummis, sed interdum vitæ usu spoliant, ita ut vere Innocentius

tur, et tam princeps quam populus in reprobum A copiosam. Invocavit etiam contra Dei exercitum sensum dati a fidei rectitudine deviarent, tandem vigilantiæ vestræ sollicitudine faciente, ita nos ex allis oriens misericordia visitavit per sanctos exercitus signatorum, quos ad emundandas spurcitias pestis hujusmodí sapientissime deputastis, et Christianissimum eorum principem comitem Montis fortis, intrepidum Christi athletam, et invictum Dominici prælii bellatorem, Ecclesia, quæ tam miserabiliter corruerat, caput incœperit relevare, et in parte maxima jam destructis adversitatibus et erroribus universis, terra dudum a cultoribus falsorum dogmatum conculcata, nunc divino cultui laudabiliter assuescat. Restant vero adhuc reliquiæ dictæ pestis. Tolosana videlicet civitas, cum castris aliquot, ubi tanquam sordes in sentinam cadentes residuum pravitatis hæretica se collegit: quorum princeps, comes scilicet Tolosanus,qui ab antiquis temporibus, sicut multoties jam audistis, hæreticorum et fautor exstitit et defensor, pro viribusquæ B sibi remanserunt impugnat Ecclesiam,et quoad potest, pro fidei hostibus, ejus cultoribus se opponit. Ex quo enim a sanctitatis vestræ rediit præsentia cum mandatis in quibus ultra omnem suorum exigentiam meritorum egeratis misericorditer cun eodem, introivit, sicut manifeste videtur, angelus Satanæ in cor ejus, et gratiæ vestræ beneficiorum ingratus, de iis quæ coram vobis promiserat nil implevit. Imo pedagia (47) sæpius abjurata vehementera dauxit et ac si mandatorum ipsorum beneficio renuntiasse intenderet, ad omnes quos scivit vestros et Ecclesiæ Dei adversarios se convertit. Sane per Ottonem (48) Dei et Ecclesiæ inimicum, opinatus contra ipsam Ecclesiam vires assumere sub ipsius confidentia, manifeste, sicut asseritur, minabatur quod Ecclesiam de finibus suis et clerum radicitus exstirparet, hæreticos et rotarios, quos multoties abjuraverat,ex tunc ferventius solito fovere studuit et tenere.

Cum enim Catholicorum exercitus obsideret Vaurum, ubi sedes erat Satanæ atque erroris hæretici primatia, ipse in subsidium perversorum misit milites et clientes, et in castro suo quod Casseri appellatur fuerunt inventi et combusti a crucesignatis plusquam quinquaginta hæretici de vestitis(49), præter credentium eorum multitudinem

C

Savaricum (50) regis Angliæ (51) inimici Ecclesiæ senescallum (52), cum quo Christi pugilem prædictum comitem Montisfortis apud Castrum novum Arii obsidere præsumpsit; sed, Christi dextera faciente, cito fuit ejus præsumptio in confusion em conversa, ita ut pauci Catholici infinitam Arianorum (53) multitudinem effugarent. Prædictorum autem Ottonis et regis confidentia defraudatus, ut qui baculo arundineo nitabatur, cogitavit iniquitatem abominabilem et catholicis auribus detestandam et ad regem Marrochitanum (54) suos nuntios destinavit, subsidium ejus,non solum in terræ nostræ, sed totius Christianitatis excidium, implorando. Sed conatum ejus et damnabilem intentionem superna pietas impedivit. Episcopum Agennensem a sede propria expellendo, bonis omnibus spoliavit. Abbatem de Moissiaco cœpit,et abbatem Montisalbani fere per annum tenuit captivatum. Rotarii quoque ipsius et complices peregrinos clericos et laicos innumerabiles variis affecere martyriis, et nonnullos detinent ac diutius tenuere captivos. In omnibus iis non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta; ita ut fiat quotidie semetipso deterior, et omnia mala quæ potest per seipsum et filium (55) ac complices suos Fuxensem et Convenarum comites et Gastonem de Bearno, viros sceleratissimos et perversos, contra Dei Ecclesiam operetur. Cum autem ultione divina et censura ecclesiastica memoratus athleta fidei, comes Christianissimus Montis fortis, terram ipsorum tanquam hostium Dei et Ecclesiæ sancto et justo prælio occupaverit fere totam, ipsi adhuc persistentes in sua malitia, et humiliare se sub potenti manu Dei contemnentes, nuper ad regem Aragonensem recurrerunt, per quem forte intendunt vestram circumvenire clementiam et Ecclesiam suggillare. Adduxerunt enim ipsum Tolosam nobiscum, qui de mandato legati et delegatorum vestrorum apud Vaurum conveneramus, colloquium, habiturum. Qui que ac qualia proposuerit et quæ nos ei duxerimus respondenda,ex rescriptis quæ vobis sigillata mittuntur plenius cognoscetis. Mittitur etiam sanctitati vestræ consilium quod delegatis vestris super facto comitis Tolosani tribuimus requisiti. Omnes igitur unanimiter ct concorditer hæc præmissa sanctitati

idem Petrus c, 56,qui Savarus Malleonensis Pictonum natione oriundus a Polid. Virg.Hist Angl., lib. xv dicitur, et Savaricus Mauleonus a Guagnino, lib. vi in Ludovico VIII.

(51) Regis. Joannis.

eos viros sanguinum dicat in c.Sententiam,ne cler. vel mach., et in c. 18 concil. Lateran., ubi lege rotariis, non ruptariis. Ideo Hyeronimus epist. 2 adversus Vigilant. sui originem exprobrat, quæ fuit in Convenarum comitatu (de quo supra epist. 13, lib. xv), ubi et rotarii aliique gregarii milites, viatores aggrediuntur.Sed unde dicti fuerint, patet ex Niceta Choniate lib. ult. De imperio Balduini. Itaque partem exercitus quæ utilitatis suæ causa ultro sequi vellet(rotam ipsi vocant)ablegarunt,potestate data urbes quæ defecissent suo arbitratu tractandi,ea cohors antegressa a nullo scelere et a Dut lateri principis ex his dicamus adhæsisse. Sic

nullo piaculo abhorruit. Inde Rogerius comes Fuxensis Ruptarius dictus est quod abbatum quorumdam suprema jura pro parte vi non jure sibi vindicasset. Vide Beloium in prosapia Fuxensi.Et Biterrensis episcopus infra epit. 4, rotarios sacrilegos, homicidas et omnium flagitiorum generibus irretitos exsecratur. A rota igitur veteri vocabulo,(cujus nomine pars exercitus intelligebatnr)rotarios dicemus.

(47) Pedagia, fiscus enim bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augetur. Symmachus, lib. x, ep.54,ideo multatur ut in c. Si qui Romipetas 24, quæst. 36.

(48) Othonem IV imperatorem, Martinus Pol. in Innoc. III.

(49) Vestitis lege perfectis. Quidam enim in Albigensi hæresi perfecti sive boni homines, alii vero credentes dicebantur, Petrus Valsern. c. 2.

(50) Severicum. Savaricum de Malleone vocat

(52) Seneschallum, diverso munere functus seneschalcus, qui postea senescallus dictus est, ex varietate temporum. Siquidem in aula Caroli Magni apud Hinc. in epist, 1,c.213.maxima cura ad eum spectabat, eo quod cætera (præter potus et victus caballorum) eumdem seneschallum respicerent,ita

Guillemus de Nogaretho seneschallus regis Francorum (Phillippi Pulchri scilicet) dicitur a Thoma Walsingham in Edoardo I, rege Angliæ; sed alia censetur ejusdem dignitas ex ordinationibus regiis de offic. ballivorum et seneschallorum, tit. 6, qui præerant foro, in quo nobilium et militium jurgia dirimuntur, et in constitutione Ludovici Pii anno Domini 1254, ubi senescalli Bellicadri et Carcassonæ fit mentio.

(53) Arianorum seu potius Ariomanorum, a quorum hæresi Albianensis error emanavit. Nam et in eadem regione Wisigothi Arianam pravitatem amplexi sunt.

(54) Marochitanum. Mimamolinum, de quo supra Emilius in Philippo II. Advolavit ille manu Saraceno. rum sub Mimamolini signis armatus.

(55) Filium. Raymundum juniorem.

matris Ecclesiæ cupiente redire a sanctitate vestra petit humiliter et rogat instanter quatenus faciendo satisfactionem personalem pro excessibus quamcunque ipsi Ecclesiæ visum fuerit expedire,ac pro damnis et injuriis illatis diversis Ecclesiis et prælatis satisfaciendo secundum quod clementia matris Ecclesiæ ipsi comiti duxerit injungendum, restituatur clementer et misericorditer ad possessiones suas et alia quæ amisit.Quod si forte pro persona comitis nollet Ecclesia ipsius regis petitionem audire.petit et rogat hoc idem pro filio, ita tamen quod Pater nihilominus satisfaciat personaliter pro excessibus suis, vel in frontaria Saracenorum eundo in subsi. dium Christianorum cum militibus suis,vel in partibus transmarinis, secundum quod Ecclesia melius arbitrabitur expedire,et infans de terra sua in tam fideli cura et tam diligenti custodia ad honorem Dei et sanctæ matris Ecclesiæ habeatur usquequo de bonitate sua signa compareant manifesta.

vestræ intimamus, liberantes animas nostras, ne A Aragonensis pro comite Tolosano ad sinum ejusdem per defectum significandi in negotio fideide cont. gentibus aliquid omittatur. Deum vero pro animabus nostris ac commissarum nobis Ecclesiarum substantiis vestræ misericordiæ supplicantes exposcimus per viscera misericordiæ Dei nostri ut liberationis et pacis, imo vitæ nostræ negotium, quod in parte maxima jam feliciter promovistis, cum manifesta justitia et potentia sit in promptu, feliciori fine dignemini consummare, ponentes ad radicem arboris damnosæ securim, et eam ne noceat ultra, perpetuo succidentes. Pro certo namque sciatis quod si terra quæ dictis tyrannis cum tanta justitia et multa Christianorum effusione sanguinis est ablata, ipsis aut eorum hæredibus restituatur, præter scandalum fidelium qui hoc negotium promoverunt, non solum fieret novissimus error pejor priore, sed excidium exinde clero et Ecclesiæ inæstimabile immineret. Ad hæc, quoniam enormitates blasphemias, abominationes et alia scelera prædi- B ctorum per singula præsenti paginæ non credidimus adnotanda, ne librum texere videremur, quædam in ore nuntiorum posuimus, quæ sanctis auribus vestris poterunt viva voce referre.

XLII.

Epistola prælatorum qui fuerunt in concilio apud Vaurum, ad Innocentium.

Sanctissimo in Christo Patri ac beatissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus, Willelmus Burdegalensis, Vasatensis et Petragoricensis episcopi, cum omni affectione vitæ spatium et salutem.Ad agendas paternitatis vestræ sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem bonorum omnium exoramus ut nostrum suppleat in hæc parte defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod in Narbonensi et Auxitanensi provinciis et etiam in partibus nostris tam Ecclesiis c quam Ecclesiarum prælatis paterna misericordia tribuistis.Cum enim in dictis partibus pestis hæreticæ pravitatis jam adeo pullulasset quod eisdem corruptis penitus, partes affines affectura morbo simili videbatur, cumque rotariorum violentia, principibus omnibus ejusdem terræ consentientibus et hoc idem facientibus, Ecclesias fidemque catholicam omnemque religionem Christiani nominis impugnaret, vestræ provide discretioni placuit has incommoditates sapienti consilio refrenare,quia fidelium signatorum et comitis Montis fortis mediante labore, mandatum vestrum in parte maxima tam hæreticos quam rotarios de sedibus suis ejecit;ita quod divinus cultus et pax ecclesiastica videntur in dictis partibus reflorere, nec jam aliud restat nisi illud quod per sanctitatem vestram feliciter est incœptum, per eamdem felicius consummetur. Quocirca paternæ sanctitati cum omni devotionis affectu duximus supplicandum quatenus ad exstirpandas reliquias pestium prædictarum dignemini salubre consilium adhibere, ita quod flores pacis, qui jam videntur oriri, in hoc quod in isto negotio est incoeptum, ad consummationem fructus faciant exspectatos. Si vero, quod absit! opus tam laudabiliter incœptum cum manifesta justitia et potentia sic in promptu imperfectum relinqueretur,non solum foret novissimus error pejor priore,sed excidium exinde clero et Ecelesiæ irrecuperabile immineret. Bene et diu valeat sanctitas vestra.

PETITIONES REGIS ARAGONENSIS IN CONCILIO APUD
VAURUM.

(Tolosa, xvII Kal. Fabruarii.)

(56) Quoniam sacrosancta mater Ecclesia non solum verba sed ubera quoque docetur habere, devotus Ecclesiæ filius Petrus Dei miseratione rex

(56) Hist. Albig., cap. 66.

D

Et quoniam comes Convenarum nec fuit unquam hæreticus nec eorum susceptor, sed potius impugnator, et ideo terram dicitur amisisse quia astitit consobrino et domino suo comiti Tolosano, petit idem rex et rogat pro eo sicut pro vassallo suo, ut restituatur ad terram suam, satisfaciendo quoque ad arbitrium Ecclesiæ,si apparuerit eum in aliquo deliquisse.

Item cum comes Fuxensis nec hæreticus fuerit nec sit, pro eo memoratus rex petit et rogat sicut pro consanguineo suo charissimo et vassallo, cui sine verecundia in jure suo deesse non potest,quatenus pro reverentia ipsius et gratia restituatur ad sua,satisfaciendo nihilominus ad arbitrium Ecclesiæ in iis et pro iis super quibus clementiæ matris Ecclesiæ eumdem apparuerit deliquisse.

Item pro Gastone de Bearno vassallo suo petit sæpedictus rexet rogat aflectuose quatenus restituatur ad terram suam et fidelitates vassallorum suorum, maxime cum paratus sit juri parere et ad arbitrium sanctæ matris Ecclesiæ satisfacere coram judicibus non suspectis, si vobis causam ipsius audire et expedire non licet.

In omnibus tamen præmissis duxit memoratus rex misericordiam potius quam judicium invocandum, mittens ad clementiam vestram episcopos, clericos et barones suos super præinissis, ratum habiturus quidquid a vobis cum eis fuerit ordinatum;supplicans ut talem habere dignemini circumspectionem et diligentiam in hoc facto ut in negotio Christianitatis in partibus Hispaniæ ad honorem Dei et san. ctæ Ecclesiæ dilationem prædictorum baronum et comitis Montisfortis subsidium_possit habere. Datum Tolosa, xvII Kalend. Februarii.

RESPONSUM PRÆLATORUM IN CONcilio apud Vaurum.

(Vauri, xv Kal. Februarii.)

Illustriet dilecto in Christo Petrum Dei gratia regi Aragonum,comiti Barchinonensium, concilium apud Vaurum, salutem et sinceram in Domino dilectionem. Petitiones et preces vidimus quas pro Tolosano et ejus filio, et Fuxensi et Convenarum comitibus, et nobili viro Gastone de Bearno vestra regalis serenitas destinavit,in quibus etiam litteris inter cælera Ecclesiæ filium dicitis vos devotum. Super quo multiplices Domino Jesu Christo ac regali vestræ celsitudini gratiarum referimus actiones,et in cunctis in quibus secundum Deum possemus, propter illam mutuam dilectionem qua vos sancta Romana Ecclesia mater, sicut intelligimus amplectitur, et vos ipsam, nec non et ob reverentiam excellentiæ vestræ regalis admitteremus affectuosius preces vestras. Super eo quod pro comite Tolosano et ejus filio petitis et rogatis, hoc duximus serenitati regiæ respondendum. Quod tam

« AnteriorContinuar »