Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tus nostri assensu approbata, dignum ducimus scripti nostri testimonio confirmare. Notum igitur esse cupimus universis huius pagine inspectoribus, quod Gevehardus venerabilis abbas de Heisterbach et fratres eiusdem monasterii devotis et multiplicatis precibus nobis et conventui nostro institerunt, quatinus eis villicacionem nostram in Crocht iure villicali committeremus procurandam. Nos itaque tam precium instancia quam religionis eorum consideracione permote, unanimi consensu capituli nostri ac de consilio ministerialium nostrorum prefatam villicacionem sub tali forma ipsi procurandam commisimus, ut ex ea nobis et nobis succedentibus abbatissis et conventui nostro debitas pensiones statutis temporibus bona fide sine diminucione persolvant. In ipsa etiam commissione statuimus, ut fratres predicti monasterii post obitum nostrum in singulis anniversariis nostris mensuram vini, que ama vocatur, conventui nostro apud locum nostrum faciant exhiberi singulis quoque nostre sortis abbatissis in prima sui promotione, pariterque conventui carratam vini in recognicionem innovande procurationis apud predictam villicacionem persolvant. Si vero, quod de tam religiosis personis sperandum non est, in solvendis pensionibus formam supra scriptam non servaverint et ecclesiam nostram debitis modis non honoraverint, liberum erit nobis et abbatissis nobis succedentibus commissionem huiusmodi, quando oportunum visum fuerit, revocare. Ut autem huius nostre constitucionis forma perpetuis temporibus rata maneat et inconvulsa, presentem paginam ipsi monasterio conscribi fecimus et tam nostro quam ecclesie nostre sigillo roborari. Huius rei testes. sunt: Lutgardis ecclesie nostre preposita, Berta, decana Edelhildis, Sophia, Helmburgis, Helmburgis, Adelheidis, Adelheidis, Bia et relique sorores, Bertoldus et Albero sacerdotes, Teodericus dapifer, Gerhardus, Iohannes, Eilhardus ministeriales et alii quamplures. Acta sunt hec in Gandersem anno verbi incarnati MCCVII, indictione X, III° nonas februarii, scriptum per manus Everhardi diaconi.

Cop. saec. XV. S. 16. Vgl. 1225 Okt. 3., wo Aebtissin Berta v. Gandersheim den Vertrag bestätigt.

22.

1208. Aebtissin Elisa von St. Marien in Köln überträgt dem Kloster St. Peterstal ein zu ihrem Hofe Wichelshof in Bonn gehöriges Zinslehen.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Elisa, divina favente clemencia ecclesie sancte Marie in Colonia abbatissa, universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus inperpetuum. Quoniam ea, que inter vivos et presentes racionabiliter et iuste plerumque disponuntur, parcium quoque consensu accedente legitime confirmantur, humane condicionis fragili permutatione ex variarum personarum successiva alteratione frequenter permutantur atque dissolvuntur, necessarium duximus collacionem beneficii, quod intuitu divine remuneracionis ex consensu sororum nostrarum et fratrum omnium contulimus fratribus vallis sancti Petri scriptis commendare. Quoddam enim beneficium censuale ad curtim nostram Wichilshoven in Bonna pertinens prefato cenobio concessimus in perpetuum possidendum, ea tamen condicione, ut annuatim certis temporibus censum inde persolvat, qualem et quantum homo de familia eiusdem curtis interrogatus et iuratus dixerit. Hoc autem beneficium una predicti cenobii persona a nobis recipiet, qua defuncta solvatur dimidia marca pro curmeidia et post iterum uni personae concedetur una marca Coloniensis monete sub gracia nobis promissa vel sequacibus nostris abbatissis. Ipsi vero considerantes affectum nostrum circa ipsos tam fratribus quam sororibus ecclesie nostre plenam fraternitatem contulerunt, a nobis plenam recipientes. Ut autem hec nostra concessio rata et inconvulsa servetur posterisque innotescat, insuper et ab omni malignancium dolo et astucia tuta maneat et immunis, presentis eam scripti attestacione et nostri nostreque ecclesie et ipsorum sigilli impressione communiri fecimus. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCC VIII°. Huius rei testes sunt Vortlivus decanus sancti Georgii, magister Herimannus, Theodericus sacerdos, Absalon, Clemencia decana, Hildegundis custos, Uda, Iutta, Aleidis, Agatha, Elias villicus, Heinricus villicus de Stozheim, Almarus de Vischenich, Herimannus de Efferne.

Cop. saec. XV. S. 17.

[ocr errors]

23.

1208-1212. Der Kölner Erzbischof Dietrich von Heinsberg bekundet, dass Ritter Albero von Dollendorf mit Zustimmung seiner Gattin Lucharde und seines Sohnes Heinrich dem Kloster

St. Peterstal einen kleinen Teil eines Grundstückes bei der dem Kloster gehörigen (Walk)mühle gegen einen jährlichen Zins von 1 Kölnischen Denar übertragen habe.

In nomine Iesu Christi, qui est testis fidelis. Theodericus, dei gratia sancte Coloniensis, | ecclesie archiepiscopus, universis Christi fidelibus presentem cartulam inspecturis salutem in omnium | salutari. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire, quod Albero miles de Dollindorp consentientibus uxore sua Lucharde et unico suo filio Henrico quandam terre particulam sitam prope molendinum fratrum de valle sancti Petri eidem monasterio in perpetuum habendam contradidit sub condicione census annui ita, ut singulis annis in festo sancti Martyni denarium unum Coloniensem ipsi Alberoni predictum monasterium persolvat et eandem terram libere possideat et quiete. Ut autem res ista maneret stabilis et a nullo posset in posterum perturbari, presentem paginulam sigilli nostri munimine roboratam prefate domui, quam speciali complectimur affectione, fecimus assignari. Acta sunt hec anno domini MCC presentibus .

Or. Perg. mit Siegel Theoderichs an Pergamentstreifen. St.-A.-Df. A. H. Nr. 8. Rückaufschr. 13 Jh. De molendino fullonum. Das Siegel ist echt und seine Anhängung hat zweifelsohne der Urkunde Rechtskraft verliehen, trotzdem sie insofern unvollendet geblieben ist, als die Hinzufügung des Jahres in der Datierung und die Ausführung der Zeugenreihe unterblieben ist. Cop. saec. XV. S. 13. Cop. saec. XVIII. Bd. I. Dollendorf, S. 1. Gedr. Knipping, Ungedr. Urk. der Erzb. von Köln. A. H. V. N. H. 74, S. 194.

1 Raum für 11/4 Zeile.

24.

1209 nach Februar 15. -1210. Abt Rutgerus und der Konvent von Klosterrath (Rodhe) verzichten auf den Zehnten für Geflügel und Vierfüssler von dem in ihrer Pfarre Lommersum liegenden Allodialhofe Ottenheim, welcher dem Kloster und den Brüdern des hl. Petrus (Heisterbach) geschenkt worden ist, gegen Entschädigung von 2 Morgen Ackerland.

Acta sunt hec tempore abbatis eorum (Heisterbach) Gevardi1, firmata autem et stabilita nostro et ecclesie nostre sigillo roborata et munita anno dom. incarn. millesimo ducentesimo nono.

Joerres, Urkb. des Stiftes St. Gereon S. 55, N. 56.

1 Joerres hat „Gerardi“, offenbar verlesen für Gevardi. Nach der Datierung ist der Verzicht noch zu Lebzeiten Gevards geschehen, während die Abfassung der Urkunde in das Jahr nach seinem Tode fällt.

25.

1210 Ein aus Kölnischen Geistlichen gebildetes Schiedsgericht bestätigt der Abtei St. Peterstal gegen die selbst mit Waffengewalt behaupteten Erbansprüche des Edelherrn Arnold von Hückeswagen das Eigengut zu Oberkassel, das ihr die Gräfin Alveradis von Molbach geschenkt hatte.

C[ůnradus] dei gratia maior in Colonia decanus, O[liverus] scolasticus, H[enricus] canonicus sancti Andree omnibus, ad quos littere iste pervenerit (!), salutem in domino. Cum causa, quae vertebatur inter abbatem de valle sancti Petri et dominum Arnoldum de Hukengiswage super allodio in Kasle constituto a domino papa nobis esset commissa, appellatione remota fine canonico terminanda, dictum A[rnoldum] sub induciis legitimis peremptorie citavimus, qui nec venire nec procuratorem legittimum sed quendam nuncium insufficientem mittere curavit. Cumque eum tamquam contumacem punire possemus, alium tamen diem illi de gracia prefiximus peremptorium, quem diem nec per seipsum nec per procuratorem observavit, unde cogente iustitia ad instanciam abbatis de consilio prudentum virorum, eundem A[rnoldum] contumacem iudicantes in penam contumacie, abbatem in possessionem allodii pretaxati causa rei servande misimus. Cuius possessionem prefatus A[rnoldus] armata manu turbare et graves iniurias et dampna ei irrogare presumpsit, qua re a nobis vinculo fuit excommunicacionis innodatus et solempniter denunciatus. Consequenter cum in excommunicacione aliquamdiu stetisset, ad nos accessit petens absolucionem et offerens caucionem iuratoriam, quod nostro staret iudicio et mandato. Nos quoque accepta caucione ipsum absolvimus et alium diem ipsi et abbati prefiximus, quo die prefatus A. possessionem, qua propter contumaciam privatus erat, me Henrico absente et litteratorie excusato sibi postulavit restitui asserens sepius restitucionem velle parere iuri coram nobis, que post multas allegaciones in eum statum, in quo fuerat ante contumaciam, restituimus. Quo restituto idem abbas asserebat dictum allodium ad suum pertinere mona

sterium et hoc in continenti probare volebat. Econtra prefatus A. illud allodium dixit ad ipsum legitime devolutum esse et abbatem nichil in eo iuris habere, eius quoque probaciones nullatenus debere admitti et, ne admitteremus, ad sedem apostolicam appellationem factam recessit. Nos autem videntes appellatum esse contra formam mandati apostolici et iuramenti sui et contra ius et sine omni gravamine, prudentum virorum consilia et consciencias nostras secuti, appellacionem illius iudicavimus non tenere et eum contumacem esse et, quia per affirmacionem et negacionem parcium lis erat contestata, sicut videbatur iuris peritis, procedendum esse in causa processus1, sepedicto abbati et domino A. certum diem prefigentes, quo probaciones ipsius abbatis super principali audire deberemus. Quo die exstante et me Henrico cum aliis presidente instrumenta et testes abbatis admisimus et diligenter examinavimus factaque publicacione attestacionum et super illis disputacione solempniter habita constabat nobis dictum allodium ad monasterium de valle sancti Petri de iure pertinere ratione legitime donacionis comitisse de Molbag, cuius allodium illud fuerat, et ideo per sentenciam diffinitivam eidem monasterio illud adiudicavimus domino A. de Hukenzwage super eodem silencium imponentes. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCX°. Huius rei testes sunt: Hermannus maioris ecclesie secundus decanus, Hermannus choriepiscopus, Hermannus de Selsem, Ensfridus custos, Gerardus de Lutzheym, Heribertus, Fridericus, Cristianus, Anselmus plebanus sancte Brigide, Cristianus plebanus sancti Laurencii, magister Hermannus, Seneca de sancto. Andrea, magister Teodericus, magistri Wilhelmus, Ulricus, Henricus, de sanctis Apostolis, magistri Lambertus, Gerardus, Gerardus, de sancto Georgio Hermannus scolasticus, item Rutgerus, Sibodo, Arnoldus sacerdotes et alii quam plures.

[ocr errors]

Cop. saec. XV. S. 18. Gedr. Harless, Die Grafen von Bonn und die Vogtei des Cassiusstiftes, Bonner Festschrift 1868, S. 12.

1 Die Vorlage hat: processius.

2 Die beiden Hermann sind auch in der Stiftungsurk. des Kl. Schillingskapellen 1197 zusammen als Zeuge genannt. Vgl. Merlo, Das Kl. Schillingskapellen A. H. V. N. 32, S. 135.

26.

1211 August 29. Vogt Hermann und der Hofbauer Albero genannt Moreiz, bekunden als Vorsitzende des Hofgerichts am

« AnteriorContinuar »