Imágenes de páginas
PDF
EPUB

924.

1286 d. 13 Oct.

Dåwö.

Konung MAGNUS I:s vidimation och stadfästelse på K. KNUTS gåfvobref till Wiby kloster.
A. 3. h. 1: 3. *).

Omnibus presentes Litteras jnspecturis, MAGNUS dei gracia sweorum gothorumque rex, salutem in domino sempiternam Tenore presencium notum facimus vniuersis, Quod nos. Magnifici principis Domini kanuti quondam regis sweorum illustris Litteras sub sigillo suo. vidimus & perspeximus. Jn hec verba, Ego KANUTUS &c Se föregående N:o 64. Nos igitur Magnus. rex sweorum supra scriptus, premissa omnia secundum quod acta sunt Ratificamus, atque in ratificacionis testimonium, sigillum nostrum presentibus apponi fecimus ad euidenciam pleniorem, Datum Dawo anno domini M°,CC,LXXX sexto, III. Jdus octobris, Anno regni nostri Duodecimo.

Ett större stycke af sigillet vidhänger.

925.

1286 d. 21 Oct.

Baldtæhi.

H&FRID SIGTRYGGS dotters testamente af sitt gods Äsperyd till Gudhem, och penningar till åtskilliga andra kloster, med anordning af sina öfriga gods till sonen BENGT samt döttrarna RAGNFRID OCH CHRISTINA, så ock friheten åt trälen Tove och dess 2 små barn.

A. 4. a. 11

Vniuersis presens scriptum inspecturis. HAFRIDIS SITRAGI quondam filia. pacem in dej filio continuam cum salute. Cum uarij & inexcogitabiles sint humane fragilitatis euentus nec quisquam nisi illustratus diuinitus prescire poterit quo fine uel quando diem claudere debeat extremam. Hinc est quod ego Hafridis salutj anime mee preuidere volens testamentum meum condere disposui in hunc modum. Do igitur primo cenobio sanctjmonialium in gudhæm predia mea sita Hæspiryd cum omnibus attinencijs & capellam meam ad altare sancte Katerine ibidem ubi etiam eligo sepulturam. Claustro uarnem unam marcam purj. Item cuilibet monasterio uesgocie unam marcam purj Jtem hospitali lodhosiensi .I:am. marcam purj. Hospitali scarensi .I:am. marcam puri. Jtem sacerdotj unicuique parrochiali ubi bona mea continentur unam marcam denariorum. Ecclesie anguthorp unum agrum. Touo cum duobus infantulis libertatem. Donacionem quam assignaui dilecte filie mee cristine de gudham per litteras & sigillum meum approbatam. eandem iterato presenti scripto communio & confirmo. Jnsuper clareat uniuersis quod quandam

*) Finnes äfven i vidimation af Konung MAGNUS II BIRGERSSON 1340 d. 19 Mars.

commu

commutacionem feci cum filio meo domino benedicto assignans eidem duas curias meas hualstadhi & hørydhær propter alias duas competentes curias de patrimonio suo grafryd. ac espiryd iuxta omnem racionem que dicitur umfærd cui condicioni interfuit filia mea rangfridis ac alij fidedigni. facta autem hac condicione filie mee rangfridi supradictam curiam grafryd cum omni rigore legis quem iterum appellamus uulgariter umferd erogaui. cui iuris racioni institit filius meus dominus benedictus. Huius igitur pacti mediatores fuerunt. dominus haquinus tunonis. Dominus magnus kanutj filius. Dominus ormerus. dominus petrus de anguthorp. & alij plures nobiles & discretj. Jtem ad habendam huius rej noticiam pleniorem sigillum illustris domini M. regis Sveorum. Ac uenerabilis patris nostrj scarensis episcopi. domini magni kanutj filij. domini petri sacerdotis de anguthorp & sigillum proprium presentibus sunt annexa. Si quis hanc donacionem refringere attemptauerint (sic) iram dei & omnium sanctorum senciat ulciscendam. Datum baldtæhi anno domini. M°.CC.LXXX°VI°. in die undecim milium uirginum. Sigillen. N:o 1, 4, 5 bortfallne, remsorne qvar. 2. Andeligt. 3. Andeligt, skadadt.

926.

1286 d. 23 Oct.

Linköping.

Biskopen i Linköping, Hertig BENGTS bref till Hägerstads Församling, om Biskopstiondens utgörande till Kaniken Mag. WIMUND.

A. 3. o. 1:

BENEDICTUS Dei gratia Episcopus lincopensis Dux finlandye Dilectis sibi in christo filiis parochianis de hægirstad Dilectionem in domino cum salute. Noueritis quod nos dilecto nobis in christo magistro Wimundo canonico nostro decimam nostram penes vos que canonie sue a multis retroactis temporibus annexa fuerat assignamus possidendam. mandantes. eidem super hiis iusticiam exhiberj JN cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum lincopie. Anno domini. M°.CC LXXX VI. Decimo kal. novem bris.

Sigillet bortfallet, äfvensom den ur brefvet klippta remsan.

Sv. Diplom. II.

3

927.

1286 d. 28 Oct.

Gudhem.

GUNNUR ALGOTS dotters gåfvobref på sitt fäderne arfvegods i ögalunda, tillika med en qvarn, till Gudhems kloster.

A. 3. å. 2: 8.

Ego GUNNUR ALGOTJ filia in remissionem peccatorum meorum confero ecclesie sancte marie de gudham fundum quem ex hereditate paterna possideo øghalundum cum omnibus attinencijs uidelicet siluis piscarijs & cum uno molendino. Alium uero fundum quem ibidem ex successione materna possideo ad usus proprios uolo reseruare. preter uthskiptir silicet siluas piscaturas quas omnes utriusque fundi ecclesie gudham superius nominate confero & assigno. Hujus rej testes sunt dominus episcopus. dominus prepositus ac alij plures fidedignj. ad quod etiam testimonium sigillum domini episcopi est appensum. Datum gudham anno domini. M°.CC.LXXX.VIo. in die apostolorum simonis & iude.

928.

Sigillet, som hänger i en ur brefvet klippt remsa, är andeligt, med intryck på båda

sidor, men mycket skadadt.

[blocks in formation]

Biskopens i Linköping, Hertig BENGTS till Dom-Capitlet gifne Privilegier.

Linköping.

A. 3. o. I..

Vniuersis christifidelibus presens scriptum visuris uel audituris. BENEDICTUS miseracione diuina Episcopus Lincopensis, Dux Finlandie salutem in domino sempiternam. Seculari deputati milicie a terreno prorsus imperio variis priuilegiis ac diffusis libertatibus non immerito sunt ditati. ad quorum instar quis sane mentis ambigat christi ascriptos milicie amplioribus ac vberioribus exsequendis libertatum cumulis quibus forcius certamen aggredientibus, regnumque sui principis primum querentibus ipso attestante, adici omnia hec debere. Verum quia mater ecclesia maiori quam filie debet honore & reuerencia humilius amplexari. racioni consonum arbitramur, vt ipsius matris ecclesie ministri pre filiarum ministris prerogatiuam habeant episcopalem. Quamobrem tam personis in dignitate constitutis de collegio ecclesie nostre Lincopensis quam ceteris eiusdem collegij Canonicis duximus indulgendum. vt nullus eorum decetero ecclesiam habens dignitati uel prebende annexam seu alias collatam, cathedraticum, sýnodaticum, procuracionem, contribucionem, subsidium, aut questum quemlibet episcopo soluere seu reddere teneatur. adicimus insuper vt prefate dignitatum persone ac canonici memorati collegii, super decimis ac causis episcopalibus quibuscumque de bonis

ecclesiasticis prouenientibus que in presenciarum possident, ac deinceps ipsos possidere contingit. necnon & de villicis, colonis, inquilinis, emphiteotis. Feudotariis. & eorundem familiis, recipiendi. disponendi, ordinandi pro placito liberam habeant facultatem. Ceterum admittimus & volumus quod prefate dignitatum persone in suos clericos & vicarios. ac alii canonici nostri quilibet in suos clericos & vicarios, in quocumque crimine delinquentes, exceptis duntaxat inieccionibus manuum violentarum in clericos. & eciam in eorundem clericorum siue vicariorum concubinas si quas habuerint, & in quocumque loco ipsas detinuerint animaduersione debita, corrigendi & castigandi auctoritatem plenariam obtineant, quolibet alio postposito correctore. nisi cum Episcopo qui pro tempore fuerit sepedictas dignitatum personas aut canonicos, in huiusmodi corrigendis excessibus neggligentes veraciter intellexerit, nimium & remissos. Jn huius igitur facti testimonium & euidenciam ampliorem siggillum nostrum vnacum siggillo Capituli nostri presentibus litteris duximus apponendum. Actum & Datum lincopie Anno Domini. M°.CC°. LXXX. sexto quinto kalendas Decembris. Episcopatus nostri Anno Primo. Bägge Sigillen bortfallne, remsorna qvar.

929.

1287

Wisby.

Biskop BENGTS i Linköping bref på 40 dagars aflat för botfärdiga, som besöka Cisterciensernas Nunnekloster (Solberga) på Gottland.

[ocr errors]

A. 8. b. I.

B. dei gracia Lyncopensis episcopus. Dux finlandie. Dilectis sibi in christo. priorisse ceterisque sororibus ordinis Cisterciensis in gotlandia. salutem in domino sempiternam. Profectui vestro studentes, et paupertati vestre compacientes, sed et fidelium deuotioni prouidentes, Licenciam vobis concedimus ut in omnibus dominicis inmediate festa beate virginis patrone vestre sequentibus stacionem et predicacionem habere possitis sicut vos habuisse antiquitus estis protestate. et vt ipsa ecclesia vestra in dictis stacionibus deuocius frequentetur, Nos de omnipotentis dei misericordia confidentes omnibus vere penitentibus et confessis qui in dictis diebus ecclesiam vestram visitauerint ex deuocione XL dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum anno domini. M°. CC°LXX° VII°. jn Wysby. Sigillet bortfallet.

[blocks in formation]

CARL GUSTAFSSONS skuldebref på 7 mark silfver till sin syster MARGARETA, för hviken skuld Forsa qvarn lemnas till pant.

A. 6. a. 1: 35.

Omnibus presens scriptum cernentibus, KARULUS gøzstaf son, salutem in domino sempiternam Tenore presencium constare volo omnibus, me teneri obligatum dilecte sorori mee margarete jn septem marchis puri argenti per natale domini proximo futurum persoluendis, si autem me mori contigerit infra dictum terminum ipsi sorori mee molendinum meum in forsum inpignoraui pro argento memorati, vsque dictum argentum per me vel per heredes meos fuerit persolutum, & si dicta pecunia in natali vt dixi non persoluitur ipsa statim in suam potestatem recipiat molendinum jn cuius rei testimonium sigillum meum cum sigillis dominorum haquini tunæ son nicholai sigrithæ son, Datum anno domini MCC LXXX septimo.

FILII.

På frånsidan med gammal hand: thetta är brefvet vpa forsa qwärn.

Sigillen: 1. Med vapen: omskriften skadad. 2. Med vapen, omskriften; + S'NICHOLA

[blocks in formation]

931.

tam,

1287.

BOTILDS af Wimark Testamente på jord i Serpaboda till Linköpings domkyrka och penningar till åtskilliga kloster.

A. 4. a. 13.

JN nomine domini amen, Quoniam ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, necessarium esse dinoscitur, extremi iudicij diem, operibus misericordie preuenire, hinc est quod ego BOTILDIS de Vymarkum, sana & incolumis, ac per omnia optime mei compos, diligenti deliberacione prehabita, & maturo consilio, ne me in annis senilibus, repentina morte, tolli contingat de medio intestade bonis mihi a deo collatis taliter duxi ordinandum, Jn primis confero ecclesie Lincopensi, dimidium octenarium terre in serpæbothum, perpetuo possidendum. Jtem fratribus minoribus Lincopie .XV. marchas denariorum, apud quos quandocumque me de presenti seculo continget emigrare ecclesiasticam eligo sepulturam, Jtem ffratribus eiusdem ordinis Sudhercopie, X. marchas denariorum, Jtem ffratribus predicatoribus Skæningie .V. marchas den. Jtem sanctimonialibus in Wretis .V. marchas den. Jtem sanctimonialibus in Askeby, V. marchas den. Jtem ecclesie wirsnungsrum, bona que possideo Gunwatabothum, ita tamen quod omnes prouentus earundem, per

« AnteriorContinuar »