Imágenes de páginas
PDF
EPUB

903.

1286.

Warnhem.

Biskop BRYNOLDS i Skara bref på 40 dagars aflat för dem, som på vissa högtider besökte Predikaremunkarnas klosterkyrka i Sigtuna.

A. 3. c. 9.

BRYNULFUS miseratione diuina Scarensis ecclesie episcopus, Dilectis sibi in christo filiis. Priori. & fratribus ordinis predicatorum in conuentu Siktoniensi, salutem in domino ihesu christo, Licet is de cuius munere venit, ut sibi a suis fidelibus digne & laudabiliter seruiatur, de habundancia pietatis sue, que merita supplicum excedit & uota, bene seruientibus multo maiora retribuat quam valeant promereri, Nichilominus tamen cupientes populum domino reddere acceptabilem, christi fideles ad complacendum ei, quasi quibusdam premiis illectiuis, indulgenciis videlicet & remissionibus inuitamus, Vt exinde reddantur diuine gracie apciores, Vt igitur ecclesia vestra congruis frequentetur honoribus, omnibus vere contritis & confessis, qui eandem ecclesiam in die parasceues ob reuerenciam saluatoris nostri crucifixi, & in vtroque festo sancte crucis, & in singulis festiuitatibus beate marie semper virginis, & beate marie magdalene atque Katerine, & vndecim milium virginum, & in sollempnitatibus beatorum confessorum Augustini episcopi & Dominici, ac beati Petri martiris, Necnon & in secunda die natiuitatis domini, Pasche & Pentechostes, ac per earundem festiuitatum seu sollempnitatum octauas cum reuerencia & honore visitarint. De omnipotentis dei misericordia & gloriose semper virginis matris eius marie auctoritate confisi, Quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis, annis singulis relaxamus. Datum Wernem Anno domini M°CC LXXXVI°.

904.

Sigillet något skadadt.

1286.

Wexiö.

Biskop ASSERS i Wexiö likalydande Aflatsbref för samma klosterkyrka.

A. 3. c. 10.

ACERUS miseracione diuina vexionensis ecclesie episcopus, Dilectis sibi in christo filiis, Priori & fratribus ordinis predicatorum in conuentu Siktoniensi &c. lika med föregående N:o 903 till Datum Vexio Anno domini M'CC LXXXVI.

Sv. Diplom. II.

Sigillet bortfallet.

I

[ocr errors]
[blocks in formation]

Lagmannen NILS SIGRIDSSONS afskrift af Lagman FOLKES i Nydala uttagna Testamentc.

A. 4. a. 2: 9.

Vniversis presentes litteras inspecturis. N. sigritha sun. legifer wærendie. in domino salutem. Tenore presentis nouerint uniuersi me testamentum dominj .F. quondam legiferi de monasterio nouewallis tulisse. & in manus dominj .M. illustris sueorum gothorumque regis commendasse cuius testamenti series talis fuit. Se föregående N:o 742. Jn cuius rei testimonium sigillum meum presenti transscripto appendi ad euidenciam premissorum. Anno dominj .M°.CC°.LXXX°.VIo.

Sigillet med dess remsa bortfallet.

906.

1286 d. 2. Jan.

Upsala.

Utvalde ärke-Biskopen MAGNUS Bossons bekräftelse på Fru RAGNHILDS Testamente till PredikareMunkarne i Sigtuna. A. 3. c. 11 *).

Uniuersis presentes litteras inspecturis, Magnus dei gracia electus episcopus vpsalensis, salutem in domino sempiternam. Constituta in nostra presentia nobilis domina Ragnildis erlendi filia, sua nobis assercione declarauit quod lacum quendam dictum Musamýr iuxta siktoniam situm, cum terra, aquis, graminibus, lignis, & ceteris que loci illius esse dinoscuntur, fratribus predicatoribus siktonensibus contulit pleno iure possidendum, cum libero decursu aque de lacu memorato ad spacium trium brachiorum que wlgariter famn denominantur, in latitudinem, tam per agros quam per plana camporum, & hoc usque ad ipsorum molendinum, ne quis in posterum ipsorum commodum & utilitatem per modum aliquem valeat impedire, sicut etiam manifeste patet in instrumento super dicta donacione confecto, & sigillis domini mei regis sweorum illustris, & ipsius domine Ragnildis, quod diligenter inspeximus, roborato, Nos igitur dictam donacionem seruis dei tam rite factam, auctoritate dei qua fungimur, confirmamus. Jn cuius rei confirmacionem sigillum capituli nostri duximus presentibus apponendum. Datum vpsalie anno domini. M°.CC.LXXX°VI°. Quarto nonis Januarij. Af Sigillet ett litet stycke qvar.

*) Finnes äfven i 2:ne vidimationer af år 1316, jemte föregående N:o 695 och 756.

906. a)

Öfversättning (på papper).

A. 3. c. 1: 3.

Allom them som thetta breff sie helsom wi Magnus medh gudz nadh electus j vpsala Äwerdeliga j gudj J warom näwara war stadh, erligh fru, Ragnildis erlends dotther, vndheruisande oss aff synne sannindh, thet hon hade giffwet predika brødhrom j Sictuna eth kär, kallat musamýr liggiandes widh sictuna, medh jordhinne, wathn, gräs, oc skogh, oc alla the stykke som ther tilleghat haffwe, at egha medh fullom räth, medh frith wathnlop aff for:da kär tryggia näwastha breeth, ther kallas wara fampn, saa wel gynom aakra som gynom slätha marken, in thil theras qwern, Ok inghen epterkommende skal brødherna ganghn eller nytta haffwa macth at hyndra J noghra handa maattho, som oppenbarligha hewisas, medh breffwit som ther vppa giffwit är hwilket wi granligha skoddhom ac ranzsakadhom Ok medh myns ärlighx herris konungx incighle oc hennis eghit är stadhfesth ffor then skýl, wi medh then gudz macth wi haffwom, for:da gaffwo gyffna gudz týänarom j Sictuna gillom wi ok stadhfestom, Thil thes gaffwos stadhfestilse, lathum wi waarth capitels incighle hengia for thetta breff, Giffwet j vpsala Anno Domini M°CĊ LXXXVI°, 4:0 nonas januarij.

907.

1286 d. 14 Febr.

Thorkilstorp.

Biskop Bos i Linköping stadfästelse på den af Biskoparne LARS och HENRIC med Broby Præbenda eller S:t Nicolai Canonicat förenade Biskopstionden af Hägerstad.

B. 3: 138.

Vniuersis presentes litteras jnspecturis Bo.. diuina miseracione episcopus lyncopensis. salutem in domino Cum longeue consuetudinis vsus & racionis ordo postulat quod racionabiliter actum est litterarum testimonio ad posterorum transfundi memoriam vt calumpniancium morsibus ereptum & munimentis fulcitum debitis per temporum curricula stabile perseueret. Tenore presencium protestamur euidenter quod nos decimam nostram de parrochia hægherstadh prius a venerabilibus patribus dominis L. & H. predecessoribus nostris canonie quam felicis recordacionis dominus benedictus quondam episcopus lyncopensis jbidem fundauerat anexam memorate canonie anneetimus, factum eorundem predecessorum nostrum, tam pium & racionabile auctoritate presencium confirmantes Jn cuius rei testimonium plenius sigilli nostri patrocinio presentes fecimus roborari. Datum Thorkilsthorp. Anno dominj M°CC.LXXXVI XVI kalendas marcij.

908.

1286 d. 10 Mars.

Risanäs.

OLOFS af Risanäs Testamente till Husby kyrka af en hemmansdel i Risanäs Öfraby samt andel i Nedre byens skog; och ett par oxar till Kyrkoherden; så ock dessutom sjettedelen af reda penningar och annan förmögenhet.

A. 7. a. 1: 20.

Jn nomine patris & filij & spiritus sancti amen testamentum suum non bené disponit qui terrenis tantum testatur heredibus & non facit christum libere coheredem, sciant ergo presentes ac posteri quod ego olauus de rysænes infirmus corpore sanus tamen mente & memoria testamentum meum ordino in hunc modum, Jn primis heredem constituo sacrosanctam ecclesiam husby in .VIII. parte attungi rysænes in superjorj uilla que dicitur yfraby totaliter sine omni diminucione & in illa parte silue quam habuj de halstano que dicitur aferd inferioris uille. Jtem domino beroni rectori ecclesie memorate personaliter pro anima mea lego duos boues. Insuper & sextam partem omnium bonorum meorum mobilium tam in prompta pecunia quam in omnibus alijs rebus & domibus uniuersis. siquis autem heredum meorum hoc testamentum meum attemptauerit infirmare in die districti iudicij dampnatus a domino cum impijs recipiat porcionem. Jn cujus rej testimonium quia sigillum proprium non habuj dominum .b. rectorem ecclesie sepedicte nec non & clementem de thegnaby rogauj quod presentem paginam sigillis suis roborarent. Actum rysænes in stupa mea presentibus domino .b. rectore ecclesie supradicte & clemente thegnaby. karulo halstanj filio & gemone rysænes & dilecta vxore mea estridi nec non & duabus sororibus meis testibus ad hoc uocatis & rogatis. Anno domini M°.CC.LXXX VI° Dominica .Ia. quadragesime hora vesperarum.

Bägge Sigillen bortfallne.

909.

1286 d. 15 Mars.

Paris.

Officiel Vidimation af salubrefvet på en gård i Paris till Dom-Prosten ANDREAS i Upsala.

A. 3. a. 3: 6.

Vniuersis presentes litteras inspecturis Officialis Curie parisiensis salutem in domino Noueritis nos anno dominj M ̊CC octogesimo quinto die veneris post dominicam qua cantatur Reminiscere litteras inferius annotatas vidisse in hec verba MATHEUS &c. Se föregående N:o 808.

Transscriptum autem huiusmodi litterarum fecimus sub sigillo Curie parisiensis sigillari saluo jure omnibus Datum anno & die predictis.

Sigillet skadadt.

910.

1286 d. 23 Apr.

Lagunzberg.

CARL ESTRIDSSONS Testamente af gårdar, penningar och lösören till Kloster, Hospitaler och Kyrkor, samt till Konung MAGNUS och åtskilliga enskildte personer. A. 4. a. 2: 10.

JN nomine patris & filii & spiritus sancti amen, Mundane felicitatis fallacem prosperitatem cuius blandiciis quis leditur dum lenitur, humaneque condicionis continuum defectum mortis ineuitabilis aculeo concludi sollicita mentis indagine ego Karolus estride filius considerans, ac propterea salubriter anime mee prouidere, & heredum paci meorum consulere desiderans, meum in hunc modum condo & ordino testamentum. Jn primis confero monasterio dominarum in Sko, vbi corporis mei eligo sepulturam, curiam meam in Hamarby cum omnibus mobilibus & immobilibus. Jtem ad redempcionem crucis mee in terram sanctam, assigno. XL. marchas puri argenti. Jtem ad redempcionem crucis in Rigam, assigno centum marchas denariorum. Domino meo regi do vnum vasculum cum balsamo & duas balistas. Jtem Karolo & Benedicto fratris mei filiis, do curiam meam in Østerrørh cum prediis & domibus & tot pecoribus & iumentis que sufficere aliqualiter possint ad curie sustentacionem, & victualibus pro familia necessariis, de reliquis ibidem contentis debita mea soluantur, addo insuper pueris. predictis .K. & .B. molendinum in tranbyggæ cum terra sua. Jtem domine Estridi nepti mee specialiter confero & heredibus eius, molendina mea in Humbla. ... Jtem domicelle Elene do .VII. solidos cum dimidio auri cum .XX. lapidibus gemmariis. Domicelle Jngeburgi vnam fibulam auream. Ambabus autem simul do .LX. marchas denariorum, & vnam petiam panni gandauensis. Monachis in Wernem do terram totam quam possideo in Wichenes exceptis prediis que possideo in Norem. Monachis in alvastrum do quartam partem vnius attungi in Esløsum. Monachis de Juluttum, IIII:or. marchas den. Monachis de noua valle. IIII:or Marchas den, Monachis in Gothlandia. IIII:or marchas den. Jtem monasterio dominarum in Gudhem, confero vnam marcham auri cum centum gemmis pro uno calice faciendo. Dominabus in Wretum. IIII:or. marchas den. Dominabus in Askaby. IIII:or marchas den. Dominabus in Riseberg, IIII:or, marchas den. Dominabus in Fodhø. IIII:or. marchas den. Dominabus in Godlandia .IIII:or. marchas den. Fratribus predicatoribus Skeningie, do quartam partem vnius attungi in hugstathum. Sororibus apud sanctum Martinum Skeningie, vnam quartam partem vnius attungi in brakastum. Fratribus predicatoribus Skarensibus, IIII:or. marchas den. Fratribus Lydosensibus, IIII:or. marchas den. Fratribus Kalmarnensibus. IIII:or marchas den. Fratribus eiusdem ordinis Wisby. IIII:or. marchas den. Fratribus Finlandensibus. IIII:or. marchas den. Fratribus strengenensibus. IIII:or. marchas

« AnteriorContinuar »