Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

...

&c. (Se N:o 774 till) presentibus vniuersis, Quod quia. sicut fidedignorum audiuimus testimonium & in littera venerab. Scarensis Episcopi continetur, Algotus gyridher son curiam suam quam possedit Darrængum in prouincia wartoptha paroch..bodhem cum suis ceteris pertinenciis intra sepes & extra prope et alonge positis. Monasterio, Aluastrum testamentaliter contulit et legauit perpetuo possidendam in suorum remissionem peccatorum. Nos hanc donacionem seu gratificacionem rite & rationabiliter factam per presentes ratificamus & auctoritate regią specialiter confirmamus. Jn premissorum igitur testimonium et pleniorem euidentiam sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum. wisinxø. Anno Domini. M°.CC.LXXX septimo, Quarto Jdus Maij.

Kongl. Sigillet, hängande i gröna, röda och hvita silkestrådar, är skadadt, äfvenså sjelfva brefvet.

939.

1287. d. 10 Juni.

Skeninge.

MAGNUS OCH LEONHARD Ödes söners intyg om skedd förlikning i arfstvisten med Harald Ulfssons
arfvingar.
A. 6. a. 1: 37.

Omnibus presens scriptum visuris vel audituris. MAGNUS et LEONARDUS øthæ syni. salutem in domino sempiternam. Presentes scire volumus et posteros non latere quod super hereditate domini haraldi vlfsun. Margarete relicte eiusdem. et suis heredibus. conuencionem et terminacionem finalem feceramus. Causis. questionibus et articulis omnibus super ipsa hereditate ex parte vna. et nos ex parte altera. sedatis pariter et finitis. et si aliqui ex parte nostra hanc conuencionem. in presencia discretorum videlicet domini haquini marscalchi. domini kanuti erik sun. domini nicholai sighrithæ sun. domini Nicholai æstrithæ sun. thurgilli knut sun. fratris petri prioris skæningensis et aliorum fide dignorum factam. infringere vel cassare temptauerint. nos ad dignam satisfactionem et responsionem obligamus. Jn cuius rei testimonium, sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Datum anno domini M°. CC. LXXX. septimo quarto idus iunij. in skæningia.

940.

Sigillen. N:o 1, 2, 4, 7 bortfallne, 3, 5, 6, 8 något skadade.

1287 d. 24 Juni.

Wisby.

Förening mellan åtskilliga städers köpmän, hvilka besökte Gottland, till vinnande af säkerhet för gods å strandade skepp, och att förekomma röfveri och öfvervåld å det samma.

L. 11: 867 *)

In nomine Domini Amen. Qvoniam tempus labitur et humana memoria cum lapsu temporis labi solet, ex majorum sagacitate prudentur emanavit,

*) Der aftryckt efter en afskrift af Originalet på Pergament, som förvaras i Riga Geheime Archiv.

ut si quid memorabile temporaliter agitur, ad successive posteritatis memoriam scriptorum testimonio transferatur. Notum sit igitur presentibus et futuris, qvod ex unanimi consensu et voluntate omnium mercatorum diversarum civitatum et locorum terram Gotland freqventantium qvedam arbitrationes facte sunt in hunc modum. Prima, ubicunque casu sinistro damnum evenerit, navium periclitatione seu rapina, sub aliqua terra vel civitate, omnes prope posite civitates rumore tali peraudito, debent in communi civiloqvio prohibitionem facere, ne aliqvis bona naufraga, seu rapinis perdita emere seu vendere presumat, sed hominibus dampnificatis astare debent consiliis et auxiliis, ut bona sua salvare possint et rehabere. Qvecunque vero civitas secus fecerit, que bona hujusmodi palam emi seu vendi permiserit, et si medio tempore aliqvis civis talis civitatis ratione bonorum hujusmodi incusatus fuerit, suus concivis non potest ipsum ad expurgandum se juvare seu testari secum. Sed si homines dampnificati aliqvem de suspectis incusaverint, et duos probos viros nulla nota infamie respersos in civitate vel extra habitantes in testimonium adduxerint, tales probi viri hominem suspectum convincere possunt. Qvicunque suspecta bona emere seu vendere presumens duorum proborum virorum testimonio convictus, ille talia bona, parva et majora, restituere debet suo vero possessori, absqve denario vel hellingo, et insuper sue civitati debet pro excessu suo XX marchas argenti emendare. Qvecunque civitas prohibitionem superius annota tam vilipendens, premissa omnia non impleverit, illa non debet XX marcas argenti de excessibus suorum civium sibi qvicqvam usurpare, sed ad utilitatem omnium mercatorum talia bona debent reservari: E converso qvecunqve civitas premissa omnia modis rationabilibus ad effectum perduxerit debet talia bona propriis usibus suis deputare. Item sub qvoqunqve probo viro, et absque labe infamie, bona hujusmodi inventa fuerint, qve forte ignoranter et absque scitu premissorum comparavit, talia bona debet integre suo vero possessori restituere absqve denario vel hellingo, jurans sola manu, qvod hæc bona ignoranter et absqve deliberatione premissorum emisset; qvo facto non debet amplius ex hoc casu pregravari. Item qvecunque civitas presumtuose prohibitiones seu arbitria prelibata non servaverit, illa de consortio seu consodalitate mercatorum in omnibus locis et viis penitus ejicietur, nisi ita evenerit, qvod injustitiam mercatoribus factam reformaverit, et suos cives suspectos ad restituenda bona empta seu vendita suo possessori compellat, salva nichilominus emenda superius expressa, qva mercatores carere nolunt, qvando talis civitas resipiscens, cum omni jure premissa compleverit, per hoc potest gratiam mercatorum et libertatem adipi sci. Qvia vero civitas Revaliensis suprascriptis omnibus se renuens formari, videtur qvod ipsam se traxerit in causam memoratam, tamen cives

vero

Revalienses usque ad instans festum Beati Johannis Baptiste habebunt inducias, ut premissa omnia tanto propensius studeant adimplere, sed si medio tempore non satisfecerint, prout superius est expressum, extunc a consortio mercatorum erunt omnino segregati. Quicunqve se debet expurgare, ille tali modo jurabit, qvod hæc bona, pro qvibus juramentum fecerit, de bonis cogge sub terra Vironie periclitate non processissent. Qviscunqve etiam pro bonis hujusmodi incusatur, et testimonio duorum proborum hominum convincitur, ille arbitriis suprascriptis subjacebit: si vero testimonio duorum proborum hominum convinci non poterit, extunc sexta manu hominum non suspectorum, de talibus bonis se potest expurgare. Item qvicunqve expurgationem fecerit seu expurganti ad expurgandum astiterit et postmodum male jurasse retractatus fuerit, talis capitali sentencie subjacebit. Ut autem premisse arbitrationes robur habeant perpetuæ firmitatis, sigillum omnium Theuthonicorum mercatorum ad evidentiam pleniorem huic scripto est appensum. Datum et actum Wisbii Anno Domini MCC LXXX' Septimo, in die Sancti Johannis Baptiste.

[blocks in formation]

Biskopen i Linköping, Hertig BENGTS vid resan till Gottland upprättade Testamente.

Skälwik.

A. 4. *)

Jn nomine domini amen, Anno eiusdem. M ̊.CC°.LXXXVII pridie jdus julij. Nos BENEDICTUS dei gracia Episcopus Lincopensis dux Finlandie mente & corpore sani & incolumes ad iter versus Guthlandyam preparati actu Skyældowich existentes testamentum nostrum condimus in hunc modum. JN primis. ecclesie Lincopensi que nos a puerilibus enutrierat annis Legamus curiam nostram Lenæ. in dyocesi Scarensi sitam cum omnibus suis attinenciis mobilibus & immobilibus hoc tamen adiuncto quod episcopus Lincopensis 1) qui pro tempore fuerit. racione dicte curie presentibus eiusdem ecclesie qui commode uocari poterunt canonicis. ac vicariis eorundem anniuersarium nostrum celebrare teneatur annis singulis in ecclesia memorata. Facta fratribus minoribus eiusdem loci pictancia annis singulis celebrantibus eciam anniuersarium supradictum. Jtem Ecclesie Vpsalensi. curiam nostram staf in Færingya 2). cum colonis & omnibus aliis suis attinenciis 3). in recompensacionem curie. dicte Ræfstad quam in testamento nostro priori eidem contulimus.

Finnes äfven af år 1289 d. 6 Julii med följande olikheter: 1) Lincopensis saknas 2) Færingies 3) Suis tillsatt

qua no

ad fundacionem vnius canonie in eadem ecclesia. Assignamus. Jnsuper. vnum baldichinum. Ecclesie Skarensi .XX. Marcas den. cum curia Sigarstad. in Wermalandya 4) quam ei in priori legauimus testamento ad vnius fundacionem canonie 5). Jnsuper vnum baldechinum. Jtem ecclesie Strengenensi .XX. marcas den. cum vno baldachino pro altari ad canoniam quam ibidem fundauimus faciendo. Ecclesie Arosiensi 6) .XX. Marcas Argenti cum vno 7) baldichino ad fundandam ibidem canoniam. Ecclesie Aboensi .XL. Marcas Arg. cum vno baldichino ad vnius ibidem canonie fundacionem. Ecclesie Wexyonensi 8) .XL. Marcas den. & vnum baldechinum. Jtem domui fratrum ordinis cisterciensis in Wærnem. curiam. Almary in Wermalad 9). cum piscaturis in Amn. Ac aliis omnibus suis Attinenciis. Jtem sororibus sancte Clare in Stuchulm 10) curiam nostram in ") Kyærsø. cum colonis. siluis. piscaturis et omnibus aliis attinenciis mobilibus ac immobilibus in eadem insula tantum sitis. Jtem cuilibet claustro & hospitali in regno Swecie. duas. Marcas Argenti. Domui fratrum minorum Lincopie ,XL. Marcas den. Jtem filio dilecti fratris nostri M. dei gracia illustris regis swecie. qui dux pro tempore fuerit damus curiam nostram in Abỷ cum omnibus suis attinenciis. Jtem. fabrice ecclesie Lincopensis. pro debitis ab ea 12) contractis in bis sepulturam eligimus 13) curiam nostram in Jordastad. cum colonis. siluis & aliis omnibus suis attinencis assignamus. Jtem eidem ecclesie 14) totam capellam nostram cum libris. preter vnum ornatum altaris qui post preciosissimum primus fuerit cum casula. dalmatica. & suptili de baldachino 15) & albis que fratribus minoribus ibidem commorantibus assignamus. Preciosissimum autem ornatum iam pretactum 16) ad altare beate uirginis in ecclesia Lincopensi sepedicta 17) volumus pertinere. Ad istud igitur testamentum efficaciter persoluendum 18). curias nostras. Byerga. & Byerg obligamus publice per presentes. ita tamen quod heredes nostri infra vnius anni spacium, dictas curias resoluendi plenam habeant facultatem, Quas si infra tempus iam dictum non resoluerint. ecclesia Lincopensis in redimendo easdem anno secundo. immediate sequenti omnibus preferatur. Verum si infra istud biennium. nec ex parte heredum. nec ecclesie sepedicte curie fuerint resolute. easdem extunc ordinacioni dilecti fratris nostri & domini .M. dei gracia illustris regis swecie, et Reuerendi patris archiepiscopi vpsalensis eiusque subfraganeorum. Lincopensis. skarensis & strengenensis quos huius testamenti 19) constituimus executores vendendas committimus. Volentes & intime rogantes vt voluntati nostre in omnibus ut in conspectu altissimi iustum esse

8) Wexionensi. 9) Wereligerimus saknas. saknas. 16) altaris

4) Wermalandia 5) & tillsatt. 6) Arusiensi. 7) & iam tillsatt.
malandia. 10) Clare in Stocholm. 11) in utesl. 12) eadem. 13) in
14) Lincopensi in qua nobis sepulturam eligimus tillsatt. 15) de baldachino
iam predictum. 17) in eadem ecclesia. 18) exequendum. 19) nostri tills.

nouerint satisfacientes presens nostrum testamentum efficaciter exequantur. Preterea. debita nostra cetera plenarie persolui uolumus de ducatu. presertim cum veraciter recognoscamus nos racione memorati ducatus eadem contraxisse. super quo 20) dominum regem fratrem nostrum predilectum intime rogamus quod 21) de redditibus memorati ducatus cum aduocatis eiusdem diligenti. computacione habita integraliter nomine nostro persolui faciat debita supradicta vt cum maria possit dicere. Si dileximus viuentum et mortuum diligamus. Datum & actum loco & tempore supradictis Ad horum igitur euidenciam pleniorem sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Petimus eciam presentes litteras sigillo dilecti fratris nostri illustris regis Swecie confirmari.

Sigillet: Hertigens, med intryck å båda sidor, i tu brutet. Konungens har icke blifvit ditsatt.

942.

1286 d. 22 Juli.

Påfl. Legaten, Biskop Johannis stadfästelse på Predikare Brödernas Privilegier.

Cameraci.

A. 2. d. 3. *)

JOHANNES miseracione diuina Tusculanus episcopus, apostolice legatus Religiosis viris dilectis nobis in christo. Priori prouinciali. prouincie Dacie. Conuentibus, Prioribus ac omnibus fratribus ordinis predicatorum per Dacie ac Suecie regna constitutis, salutem in domino sempiternam. Quj secularibus desideriis abnegatis, ad celestia promerenda festinant se sponte subdendo regularibus disciplinis, sunt non immerito in suis honestis peticionibus promouendi. vt tanto studiosius ad animarum salutem proficere, ac inceptum cursum eo facilius valeant consumare, quo magis suis votis, & salubrius esse nouerint satisfactum. vestris itaque supplicacionibus inclinati, Omnes concessiones, gracias, & indulgencias, olim per nos. Priori prouinciali, Conuentibus. Prioribus, ac fratribus vestri ordinis, in prouincia Theotonie factas, & sub quacumque forma seu Tenore, concessas, vobis precencium auctoritate concedimus, & super contentis in illis, facultatem uobis plenariam damus ac indulgemus. volentes ut eas optinere ac habere, illis quoque omnibus & singulis uti possitis quemadmodum, prior Prouincialis. Conuentus, priores, & fratres, prouincie Thetonie supradicte Jn cuius rei testimonium presentes litteras fieri & sigilli nostri fecimus munimine roborari, Datum cameraci XI kal. Aug, Anno domini Millesimo Ducentesimo. octuagesimo septimo apostolica sede uacante.

29) propter quod. 21) ut.

*) Efter en af Ärke-B. Nicolaus i Upsala, d. 3 Maj 1300 bekräftad afskrist.

« AnteriorContinuar »