Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cum agris, pratis, pascuis, siluis, venacionibus & ceteris eidem curie inentibus pro viginti marcis puri & examinati argenti nobis iam traditis & deliberatis, conuentui & abbacie de sko obligamus, hac condicione adiecta quod nisi idem debitum infra dominicam letare ierusalem cum viginti mareis adeo boni & examinati argenti soluerimus, extunc predicta curia cum omnibus sibi adiacentibus, conuentuj & abbacie predictis perpetuo iure proprietatis & possessionis attineat. ac si eam puro vendicionis contractu acquisisset. in tantum quod nec nos nec nostri heredes ius aliquod seu vocem habeamus dictam curiam repetendi, aut eam tanquam non venditam calumpniandi, seu eciam quouis alio modo inpetendi, promittimus autem per presentes contra hunc contractum taliter initum per nos aut heredes nostros in futurum nullatenus venire. saluo nichilominus nobis nostrisque heredibus iure petendi valorem curie in quantum excedit argentum memoratum. Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. actum & datum apud cracsta anno domini M°,CC°,LXXX°VII. Nonis octobris. Af sigillet på en under brefvet utklippt remsa, finnes blott ett litet stycke qvar.

949.

1287. d. 4 Nov.

Munsö.

Swen Suneson testamente af fastigheter, penningar och lösören till kyrkor och kloster, samt till sin hustru och syster.

A. 4. 13.

JN nomine patris & filij & spiritus sanctj amen. Ego SWENO SUNasun, corpore sanus, mentisque mee compos, cupiens saluti anime mee salubriter prouidere, de bonis a deo mihi collatis in hunc modum meum condo & ordino testamentum. Jn primis lego ecclesijs meis parrochialibus, markem. s. & Karlungskirkiu, quatuor marchas den. capellanis in eisdem tres marchas. campanarijs in eisdem. dimidiam marcham. Jsta inter eos quibus legata sunt, equaliter diuidantur. fratribus predicatoribus sictunie aput quos eligo sepulturam, lego sex solidos terre in villa Rotasetri in ørbohulm, ecclesie Vpsalensi lego quinque oras terre in villa Berbü parrochia markem. conuentui in sko, duas marchas den. fratribus minoribus stochholmis, duas marchas den. fratribus hospitalis sancti johannis de eskilstunum ́ ́duas marchas den. Jtem dilecte vxori mee Katerine lego curiam meam in stenastapum cum molendinis que habéo in Rislingabu, & ceteris ecclesijs eidem curie attinentibus. Jn omnibus vero alijs possessionibus meis mobilibus & immobilibus vbicumque locorum inuente fuerint, dilectam sororem Katerinam heredem constituo, volens ut ipsa ipsiusque heredes 'in predictis bonis ei succedentes, debita mea omnia & singula integraliter persoluant.

ار

1

[ocr errors]

Executores autem huius testamenti mei constituo, discretos viros dominos Andream prepositum vpsalensis ecclésie, Røricum de solendatunum, & finuidum ragnasun. Jn cuius facti euidenciam, presens scriptum, sigillo dominj mei Magni electi vpsalensis ecclesie consecrati, & sigillo capituli vpsalensis. Jtem sigillis dominorum. magni ioansun, andree prepositi vpsalensis, Rørici de solendatunum, prioris de sictunum, & finuidi ragnasun feci roborari. Actum munzø, presente reuerendo domino meo Magno electo vpsalensis ecclesie consecrato, Jtem presentibus domino nicholao de skieptunum, & bothulpho ac olauo ioanssunum, fratribus, Anno dominj M°,CC",LXXX VII°, Pridie Nonis Nouembris.

950.

Sigillen N:o 1, 2, 6, andeliga, skadade; 3, 5 med vapen, skadade; 4, 7 bortfallne.

1287. d. 8. Nov.

Påfl. Legaten, Biskop Johannis skrifvelse till Ärke-Biskopen och Upsala Dom-Capitel med bestämmelsen af den honom tillkommande Legations-afgiften för andra året till 70 mark silfver i Cölnisk vigt, hvilken borde inom nästa Michaeli honom tillsändas.

[ocr errors]

A. 2. d. 4.

JOHANNES miseracione diuina Tusculanus Episcopus apostolice sedis Legatus. Venerabilj in christo patrj . . dej gratia ArchiEpiscopo., et discretis viris. Preposito & Capitulo Vbsalensi. Salutem in domino. Cum de summa pecunie quam olim nomine procurationum nostrarum primj annj nostre legationis, Vobis & Clero uestre Ciuitatis & diocesis exempto & non exempto jnposuimus ceteris personis locis & terminis persoluenda, vos propter guerrarum discrimina & aliarum oppressionum angustias quibus partes swetie agitarj dicuntur, ac propter facultatum tenuitatem vos asserueritis fuisse grauatos, nos tribulationibus & oppressionibus uestris paterno compacientes affectu, ac volentes propterea circa jmpositionem procurationum annj secundj sie mite, sicque pie uobiscum agere, quod nullam de nobis habere querele materiam noleatis Ecce cum venerabilj patre Burglanensi Epi+ scopo, & nunciis nostris qui de partibus Swetie redierunt diligenti deliberatione prehabita vobis Archiepiscopo. Preposito, & Capitulo ac Clero Ciuitatis et diocesis Vbsalensis exemptis & non exemptis, Abbatibus & locis Cisterciensis ordinis quj jam de hiis certa solucione facta nobiscum deuote ac uoluntarie concordarunt pro nostris procuracionibus secundj annj Septuaginta Marchis bonj & purj argentj ad pondus Coloniense duximus jmponendas. Paternitatem & discretionem uestram rogantes, monentes actente & vobis qua fungimur auctoritate mandantes quatinus accedentes quod prop

[ocr errors]

ter arduum jmperij negotium ad quod missj fuimus, multa uaria & diuersa pro nostris & familie nostre necessariis uobis jncumbunt onera expensarum quas sine uestro & aliorum prelatorum infra legationis nostre terminos existencium presidio & subuentione detentj ferre nullatenus ualeremus, dictas septuaginta Marchas infra festum beati Michaelis proxime uenturum quem vobis proximo, secundo, & tertio termino peremptorie assignamus nostro & clerj predicti nomine per uestrum specialem nuntium uestro periculo deferendas Brugis Johannj cimbardj nello rosampelj, & Tedaldo mangialmachj ciuibus & mercatoribus lucanis de societate dicta Ricciardorum de luca uel alicuj predictorum seu aliorum sociorum dicte, societatis, uel priorj aut subpriorj & depositariis fratrum predicatorum dicti loci de Brugis si dicti mercatores uel aliquis eorum non reperiantur ibidem, soluj darj & assignarj integraliter faciatis, alioquin vos exnunc prout extunc ab jngressu ecclesie suspendimus in hiis scriptis, quod si per decem dies huiusmodj suspencionem duxeritis tollerandum, vos & omnes & singulos de Capitulo exnunc prout extunc in scriptis eisdem excommunicationis uinculo jnnodamus. Ceterum quia nolumus quod vos ex solutione dictarum septuaginta Marcharum quia nobis feceritis dampnum uel grauamen aliquod jncurratis & quod in illarum contributione aliquj ultra uires & debitum aggrauentur. Presentium uobis auctoritate committimus, ut deum habentes pre oculis predictas septuaginta marchas a Clero prefato & singulis uidelicet exemtis & non exemptis, Cisterciens. abbatibus & locis dumtaxat exceptis, consideratis eorum facultatibus diligenter pro rata suorum prouentuum cum justis & moderatis expensis quas nos propter hoc subire contigerit, petere exigere ac recipere, contradictores quoque ac rebelles siquj fuerint per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescere ualeatis. Jta tamen quod vos pro rata vestrorum prouentuum contribuatis etiam cum eisdem. nos enim vos si amplius quam septuaginta marchas, & expensas predictas exegeritis uel receperitis & pro parte uos contigente non contribueritis penas & sentencias jncurrere decernimus supradictas. Has siquidem litteras in registro nostre curie ad cautelam fecimus registrarj, de quarum presentatione exibitorj presentium nuntio nostro jurato dabimus plenam fidem. Datum apud Monasterium Clareuallis Lingonensis diocesis VI. Jdus Nouembris anno dominj Millesimo Ducentesimo Oetuagesimoseptimo apostolica sede vacante.

Sigillet har varit i rödt vax.

[blocks in formation]

Cecilia Elofs dotters Testamente, hvarigenom Uddanäs tillföll Nydala kloster, penningar och många dyrbara lösören tilldelades kloster, kyrkor och serskildte personer, samt frihet skänktes åt alla hennes och hennes mans trälar och trälinnor i Sverige.

A. 4. 14.

Jn nomine patris filij & spiritus sancti amen. Ego CECILIA ELaui quondam filia laborans in extremis sarcinam delictorum meorum vehementer agnoscens, uolensque mihi meeque anime quoaduixero salubriter prouidere in meorum remissionem peccaminum cum consensu & uoluntate predilecti coniugis mei Domini Magni dictj Karlsun, condo testamentum meum in hunc modum. Jn primis ob honorem & reuerenciam dei genitricis & virginis marie, & utilitatem fratrum in monasterio noueuallis, domino deo seruiencium apud quos locum eligo sepulture vnam marcham terre in Wddanes cum omnibus suis attinenciis siluis pratis piscacionibus perpetuo confero possidendam cum tercia parte memorati fundi sine domibus & insuper capellam meam cum calice uidelicet & omnibus altaris & sacerdotalibus ornamentis, volens ut in oratorio memorati monasterij altare de bonis meis propriis in mei memoria construatur. Jtem singulis monasteriis cuiuscumque ordinis in regno suechie constitutis unam marcham denariorum committens kietiluasto in nycopia curiam meam in biershamar ut de prouentibus dicte curie persoluat debitum memoratum. Jtem cuilibet ecclesie in quibus mansiones possideo siue mee possessionis sit siue dilecti coniugis mei unam marcham den. confero dimidiam ecclesie & dimidiam sacerdoti. Ad structuram ecclesie Wexionensis duas marchas. Ecclesie de hiartlandum vnam rubeam casulam de bast hardo. Ecclesie de bringatoptom vnum sparlakan. Ecclesie de hiorzbýrghom vnum lapidem altaris & unam marcham den. dimidiam ecclesie & dim. sacerdoti. Domine Jngiborgh. unam capam de scarleto forratam cum gientiis. Domine katerine sellam mean & frenum cum cussino de baldekino. Styrgero longo octo ulnas de panno gentz. vnum anulum uxori sue. kietillo brodson vnum balteum argenteum & uxori sue unum anullum. Capellano meo domino A. unum ambulatorem. Helgu pedisseque mee. vnam sellam & frenum cum capa mea genz. vnum mantellum de scarleto cum pellibus uariis & aliis sibi necessariis & conuenientibus indumentis. Nutrici mee Jngridi vnum mantellum de scarleto cum pellibus. lectum meum cum suis omnibus preparamentis. unam sellam & frenum cum capa de moreto farratam albo panno. Jngiborgh. de Wrixstad vnum sabel. Cubiculario meo magno gløp vnum equm. Giniuto de hiartanes unum equm & unum mantellum cum pellibus uxori sue. Coco meo kiempæ unum equm. Magno Bosæson. dimidiam marcham annone quam recipiat in Forsum exceptis hiis

que suis contuli filiabus. Villice de hiartlandum vnam tunicam de scarleto, Villice de vithløsobyargh similiter. Villice de tolgh. unam tunicam blaukinst. Villice de ekesio VII. vlnas. Villice de býrsioholth similiter de blauio panno. Vxori laurencii ormson vnum nouum ryklin. Vxori iohannis poroson unum pilleum clipeis argenteis decoratum. Cuidam paupercule mulieri cristine nomine de hiartlandum vnum lectum. Ceterumsi in mea possessione siue domini mei ubicumque in regno suechie seruilis condicionis cuiuscumque sexus aliquis inuentus fuerit, cum assensu predictj mariti mei perpetuo confero libertati. Ego uero Magnus karlson maritus predicte domine Cecilie presens testamentum ipsius in omnibus & per omnia approbo & confirmo, appendens presenti membrane sigillum meum in euidenciam & confirmacionem pleniorem, Actum anno domini M°CC°LXXX°VII° IIII° kal. Decembris

Sigillet bortfallet.

952.

1287. d. 6 Dec.

Clairvaux.

Påfl. Legaten, Biskop Johannis Bifall till Predikarebrödernas begäran att af ocker, rof och annat orättfånget gods, hvartill ingen ägare var bekant, erhålla för hvarje kloster 25 mark.

A. 2. d. 5. *)

JOHANNES miseracione diuina Tusculanus Episcopus, apostolice sedis legatus, Religiosis viris. . Prioribus prouincialibus, ceterisque prioribus, & conuentibus ordinis predicatorum, prouinciarum Dacie & Polonie, infra nostre legacionis terminos constitutis salutem in domino, Vestre meritis religionis inducimur, vt vos prosequamur gracia, que diuino accommoda cultui, & necessitatibus vestris esse dinoscitur opportuna, Hinc est quod nos vestris precibus annuentes, vt de vsuris, rapinis, & alias male acquisitis, dummodo hij, quibus ipsorum restitucio fieri debeat omnino inueniri non possint, nec de eisdem per sedem apostolicam aliud fuerit ordinatum, pro quolibet conuentu vestrarum prouinciarum, viginti quinque marchas argenti, ad opus fabrice ecclesie, & ornamenta eius, & officinarum vestrarum recipere valeatis, vobis auctoritate qua fungimur, concedimus facultatem, jta tamen quod si aliquid de ipsis dimiseritis, restitueritis, aut dederitis, illis, a quibus eas receperitis huiusmodi remissum, vel restitutum, seu datum, nil ad liberacionem ipsorum prosit, neque quantum ad illud habeantur aliquatenus absoluti, Vobis eciam supradictis. Prioribus, & quatuor fratribus de quolibet conuentu vestrarum prouinciarum, quos ad hoc ÿdoneos esse iudicaueritis, dispensandi in

[ocr errors]

*) Efter en af Ärke-Biskop Nils i Upsala 1300 d. 3 Maj bestyrkt afskrift.

votis

« AnteriorContinuar »