Imágenes de páginas
PDF
EPUB

971.

1288. d. 14 Aug.

Stockholm.

Konung MAGNUS I:s gåfvobref på några öar, och på en tomt å Södermalm vid Stockholm till Minoriterklostret i Stockholm.

A. 3. c. d. 1. 2.

MAGNUS dei gracia Sweorum, Gothorumque Rex. Omnibus presens scriptum cernentibus, salutem in domino, Tenore presentium notum esse cupimus presentibus & futuris nos insulas Yrmingi & Rothmø cum singulis suis attinentiis ecclesie fratrum minorum Stokholm pro lingnis & aliis loci ipsius indigeniis perpetuo vsui deputasse, vnam eciam aream juxta syndræ malm e regione claustri ipsorum ibidem vltra aquam ad meridiem modo simili assignasse, Jnhibentes, nequis dictas insulas, aut aream ipsam vendere, inpignorare, concedere, inuadere, vel vsurpare, seu quomodolibet ab ipso loco alienare presumat de cetero, sicut diuinam & nostram graciam diligit inoffensam. vt autem huius nostra deputacio & assignacio firma sit & rata, prohibemus, nequis colonos in ipsis insulis ex parte dicte ecclesie commorantes, aut fratres loci ipsius, seu aliquem ex parte eorundem super hoc audeat inpedire, vel aliquatenus in posterum molestare. Jn premissorum igitur testimonium & euidenciam pleniorem sigillum nostrum, vna cum sigillo fratris nostri karissimi, venerabilis patris domini .B. lincopensis episcopi, Ducis finlandie, presentibus duximus apponendum, Datum, Stokholm, Anno domini, M3,CC°‚LXXX", Octauo, vigilia assumpcionis virginis gloriose.

Sigillen: bortfallet; gula och röda silkestrådarne qvar. 2 Ett stycke, i rödt vax på
gula och röda silkestrådar, finnes.

972.

་་་

1288. Odat.

Konung MAGNUS I:s gåfvobref på kronogods å några öar, och på en tomt å Södermalm vid Stockholm till St. Clare kloster.

A. 3. f. 1. 4.

MAGNUS dei gracia Sweorum Gothorumque Rex omnibus presens scriptum cernentibus salutem in domino sempiternam Tenore presencium notum esse cupimus presentibus et futuris nos quicquid nostre partis seu possessionis esse dinoscitur in insulis quæ yfrahyrnungi & ytræhyrnungi appellantur & insulam Rødma cum singulis earum attinenciis in siluis agris pratis nemoribus & piscacionibus cum ceteris eciam insulis dicte Rødmæ ex antiquo adiacentibus videlicet Skaeparødmæ Rysthæ, Windashø Swea Sandh

Ø &

ø & Limho cum ceteris insulis circumiacentibus & vnam aream in Syndramalm e regione claustri fratrum Minorum Stokholm ad meridiem Monasterio Sororum Sancte Clare quod ibidem in presentiarum construitur possidenda perpetuo contulisse hac conditione addita ut ecclesia & locus Fratrum minorum dicti loci Stokholm habeant in dictis insulis perpetuo libere cementum Ligna cremabilia & similiter pro edificiis ad usum fratrum inibi commorantium cum familia sibi attinente jnhibentes ne quis ausu temerario dictas insulas & aream inuadere vel usurpare seu quomodo libet suo iuri. contra beneplacitum abbatisse & conuentus loci predicti uendicare presumat seu personas in dictis locis ex parte eiusdem Monasterij commorantes contra libertates ipsi monasterio indultas vel indulgendas in posterum aliqualiter molestare sicut diuinam & nostram gratiam diligit inoffensam jn cuius rei testimonium presenti scripto nostrum sigillum vna cum sigillo karissimi fratris nostri & patris venerabilis Domini benedicti lyncopensis episcopi ducis finlandie est appensum Datum anno domini .M.CC°. ̃octo

gesimo. octauo.

Sigillen: af Kongl. i grönt och 2 Hertigens i rödt vax, på gula och röda silkes-
trådar, finnes blott ett litet stycke qvar.

973.

1288 d. 16 Aug.

Paris.

Prioren WILHELMS i Paris betyg att Caniken i Strengnäs Ysarn erhållit, för att med sig till Sverige hemföra, några af de i Cöln funna Helgonben (Jemf. föregående N:o 946). ·

A. 3. a. 3. 10.

Uniuersis presentem paginam inspecturis, Frater Wilihelmus prior sancte crucis ordinis beati Avgustinj, parisiis totusque conuentus ordinis eiusdem, Salutem in domino sempiternam, Noueritis quod nos Ysaro canonico ecclesie Strengienensis regni swecie exhibitore presencium humiliter, ac deuote instanter postulanti, quedam de ossibus jodilie, Cristine & ymme ac corpus basilie de collegio undecim millium virginum existencium que confrater noster. frater Johannes dictus Nouelan in ciuitate Colonensi infra fossatum quod propriis manibus effodit gracia diuina ob merita dictarum virginum dignus est inuenire in loco vbi collegium sanctarum predictarum in antiquis scribitur codicibus felici martyrio ad celestia transmigrasse eidem dedimus, ad partes suas deferenda, Rogantes & monentes in domino vniuersos & singulos baptismatis fonte renatos ad quos hec sancta ossa delata fuerint quatinus ob reuerenciam dei & sanctarum undecim milium virginum conSv. Diplom, II,

digne studeant venerari. Jn cuius rei testimonium siggillum nostri prioratus ac conuentus predicti presentibus duximus apponendum, Datum Anno dominj. M°.CC.LXXX. octauo. in crastino assumpcionis beate marie virginis,

[blocks in formation]

Hertig HÅKANS i Norrige Bref för Wisby och 6 andra städer på frihet från den tull, som vanligen plägade gifvas af sillfiske till dess det vid fördraget i Kalmar bestämda penningebelopp blifvit till nämnde städer erlagdt. K. c. 2: 114.

Omnibus presens scriptum cernentibus. HAQUINUS Dei gratia Dux Norwegie salutem in domino sempiternam. Quia nos Dominis Vromoldo de qvinqve domibus, de Lubeck, Hinrico dicto Monacho de Rostock, & Johanni Steken de Stralesund Consulibus & predictarum Civitatum Wismar, Gripeswaldt, Rige & Wisby, in festo nativitatis beatæ virginis sub anno Domini. M.CC.LXXXVIII. Dunnersbork exsoluimus, duo millia marcharum & octoginta ac septuaginta marchas denariorum monete Norice nunc currentis, quinquies viginti marcis denariorum semper pro qvolibet centenario computatis, de sex millibus marcharum argenti Norici, in qvibus Normanni tenebantur obligati tunc temporis ad solvendum ciuitatibus supradictis & supradicti Procuratores earundem civ tum, super residui debiti solutioni, dederunt insducias ad solvendum usque ad festum nativitatis beate virginis anni proxime subseqventis. Nos attendentes, ut qui gravatur in uno debet in alio non immerito relevari, permittimus nomine procuratorio charissimi fratris domini Erici Regis Norwegie illustris de consensu & assensu dilecti consangvinei nostri Domini Jacobi Comitis Hallandie, Burnonis de Berkeri Baronis, necnon & aliorum fidelium regni Norwegie nobiscum existentium, illa vice quod incole predictarum septem civitatum debent esse liberi immunes & exempti penitus hac hieme, ab omni solutione theloniorum, quod in captura allecium solui solet, hoc adjecto, quod si debitum anno futuro soluendum non fuerit dictarum ciuitatum procuratori Tunsberge vel procuratoribus in eodem festo natiuitatis beate virginis Tunsberge integraliter exsolutum, incole ciuitatum earundem habere debent eandem libertatem hieme tunc futura. Quotquot etiam annis postmodum in soluendo defectus erit per Noricos memoratos in loco & festo suprascriptis, semper eandem habere debeant libertatem. Sed ne per fraudem possent aliqui, qui de predictis ciuitatibus non existerent huiusmodi libertatis gratiam usurpare, deferat quilibet gubernator nauis, litteras ciuitatis sue patentes, in quibus testimonium ferant consules, quod talis cum naui sua sit Ciuitatibus existens,

hoc anno tales litteras non habens, fidem faciat super hoc, juramento fidelium & fidedignorum, quos de prefatis Ciuitatibus veraciter constat esse. Ratificamus etiam tenore presentium, & confirmamus nomine procuratorio placitationem per inclitum Principem Dominum Magnum Regem Suecorum illustrem inter Normannos & predictas Ciuitates apud Calmariam ordinatam & alia singula que ex parte dicti domini Regis Norwegie fratris nostri cum prelibatis Ciuitatibus & earum procuratoribus usque in hodiernum diem placitata fuerunt & condicta. In cuius rei testimonium sigilla dictorum comitis & Baronis unacum nostro presentibus duximus opponenda. Actum & datum Anno die & loco suprascriptis multis presentibus testibus fidedignis.

[blocks in formation]

Konung MAGNUS I:s Gâfvobref på gods till St. Clare Kloster i Stockholm.

Stockholm.

A. 3. f. 1. 3.

MAGNUS Dei gratia Sweorum Gothorumque Rex Omnibus presens scriptum cernentibus, Salutem, & infra scripti negotij perpetuam memoriam. Sacrosancta mater ecclesia per illum sumens exordium qui se colonum futurum in mundum repromiserat velud vernans plantula ab imo progrediens ad suprema,sic per sui cultoris opem & operam suas radices defixit in altum vt ramos suos ad orbis extrema protenderet & cacumen ipsius celos sicut fide tenemus non dubia penetraret. Nos igitur sub umbra huius arboris cum ceteris christianis presentis vite sumentes igitur iniium, licet post modum moles cure populi nobis crediti. vtpote rei puplice multipliciter nos retardet, auctore tamen domino affectamus, vt possumus ab imis deuenire ad media vt tandem per frondes operum misericordie pertingere possimus cum ceteris fidelibus ipsius perhenniter ad supprema. Sane cum nos illo prouidente qui in sui disposicione non fallitur ad eius cultum ampliandum inceperimus apud castrum nostrum Stokholm edificare monasterium sororum ordinis sancte Clare virginis, sicut iam multorum patet noticie, ad dei omnipotentis honorem ac gloriose virginis Marie. Sancti Francisci. Et Sancte Clare virginis memorate Omniumque sanctorum monasterium ipsum, & locum pro suis, & personarum indigenciis, que inibi pro tempore diuinis fuerint seruiciis mancipate dotamus bonis infrascriptis, videlicet, Snýterstæ cum colonijs in wikby & Ekiby ibi adiacentibus, & cum omnibus attinenciis suis, sicut habuimus de domino karolo Esbiornsun. Jtem in boltoftum septem oras terre, & paruam

insulam, que sita est prope lithernæ ad orientem cum omnibus attinenciis sicut habuimus de domino Biorn nef. Jtem in boltoftum duas, marchas, terre. dimidia ora terre minus. Lvndby vndecim solidos terre cum dimidio solido & vno denario terre. Rørestrand quatuordecim solidos terre. cum dimidio tercio denario terre. et in walmundzø, duos solidos terre, cum quinque denariis terre, cum omnibus attinenciis, sicut habuimus a domino anundo haraldsun. Jtem fundum quondam hospitalis iuxta pontem Stokholm ad aquilonem. Jn walmundzø quatuordecim oras terre. vno solido, & quinque denariis terre minus. Jn Ekiby prope Stokholm, & westby, tres, marchas terre cum dimidia que omnia habuimus de uenerabili patre Domino Magno vpsalensi archiepiscopo. Jtem duo molendina in thorshargi, que habuimus a Domino karolo Estrithæsun. Jtem in jarnu terram vndecim solidorum cum ceteris attinenciis. Jtem omnes insulas que iacent inter predictum locum hospitalis, & walmundzø extra pontem aquilonarem. Jtem husarnæ cum suis attinenciis. Uerum quia gesta in tempore faciliter, cum tempore ab humana memoria collabuntur, nisi fide dignorum testimoniis fulciantur, Volentes predicta omnia perpetuo rata esse presentem paginam nostro sigillo, vna cum sigillis venerabilium patrum, Dominorum, Magni arehiepiscopi vpsalensis supradicti: Benedicti lyncopensis, ducis finlandie. Anundi Strenginensis. Bryniulphi scarensis. Petri arosiensis. Johannis Finlandensis. Boetij wexionensis. episcorum. Dominorum. Henrici comitis de glichen. Johannis archidyaconi vpsalensis. Andre prepositi eiusdem ecclesie. Sigonis archidyaconi lyncopensis. Laurencij prepositi eiusdem ecclesie. Benedicti prepositi scarensis. Johannis prepositi Strenginensis. Benedicti legiferi østgocie. Zuantæpolk. Kanuti mathesun, legiferi Nericie. Magni jonsun. vlf holmgærsun. Haquini tunisun Marskalci. Karoli gøstafsun. Nicolai sigrithæ sun. Anundi haraldsun prefati. Laurencij bobiærgh. Thuronis kietilsun. Kanuti Eriksun Biorn nef supra memorati. Werneri brunk. Thrugilli knutsun, procerum et consiliariorum regni nostri, duximus consignandam. Actum & Datum. Stokholm. Anno dominj, Millesimo, Ducentesimo, Octogesimo, Octauo, Die sabbati jnfra Octauam Natiuitatis virginis gloriose. Presentibus multis fide dignis.

Af Sigillen, som hänga på silke, äro 7, 8, 13, 23 bortfallne, N:o 1, 3, 16, 17, 21, 24, 29, stycken qvar, och de öfriga 2-30 mindre skadade.

976.

1288. d. II Aug.

Stockholm.

Biskopen i Linköping, Hertig BENGTS gåfvobref på Kersö, m. m. till St. Clara Kloster i Stockholm.

A. 3. f. 1. 2.

Uniuersis presens scriptum cernentibus Benedictus Dei gratia. Lyncopensis Episcopus, Dux Finlandie, salutem in Domino, Sacrarum accepimus

« AnteriorContinuar »