Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et datum mense augusti feria sexta post festum beati Bartholomei apostoli anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio.

Collégiale Saint-Denis. Charte originale, aux archives de l'Etat à Liége; Archives du château de Modave, n° i de l'Inventaire général. Copie du xvIe siècle.

N° 2.

Revenus de la dîme de Modave.

Apud Mondale habet ecclesia quartam partem decime de Modale tam grosse quam minute in villa et campis integraliter tam in culturis et ahanagiis Walteri quondam de Mondale quam alibi, hoc saluo quod de nutrimentis dicti Walteri in domo sua, in castro et curte appendente dicto castro qui propriis seruientibus et expensis fouebuntur ipse et eius successor decimam ecclesie non soluet, sed loco huius duodecim denarios bone monete reddet ecclesie annuatim tempore quo minute decime ouium persoluuntur prout hec et alia in sententia judicum a domino Leodiensi constitutorum super reformatione pacis inter ecclesiam et dictum Walterum plenius edocentur prolata sint anno M° CCmo XXXVI crastino beati Dyonisii; protenditur autem dicta decima in villis et territoriis de Romon, de Sovileir et ale bruire; distinguitur a parte versus Petimondale contra inuestitum de Mondale, a parte versus Sovileir contra decimam diwis, a parte versus Lisen contra decimam de Linsen. Item contra decimam de Ramelot. Debet autem ecclesia Sancti Dyonisii quartam partem obsonii et cathedratici tam episcopo quam archidyacono loci nomine premissorum; inuestitus vero seu Walterus de Lymey, Jamotons filius Bertrandi quondam de Horion et Johannes de Lilees qui habent tres partes in predicta decima debent tres partes jurium seu quorumcumque onerum supportare.

Solet autem dicta decima pro parte ecclesie saltem reddere XXIIII modios.

Collégiale Saint Denis. Désignation des biens, no 7, fol. 121, aux archives de l'Etat à Liége.

No 3.

1234 (nouveau style), mars.

Walther de Modave engage la dime à l'abbaye
de Val-Saint-Lambert.

Johannes Dei gratia Leodiensis episcopus omnibus hec visuris notum facimus quod Walterus de Mondale in nostra presentia

constitutus presentibus etiam hominibus nostris impignorauit ecclesie Vallis Sancti Lamberti Cisterciensis ordinis totam decimam suam de Mondale cum omni integritate sua pro triginta quinque marcis leodiensibus, fructibus non computandis in sortem, quos fructus in elemosinam contulimus ecclesie memorate, quam decimam idem Walterus reportauit in manus Walteri de Barch aduocati hoyensis a quo eam tenebat in feodum, et ipse Walterus aduocatus hoyensis ad opus predicte eclesie eam reportauit in manus nostras, et nos eam reddidimus in manus abbatis eiusdem ecclesie jta tamen quod dictus Walterus predictam decimam redimere non poterit nisi de martio in martium. Jn cuius rei testimonium presentes litteras eidem ecclesie contulimus sigillo nostro signatas. Datum anno Domini M° CCo trecesimo tercio, mense martio.

Original sur parchemin, muni d'un beau sceau de l'évéque Jean d'Aps; Chartrier du Val-Saint-Lambert, no 110, aux archives de l'Etat à Liége.

No 4.

1295, 3 décembre.

Sentence touchant le différend surgi entre le chapitre de SaintDenis et les frères du seigneur de Modave, au sujet de la dime.

In nomine Domini. Amen. Uniuersis presentes litteras jnspecturis, capitulum maioris ecclesie Leodiensis salutem jn Domino. sempiternam cum notitia veritatis. Noueritis quod cum procurator virorum discretorum decani et capituli ecclesie sancti Dyonisii Leodiensis, nomine procuratorio et pro ipsa ecclesia, Johannem dictum Monachum et Thomam de Mondale fratres coram nobis traxisset in causam, petitionem suam idem procurator nomine procuratorio et pro eadem ecclesia contra eosdem fratres edidit jn hunc modum: Capitulum. Dicit Balduinus de Magdalena clericus procurator ecclesie sancti Dyonisii Leodiensis, nomine procuratorio et pro ipsa ecclesia, contra Johannem Monachum de Mondale et Thomam eius fratrem quod cum decima villarum de Magna Mondale, de Romont et de Souiler tam grossa quam minuta et territoriorum earumdem pro quarta parte ad dictam ecclesiam pertinuerit de consuetudine ab antiquo et adhuc pertineat et in possessione uel quasi fuerit dicta ecclesia dictam decimam grossam et minutam percipiendi et leuandi in villis et territoriis predictis pro parte predicta per se uel per alium a tempore a quo non extat memoria. Dicti tamen rei anno Domini millesimo ducentesimo nona

gesimo jn jmpedimento fuerunt dicte ecclesie et jmpedimentum prestiterunt minus juste minando vectoribus et nuntiis dicte ecclesie et jnhibendo eisdem ne decimam ipsius ecclesie relictam jn campis veherent et jnhibendo hominibus ville de Mondale ne jpsam decimam hospitarentur. Propter quod jmpedimentum decima ipsius ecclesie in campis remansit nec decimam grossam percepit anno predicto nec leuauit dicta ecclesia in villis et territoriis predictis. Propter quod, dicta ecclesia dampnificata fuit anno predicto et est ad summam quadraginta modiorum spelte, dictis reis causam et occasionem dicti dampni dantibus minus juste. Item dicit jdem procurator nomine predicto contra ipsos reos quod dicti rei anno etiam nonagesimo primo centum gelimas yurenagii et centum gelimas tremosii (1), quamlibet gelimam in valore sex denariorum Leodiensium, nomine decime que ipsi ecclesie competebat pro parte predicta jn dictis villis et territoriis leuauerunt minus. juste de quibus dicte ecclesie nullam fecerunt restitutionem et adhuc facere non curant minus juste. Quare petit a vobis domini, capitulum, dictus procurator nomine quo supra, cum vobis constiterit de premissis vel de hiis que ad hoc sufficient, dictos reos sibi nomine predicto sententialiter condempnari et compelli ipsos ad hoc vt de dictis quadraginta modiis pro dampnis predictis satisfaciant dicte ecclesie necnon dictas centum gelimas yurenagii et centum tremosii quamlibet gelimam in valore supradicto si extent restituant et si non extent de earum valore predicto dicte ecclesie satisfaciant competenter rationibus et ex causis predictis, maxime cum ipsi rei premissa uel ex eis aliqua coram probis recognouerint esse vera. Hec dicit et petit saluo sibi jure addendi, minuendi etc., protestans et dicte ecclesie valere que probabit de premissis. Qua petitione edita a dicto Balduino nomine procuratorio contra eosdem fratres, predictus Johannes citra litis contestationem se absentauit et ipso Johanne per contumaciam se absentante, ad supplicationem dicte ecclesie seu procuratoris eiusdem dictam ecclesiam seu procuratorem eiusdem ecclesie nomine procuratorio et pro eadem in possessionem bonorum dicti Johannis ex primo decreto justicia suadente misimus et mitti jussimus; dicto vero Thoma in causa ipsa procedente et lite contestata super dicta petitione legitime inter ipsos procuratorem nomine quo supra et dictum Thomam jurato de calumpnia factis positionibus et responsionibus ad easdem, testibus predictis et quibusdam instrumentis exhibitis contra dictum Thomam a dicto procuratore nomine dicte ecclesie et pro ipsa et ipsis testibus juratis et diligenter examinatis eorumque depositionibus in scriptis redactis, ipso Thoma citato ad

(1) Yvernagium, blé d'hiver; Tremesium, blé de mars (cf. Ducange).

diem certam contra dictum procuratorem ad videndum publicationem ipsorum testium et non comparente, procuratore dicte ecclesie nomine eiusdem comparente, quantum debuit expectante et contumatiam ipsius Thome accusante ipsoque Thoma a nobis contumace reputato, nos ad publicationem eorumdem testium eiusdem Thome absentia non obstante processimus et ipsorum testium depositiones publicavimus, et postmodum ad jnstantiam procuratoris ipsius ecclesie citare fecimus dictum Thomam contra ipsum procuratorem ad dicendum contra testes predictos eorum dicta necnon contra instrumenta jn modum probationis a dicto procuratore nomine quo supra contra ipsum Thomam exhibita et concludente in causa eadem ad certas et competentes dies et horas ad quas dictus Thomas non venit nec pro se misit; dicto procuratore nomine quo supra comparente coram nobis, quantum debuit expectante, contumatiam dicti Thome accusante et concludente in causa predicta quantum in se erat, predicto Thoma a nobis prius contumace judicato. Quibus sic factis nos ad vltimum citare fecimus ad jnstantiam dicti procuratoris contra eumdem procuratorem predictum sepedictum Thomam coram nobis Leodii ad certam et competentem diem ad audiendum quid juris seu sententiam nostram diffinitivam in causa memorata et ipso Thoma per Nicolaum de Flerons eius procuratorem coram nobis contra procuratorem predicte ecclesie comparente, nos dictis partibus aliam diem competentem assignauimus coram nobis ad audiendum vt prius jus seu sententiam diffinitivam in causa eadem. Ad quam diem dictus Thomas non venit nec pro se misit, dicto procuratore nomine ecclesie predicte coram nobis comparente, quantum debuit expectante et contumatiam dicti Thome accusante et ipso Thoma per nos contumace reputato de ipsa die, nos postmodum visis et jntellectis dicte cause meritis, actis quoque cause eiusdem a nobis jnspectis et diligenter examinatis habitoque super hiis diligenti et jurisperitorum consilio, quia nobis constitit per probationes dicti procuratoris quartam partem decime de qua agitur ad dictam ecclesiam Sancti Dyonisii pertinere, quia etiam nobis constitit et constat de jnhibitionibus et minis de quibus fit mentio in petitione predicta, nos dampna et interesse dicte ecclesie que ex dictis jmpedimento, vi et jnhibitionibus provenerunt, taxamus ad decem modios spelte pro primo articulo dicte petitionis, dilato a nobis juramento procuratori predicto et super hoc prestito ab ipso super eo quod dicta ecclesia dampnificata est usque ad dictam summam pro dictis jnhibitionibus, minis et jmpedimento. Et quia jnvenimus dictum procuratorem nomine quo supra contra dictum Thomam de contentis in secundo articulo dicte petitionis jntentionem suam probauisse usque ad summam quaterviginti et sex gelimarum tam

tremosii quam yurenagii, quamlibet gelimam in valore sex denariorum Leodiensium, nos dictum Thomam dicto procuratori nomine dicte ecclesie jn dictis decem modiis spelte et quaterviginti sex gelimis, quamlibet gelimam jn valore sex denariorum Leodiensium, et in expensis litis, earum taxatione nobis reservata, per nostram sententiam diffinitiuam condempnamus, hoc saluo quod si dicta ecclesia nomine missionis jn possessionem bonorum Johannis dicti Monachi predicti facte per nos ex primo decreto aliquid perceperit, quod id de presenti condempnatione deducatur. Jn quorum omnium premissorum testimonium et munimen sigillum nostrum ad causas presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, sabbato, hora prime post festum sancti Andree apostoli.

Collégiale Saint-Denis. Charte originale.

No 5.

1298 (nouveau style), 18 janvier.

Walther de Modave et son fils Jean reconnaissent les droits du chapitre de Saint-Denis sur le quart de la dime.

Uniuersis presentes litteras jnspecturis, Ar. de Blankenhem Dei gratia prepositus, J. decanus, archidyaconi totumque maioris ecclesie Leodiensis capitulum, eternam in Domino salutem cum notitia veritatis. Ne memoria rei geste lapsu temporis in dubium convertatur effectum, ad tam presentium quam futurorum notitiam volumus peruenire quod jn jure coram nobis propter hoc personaliter constitutis viris discretis Wilhelmo de Lers cantore, Garino de Stam necnon magistris Johanne dicto Bokin et Petro dicto Gyneman canonicis ecclesie sancti Dyonisii Leodiensis pro se et decano ac capitulo suo eiusdem ecclesie sancti Dyonisii ex vna parte, Waltero de Mondale et Johanne eius filio executoribus testamenti seu vltime voluntatis Johannis dicti Monachi quondam fratris ipsius Walteri necnon Egidio et Thoma ipsius Walteri fratribus ex altera; dicti Walterus et Johannes executores predicti testamenti recognouerunt quod ipse Johannes sane mentis et sui compos existens recognouit se nullum jus habuisse in quarta parte decime tam maioris quam minute totius parochie et appenditiorum de Mondale, de qua erat et diu fuerat controuersia inter ipsum Johannem et ecclesiam sancti Dyonisii predictam et quod jus leuandi quartam partem totalis decime predicte pertinuerat ab antiquo et pertinebat ad ipsam ecclesiam sancti Dyonisii. Item recognouerunt predicti Walterus, Egidius et Thomas fratres

« AnteriorContinuar »