Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XLII

Bulle de Nicolas III confirmant les immunités de Maubuisson

N

(5 Avril 1277)

ICOLAUS episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Abbatisse et conventui monasterij beate Marie Regalis iuxta Pontiseram cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a vobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie vestris iustis. supplicationibus inclinati omnes Libertates et jmmunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus per privilegia sen aliar indulgentias vobis et monasterio vestro concessas necnon libertates ct exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus ac aliis christi fidelibus rationabiliter vobis et predicto monasterio indultas sicut eas juste ac pacifice obstinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ansu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum. Nonis Aprilis. Pontificatus nostri anno primo.

Bulle parchemin de 0.270 larg. × 0.19 haut. — Ecrit. nette et ferme. —
Qq. initiales.
Le sc. manque.

(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., cart. 1.)

XLIII

(13 Janvier 1281)

Confirmation des mesmes privilèges par le Pape Martin Quatriesme.

XLIV

Confirmation de la Charte solennelle de Saint Louis par Philippe III

(Octobre 1281)

Charte parchemin de 0.310 larg. x 0.312 haut. Sc. de majesté en cire verte, rond 0.095. — C. sc. écu chargé de 10 fleurs de lis, 4, 3, 2, 1.

(Arch. S.-et-O., fonds Maub., cart. 3.)

XLV

Bref d'Honorius IV pour la restitution des biens de l'Abbaye

H

(11 Juillet 1285)

ONORIUS episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio WILLELMO DICTO MALAKIN canonico ecclesie de sancto quintino noviomensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectarum in Christo filiarum. Abbatisse et conventui monasterii beate Marie Regalis iuxta Pontisaram cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis precibus inclinati presentium tibi auctoritate mandamus quatinus ea que de bonis ejusdem monasterij alicuata inveneris illicite vel distracta ad jus et proprietatem ipsius monasterij legitime revocare procures contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint vocati si se gracia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati tesimonium perhibere. / Datum Tibur/ v idibus Julii. Pontificatus nostri anno primo.

Charte parchemin de 0.20 larg. x 0.12 haut. - Ecrit. rapide et très abrégée. Bulle en plomb attachée par une ficelle. A. les effigies de saint Pierre et saint Paul S. PAPE. R. HONORIVS. PP. IIII.

-

:

(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., carton 1.)

XLVI

Confirmation par Philippe le Bel du droit de percevoir trente muids d'avoine dans les greniers royaux à Crespy

(Février 1285)

.. « Nous par un motif de pieté et à la prière de nostre chère parente Blanche Abbesse dudict monastère, voulons de notre grace spéciale et octroyons que lesdittes Abbesse et conuent au nom dudict monastère, iouyssent à l'advenir et reçoivent tous les ans dans nosdicts greniers (de Crespy) laditte quantité de trente muids d'avoine mesure de Paris et mesurez par le mesureur iuré de Paris qui portera avec luy la iuste mesure dud. Paris, aux frais de laditte Abbesse et conuent, à la manière qui dans le marché de Paris il est publiquement mesuré aux marchands et autres personnes.....

[ocr errors]

P

XLVII

Amortissement par Philippe IV

(24 Juin 1293)

H. Dei gratia Francorum Rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos Abbatisse conventui et monasterio monialium beate Marie iuxta Pontisaram cisterciensis ordinis concedimus quod omnia acquisita que vique ad diem presentem in feodis retrofeodis dominio. vel censivis nostris iustis titulis acquisierunt ipse teneant et habeant perpetuo absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi eisdem que ea omnia confirmamus salvo in aliis iure nostro et iure quolibet alieno. Preterea eisdem Abbatisse conventui et monasterio hiis diebus sustentatione plurium personarum ibidem degentium onerato caritativo compatientes affectu concedimus et volumus quod eidem abbatissa et conventus ad opus sui et predicti monasterii in predictis feodis retrofeodis dominio ant censivis nostris usque ad summam quingentarum libratarum paris. annui et perpetui redditus possint acquirere, easque cum acquisite fuerint in toto vel in parte teneant et habeant perpetuo cum predictis aliis absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo in aliis iure nostro et iure quolibet alieno. Litteras vero recordationis inclite Karissimorum avi et genitoris nostrorum quas habent dicte religiose super similibus graciis quoad potestatem acquirendi cassamus ex nunc tenore presentium et irritamus omnino. Que ut firma et stabilia perseverent presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Abbaciam predictam anno domini m° cc° nonagesimo tertio mense junio in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste.

Charte parchemin de 0.34 larg. × 0.18 haut. — Ecrit. carrée, long. lignes. Sceau pendant cire verte. Le roi sur son trône ... HILLIPUS DE... fin altérée.

[ocr errors]
[ocr errors]

(Arch. S.-et-O., fonds Maub., cart. 34.)

XLVIII

Bulle de Boniface VIII confirmant les privilèges de Maubuisson

B

(5 Mars 1294)

ONIFATIUS episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Abbatisse et conventui monasterii BEATE MARIE REGALIS iuxta Pontisaram ordinis cisterciensis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam

benedictionem. Solet annuere sedis apostolica pijs votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri. Ea propter dilecte in Christo filie vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes Libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis Pontificibus sive per privilegia sen alias indulgentias vobis et monasterio vestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis et monasterio predicto indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lateranum in non marsii Pontificatus nostri anno primo.

Bulle parchemin de 0.311 larg. x 0.200 haut. Ecrit. nette et régulière.
Belle initiale et qq. petites capitales. Le sceau manque.
(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., cart. 1.)

--

B

XLIX

Bulle de Boniface VIII confirmant une transaction avec le curé
de Saint-Ouen

(5 Novembre 1299)

ONIFATIUS episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus. ABBATISSE et Conventui Monasterii beate Marie Regalis juxta Pontisaram cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis pesitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum, sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod orta dudum inter vos ex parte una et Rectorem ecclesie sancti Audoeni juxta Pontisaram Parisiensis diocesis ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis materia questionis. Tandem super hiis mediantibus bonis viris quedam inter partes amicabilis compositio intervenit ad id venerabilis fratris nostri Parisiensis Episcopi loci diocesani accedente consensu prout in patentibus literis inde confectis ejusdem Episcopi sigillo munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris justis supplicationibus inclinati compositionem ipsam sicut rite et fine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice observata ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere

vel et ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus. se noverit incursurum. Datum Lateranis Non. novembris pontificatus nostri anno Quinto.

Bulle parchemin de 0.440 larg. × 0.270 haut. — Belle et large écriture. La lettre majuscule ornée. La bulle manque; restent les attaches en soie rouge et jaune.

(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., cart. 37.)

L

(5 Novembre 1299)

Le mesme Pape reçoit le Monastère sous la protection du sainct Siège et confirme touttes ses possessions.

LI

(Pièce perdue.)

Arrêt de la Cour du Roi qui maintient les Religieuses de Maubuisson dans la jouissance du droit de pâturage dans la forêt de Retz

P

(Février 1301)

HILIPPUS Dei gra. FRANCORUM Rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum procurator religiosarum mulierum ABBATISSE et conventus monasterii nostri beate Marie Regalis juxta Pontisaram in nostra speciali gardia existentium exhibens curie nostre quod dam privilegium per quod a BEATO LUDOVICO avo nostro concessum est quod ipse religiose mittant annuatim in perpetuum in pissonam foreste Restis vel in pissonam foreste nostre Cuisie vel in alteram earum quam maluerint Trecentes porcos ab omni panagio liberos et Immunes Necnon et alia privilegia per que BEATUS LUDOVICUS qui hec ommia faciendi potestatem habebat Ipsas et omnia que earum sunt in sua manu custodia et protectione penitus et expresse ut res suas proprias retinuit et prohibuit ne de aliqua possessione sua placitarent ant traherentur in placitum nisi coram eo ant coram sua justitia capitali. Trecentos porcos dictarum religiosarum per gentes Karissimi et fidelis germanis nostri in foresta Resti captos procurator nomine dictarum religiosarum sibi a nobis petebat liberari Nosque porcos predictos per manum nostram fecissemus recredi Ac gentes et procurator dicti germani nostri dicerent dictam recredentiam non per nostram sed per ipsius germani nostri manum fieri debere. Et ad ipsius curiam super hoc dictas religiosas petissent remitti proponerent que

« AnteriorContinuar »