Imágenes de páginas
PDF
EPUB

II

Bulle du Pape Innocent IV exemptant l'Abbaye de payer les dimes novales

I

(8 Décembre 1243)

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus. Rotho

magensi Archiepiscopo et ejus ac Remensis et Senonensis ecclesiarum suffraganeis et dilectis filiis earum officialibus et abbatibus prioribus. Decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per dictas dioceses constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat specialiter autem dilecte in Christo filie. Abbatissa et sorores monasterii Sancte Marie Regalis juxta Pontisaram cisterciensis ordinis parisiensis diocesis que post generale concilium susceperunt ipsius ordinis instituta tam de frequentibus injuriis quam de ipso cotidiano defectu justitie conquerentes. Universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores earum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictarum Abbatisse et sororum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que ipsis ex testamenta decedentium relinquuntur seu in ipsas vel earum aliquam contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas novalium que propriis sumptibus ex colunt de quibus aliquis hactenus non percepit seu de nutrimentis animalium ipsarum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monitione premissa si Laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum (sic) in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententia precellatis. Si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis Abbatisse et sororibus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum injectione in ipsas vel ipsarum aliquam anathematis vinculo fuerint innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes

[blocks in formation]

ab eodem vincula mereantur absolvi. Datum Lateranum VI. Idibus Decembris pontificatus nostri anno primo.

Bulle parchemin, de 0.311 larg. X 0.270 haut. Initiales ornées.

manque.

Le sc.

(Archiv. S.-et-O., fonds Maub., cart. I.)

III

Bulle du Pape Innocent IV concernant des indulgences pour l'anniversaire de la dédicace de l'église

I

(9 Décembre 1243)

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus has

litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Si populus Israeliticus qui sub legis umbra vivebat frequenter accedens oraturus ad locum quem elegit Dominus ut ibi poneret nomen suum vota et donaria plurima offerebat tanto fortius populus Christianus cui apparuit benignitas et humanitas salvatoris tenentur Ecclesias in quibus Christus ad abolendum nostrorum criminum corruptelam immortaliter et incorruptibiliter vivens cotidie immolatus congruis honoribus frequentare ac ibidem offerre munera cum animi puritate quanto certiora sunt experimenta rerum quam enigmata figurarum. Cum igitur carissima in Christo filia B. Regina Francie illustris Monasterium Sancte Marie Regalis juxta Pontisaram Parisiensis diocesis de consulta liberalitate construi fecerit ut pro sua et aliorum salute fidelium serviatur ibidem omnium conditori Vniversitatem vestram monemus et hortamus in Domino ac in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus ad Monasterium ipsum in die dedicationis Ecclesie ipsius et in anniversario dedicationis ejusdem imploraturi a Domino vestrorum veniam delictorum in devotione ac humilitate spiritus accedentes signa ibidem vota et munera pro peccatorum vestrorum remediis offeratis. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia: et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus ac ea quam nobis concessit Dominus auctoritate confisi omnibus qui ad prefatum Monasterium in die dedicationis ejusdem Ecclesie vel infra sequentes novem dies acceperunt : annum unum illuc vero in anniversario dedicationis ipsius et sequentibus; novem diebus annis singulis accedentibus quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer

relaxamus. Datum Lateranum V idibus Decembris. Pontificatus nostri anno primo.

Bulle parchemin de 0.315 X 0.29 haut. Le sc. manque.

I

IV

Bulle du Pape Innocent IV plaçant les Religieuses sous la protection directe du Souverain Pontife

(11 Décembre 1243)

NNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei. Dilectis in Christo filiabus ABBATISSE et Conventui Monasterii Monialium Sancte Marie Regalis juxta Pontisaram cisterciensis ordinis Parisiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Ea propter dilecte in Christo filie vestris justis postulationibus grata concurrentes assensu: personas vestras et Monasterium in quo divino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poteret adipisci sub beati PETRI et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos Monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignatione omnipotentis Dei et beatorum PETRI et PAULI apostolorum ejus se noveret incursurum. Datum Lateranum III idibus Decembris. Pontificatus nostri anno primo.

Bulle parchemin de 0.28 larg. X 0.22 haut. Init. ornée.

V

Le sc. manque.

Lettres du Chapitre général de Cîteaux pour l'affiliation du Monastère

U

(1244)

NIVERSIS Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater BONEFACIUS abbas Cistercii totusque conventus capituli generalis salutem in salutis auctore. Universitati vestre significatione presentium intimamus quod cum domina BLANCHA illustris Regina Francie nobilem abbatiam sanctimo

nialium que dicitur Abbatia Beate Marie Regalis juxta Pontisaram fundasset edificasset et sufficienter dotasset pro remedio anime sue et suorum cupiens in posterum providere quieti et paci dictarum sanctimonialium ibidem Deo servientium. Voluit et humiliter postulavit: quod esset abbatis et conventus Cistercii filia specialis. Nos qui leto animo tante Domine precibus annuentes : ordinamus et statuimus ut dicta Abbatia Beate Marie Regalis ita pleno jure pertineat ad abbatem et conventum Cistercii supradictos: quoad institutionem destitutionem visitationem correctionem et reformationem et omnia alia que pri (?) abbati in sua filia competunt de jure ordinis cisterciensis. Quod nulla alia persona in ea jus sibi aliquod valeat vendicare; in cujus rei testimonium presentes litteras predictis abbatisse et conventui misimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini M. CC. quadragesimo quarto. Tempore capituli generalis.

Charte parchemin de 0.205 larg. × 0.137 haut.

Le sc. manque.

VI

Diplôme du roi Louis IX exemptant l'Abbaye de tout impôt séculier et la plaçant sous la juridiction royale

I

(Août 1244)

N nomine sancte et individue Trinitatis amen. LUDOVICUS Dei gratia FRANCORUM Rex Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Prioribus Comitibus Vicecomitibus Baronibus Senescallis Prepositis Justiciariis et omnibus balliuis ministris et fidelibus suis salutem et dilectionem. Cum karissima mater nostra BLANCHA Dei gratia Francie Regina illustris Abbatiam Beate Marie Regalis cisterciensis ordinis sitam juxta Pontysaram pro remedio anime sue ac anime inclite recordationis Regis LUDOVICI genitoris nostri necnon et pro salute anime nostre et pro animabus progenitorum suorum construxerit. Volumus et precipimus quod dilecte nostre Sorores predicte abbatie et omnes res et servientes ipsarum suit quiti ab omni exactione et consuetudine seculari et liberum transitum habeant per terram et per aquam in omni loco potestatis nostre. Ita ut de rebus propriis ipsarum quas emerint vel vendiderint vel deportari fecerint ad usus suos proprios vel ad usus edificiorum suorum. Pontagium Pedagium Theloneum Passagium Roagium et modiationem vini vel aliquas alias consuetudines aut seculares exactiones nulli omnino reddere teneantur. Item prohibemus ne aliquis vel res vel homines earum in aliquo vexet vel disturbet quia tam ipsas quam que earum sunt sicut res nostras proprias in manu protectione

7

et custodia nostra retinemus nec portare ullatemus possemus si quis eas vel bona ipsarum minueret aut vexaret vel libertates illis a nobis concessas quo cumque modo interdiceret vel disturbaret. Prohibemus etiam ne de aliqua possessione sua ponantur in placitum nisi coram nobis aut nostra justicia capitali. Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato fecimus communiri. Actum apud crispiacum anno incarnationis dominice Millesimo Aucentesimo Quadragesimo Quarto. Mense Augusto Regni vero nostri Anno Octavo decimo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. S. STEPHANI buticularii. S. JOHANNIS camerarii constabulario nullo.

--

Charte solennelle parchemin, de 0.305 larg. × 315 haut. Les premiers et les derniers mots en capitales: Monogramme royal. Le sc. manque q.q. restes d'attaches en soie rouge.

(Archives Seine-et-Oise, fonds Maub., cart. 3).

F

VII

Lettre d'affiliation à l'Ordre de Cîteaux

(Septembre 1244)

rater B. (Bonefacius) dictus abbas et conventus Cistercii dilectis in Christo ABBATISSE et conventui Beate Marie Regalis iuxta Pontisaram salutem et continuos in sancta religione profectus. Cum ad petitionem Domine BLANCHE illustris Regine Francie statuerit capitulum generale ut abbatia vestra quam predicta Regina fundavit nobiliter edificavit et dotavit sit filia cistercii specialis. Nos similiter attendentes piam devotionem predicte Domine vos in curam nostram recipimus. Ita quod in perpetuum ad nos pertineat in omnibus et per omnia visitatio correctio et reformatio domus vestre et cetera que in litteris capituli generalis continentur; in cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem vobis transmittimus presentes litteras sigilli nostri munimine Robo'ratas. Actum anno Domini M. CC. quadragesimo quarto. Mense Septembri.

Petite charte parchemin, de o.187 larg. 0.92 haut. Le sc. manque.

« AnteriorContinuar »