Imágenes de páginas
PDF
EPUB

30. ledna, cís. Ferdinand II. 1627. 7. srpna. V doslovném znění přichází pak list ten v konfirmacích cís. Leopolda 1660. 2. června, cis. Karla VI. 1713. 12. května, cís. Marie Terezie 1770. 8. června a cís. Josefa II. 1784. 20. ledna. Posléze všeobecně v konfirmaci cís. Františka I. 1793. 22. list. ve Vídni. Emler, Regesta díl III. č. 617.

[ocr errors]

13.

1321. Praha.

Fřibislav, světící biskup pražský, vysvětil kapli při špitale na předměstí m. Nov. Plzně a ustanovil, aby příslušela pod právomocnosť kostela farního v městě.

Nos frater Przybyslaus dei gracia episcopus Macharonensis, Pragensis dyocesis plenas vices gerentes. Notum esse volumus, quibus ostensum fuerit presens scriptum, quod nos consecrantes capellam hospitalis in preurbio ciuitatis Noue Plzne instituimus et fecimus ordinacionem iuxta consilium proborum virorum tali modo, ut ipsa capella hospitalis in potestate et auctoritate sit veri plebani ecclesie parochialis Noue Plzne et quemcumque idem verus pastor summe ecclesie in vicarium elegerit, idem sibi obedienciam, fidelitatem ac in omnibus debitam reuerenciam tenebitur obseruare, nulla contrarietate seu rebellitate mediante. Datum Prage anno domini MCCCXXIo., pontificatus vero nostri anno decimo.

Před opisem jest nadpis: Hec est litera, quod vicarius in hospitali tenetur plebano Plznensi obedienciam et reuerenciam obseruare. Z nejstarší knihy plz. v zem. čes. museu v Praze f. D. 1. -- Emler, Regesta IV. č. 2005.

14.

1321. Praha.

Přibislav, světící biskup pražský, uděluje odpustky jednoho roku a 40 dní všem věřicím, kteří by darovali aneb odkázali něco k oltáři set. Linharta ve farním kostele, když dříve se byli vyzpovídali a k stolu Páně přistoupili.

Nos frater Pribizlaus, ordinis fratrum minorum in Praga, dei gracia episcopus Satharonensis, Pragensis dyocesis plenas vices

gerentes. Vniuersis Christi fidelibus salutem in domino. Cupientes, ut altare in ecclesia parochiali Pyznensi, que est sub Pragensis dyocesis manibus nostris, ad honorem dei et sancti Leonardi constructum, ut illud congruis honoribus veneretur et a Christi fidelibus eo deuocius pertractetur, omnibus vere penitentibus et contritis, qui in dicto altari officiauerint, seu deuote missam audierint, luminaria, ornamenta aut aliquid de propriis famularibus donauerint, aut allegauerint, tam ex parte nostri quam eciam confraternitatis annum et XL dies venialium perhennenter damus in domino confirmantes de injunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxantes. Datum Prage anno domini MCCC XXI. pontificatus vero nostri anno decimo.

Original pergamenový v museu plzeňském. Loďkovitá pečeť na hedbávné červenobílé šňůře visící, s obrazem svatého stojícího a s opisem:S FRIS PRIBIZLAI DEI GR EPI SAHAROMESIS, sigillum fratris Pribislai dei gracia episcopi Saharonensis. Emler. Regesta, III., číslo 745.

-

15.

1321. 11. května. Praha.

Král Jan stvrzuje darování probošta Jana 70 lánů u Plzně kapitole Vyšehradské.

Nos Joannes dei gratia Bohemiae et Poloniae rex, Lucemburgensis comes, marchiaeque Budisinensis dominus. Recognoscimus et ad notitiam deducimus vniversorum, quod attendentes dilectionem et favorem, quos habemus ad venerabilem Joannem Wissehradensis ecclesiae praepositum regni Bohemiae cancellarium, principem nostrum dilectum, qui nobis in multis se et nostrae majestati exhibuit servitiis et exhibere poterit in futurum, pensantes nihilominus divini muneris retributionem devotionemque, quam ad Wissehradensem ecclesiam gerimus, cui ratione fundationis praedecessorum nostrorum sumus obnoxii specialiter et adstricti, donationem septuaginta laneorum prope Plsnensem civitatem ratione mensurationis agrorum superexcrescencium, quos ipsi praedicto Joanni pure, simpliciter, liberaliter et irrevocabiliter dedimus, tradidimus et donavimus, factam. per ipsum Joannem praepositum praedictum, capitulo et ecclesiae

Wissehradensi admittimus, approbamus et ex certa nostra scientia confirmamus. In quorum omnium testimonium praesentes literas fieri et sigillo majestatis nostrae jussimus communiri. Datum Pragae V. Idus Maii anno domini MCCCXXI., regnorum vero nostrorum anno XI.

Hammerschmidt, Gloria eccl. Wissehradensis. 250. Emler, Regesta III. č. 677. Viz čís. 16.

16.

1321. 12. května. Praha.

Jan probošt Vyšehradský odevzdává 70 lánů u Plzně, jež dostal od krále Jana, kapitule Vyšehradské.

Nos Joannes dei gratia Wissehradensis ecclesiae praepositus regni Bohemiae cancellarius, recognoscimus et praesentibus profitemur, quod nos ob specialem favorem, dilectionem et devotionem dedimus, donavimus et tradidimus pure et liberaliter, simpliciter inter vivos, et irrevocabiliter jure perpetuo in perpetuum septuaginta laneos apud Plsnensem civitatem ratione mensurationis agrorum superexcrescentes et resultantes, quos serenissimus dominus noster, d. Johannes, Bohemiae et Poloniae rex, non contemplatione praepositurae nostrae Wissehradensis, sed nostrae et nostrorum servitiorum ratione personae nobis dedit, tradidit et donavit pure, liberaliter, simpliciter et irrevocabiliter in perpetuum, secundum quod in ipsius praedicti domini nostri regis litteris expressius continetur. Quos laneos praedictos nos constituimus Wissehradensis capituli praedicti et ecclesiae posidere et ipsorum laneorum possesionem tradimus corporalem (sic), ipsam tandem ecclesiam et capitulum Wissehradensis ecclesiae praedictum per nostrum biretum, quod super altare s. Petri in dicta ecclesia posuimus, constituentes et promittentes, nos omnia et singula firma et rata tenere et contra ea de jure vel de facto quomodolibet non venire. In quorum testimonium praesentes literas fieri et sigillo nostro maiori jussimus communiri. Datum Pragae 4 idus Maii anno domini 1321.

Hammerschmidt, Gloria eccl. Wissegradensis 249. Regesta III. č. 679.

Emler,

17.

1322. 22. dubna. Lucemburk.

Král Jan uděluje řádu rytířů německých právo patronátní kostelů e městě Novém Plzni: Všech Svatých, kostela za městem ležícího. který jest matkon a set. Bartoloměje, který jest uvnitř města a jest dcerou předešlého.

Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucemburgensis comes. Omnibus in perpetuum. Tunc bene agere credimus et ad honorem regum reputamus accedere, quociens vel quando gracias religiosis factas liberaliter ampliamus, vt et ipsi tanto deuocius pro nostra deum orent salute, quanto habundancius nostra in se senserint beneficia redundare. Propterea siquidem harum serie literarum noscant presentes et posteri, quod nos pia consideracione huiusmodi commoniti ob nostrorum heredum et successorum nostrorum remissionem pecaminum jus patronatus ecclesiarum in Nova. Pylzna, circa Omnium Sanctorum extra muros ciuitatis, que dicitur esse mater, et infra muros ciuitatis ibidem apud sanctum Bartholomeum, que dicitur esse filia, religioso viro fratri Leoni generali commendatori supra regnum Boemie ordinis fratrum de domo theutunica deuoto nostro dilecto et ordini suo duximus conferendum, volentes et faventes sibi et successoribus suis, vt prefatas ecclesias in antea, quociens vel quando vacauerint, conferant et conferre possint pro ipsorum libito voluntatis. Harum nostrarum testimonio litterarum. Datum Lucemburch decimo Kalendas Maii, anno domini millesimo trecentesimo, vicesimo secundo, regnorum vero nostrorum anno duodecimo.

Z konfirmace arcib. praž. Arnošta z r. 1344. 5. ledna v Roudnici. Emler, Regesta IV. čís. 2009.

18.

1322. 15. srpna.
15. srpna. Nový Plzeň.

Rychtář a konšelé plzeňsti svědčí, že spoluměstěnín jejich Konrad z Dobřan za souhlasu manželky své i tří synů svých odevzdal špital, který na předměstí plzeňském sám na vlastní náklad vystavěti

dal, řádu křížovníků německých, vymíniv sobě, aby dva členové z řádu stále při špitále bydleli, jeden veda správu časných, druhý duchovních záležitostí špitála, šatice i stravujíce se při tom ze jmění špitála.

In nomine domini amen. Consonum esse dinoscitur, vt acta hominum digna scripturarum elucidacione sic seruentur integra, quousque ad occursum futuri temporis circa gesta veritatis maneant incorrupta. Nos igitur Pertoldus judex et jurati Fridericus dictus Scharfo, Vlricus de Budwecz dictus, Henricus dictus institor, Nicolaus dictus Craczcer et alii coniurati nostri ciuitatis nostre Noue Plzne, publice profitemur et protestamur, quia discretus vir, conciuis noster, Conradus de Dobrzano dictus, cum conjuge sua ac liberis suis scilicet Hermanno, Johanne et Raczkone, maturo deliberacionis consilio habito, hospitale per eum constructum in preurbio ciuitatis iam dicte, ordini fratrum sancte Marie de domo theutunica rite et racionabiliter, proculmoto omni dolo, contulit propter deum perpetuis temporibus possidendum, nec tamen se omnimode a regimine et proteccione eiusdem hospitalis exclusit et elongauit, sed pocius ipse discretus vir Conradus predictus cum suis liberis predictis, quamdiu vixerint, in sua potestate habeant, nullius contradiccione obstante ad regendum et eciam ad minus duo fratres sacerdotes ordinis prenotati in memorato hospitali personaliter residebunt, curam infirmorum ibidem degencium et tocius familie tam in spiritualibus quam in temporalibus habentes, sibi eciam in necessariis suis videlicet victus et amictus de bonis sepedicti hospitalis prouidentes, nichil tamen penitus de omnibus bonis hospitalis sepedicti mobilibus et immobilibus habitis et habendis in usus proprios conuertentes, sed de consilio fundatoris supradicti et suorum heredum tenentur et debent conuertere in usus hospitalis memorati. Ne autem hanc ordinacionem cuiusquam malicia valeat inficere et circumuenire presens litera cum nostro testimonio est conscripta et appensione maioris sigilli nostre ciuitatis confirmata. Actum in Noua Plzna anno domini millesimo trecentesimo vicesimo secundo, in assumpcione sancte Virginis Marie.

Z vidimu listiny této z r. 1413 d. 30. června, v museu plzeňském chovaného.

« AnteriorContinuar »