Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hereditarie possidendum. Testes huius ordinacionis sunt viri fide digni Raczko de Nebielow et Raczko de Bucschicz, vladicones Pilsensis districtus et Vlricus de Budweiss ac Fridericus Schorfo. ciues Pilsensis ciuitatis. Vt autem prenotata legacio et dicti nemoris ordinacio firmius robor habeat, ipsam legacionem tacto modo conscriptam, nos Vlricus de Budweiss et Fridericus Schorfo duximus ad instanciam precum domicelle Wrate nuncupate, nostrorum munimine sigillorum tutelare. Datum in Pilsensi ciuitate anno domini M.CCCXXVII., proxima die dominica post festum sancti Jacobi.

[Dole v pravo jinou rukou.] In actis Joannis Zak et Ernesti administratorum.

[Na rubu.] Super syluam magnam circa Strzeyezowycz dicti [sic] Sokorzin.

Starší opis na pergameně z akt kapitulních učiněný, chová se při zem. museu v Praze. Opis tento pochází z první polovice XV. stol.. pečeť schází. Opis jeho sdělil se mnou laskavě p. Václ. Schulz, úředník musea zemského. Jiný pozdější opis nacházíme v doslovné konfirmaci listu tohoto z r. 1580. 3. ledna v Praze arcib. Antonínem dané, kterýž se nalezá v museu plzeňském. Emler, Regesta III. č. 1350. Hruška, Pamětní kniha m. Plzně, str. 9., kdež jest celá konfirmace

otištěna

27.

[1328--1331.]

Podkomoří Frenclín nařizuje radě m. Plzně, aby se postarali o to. aby ti spoluměšťané jejích, kteří dluhují M. Jiřímu, někdy správci školy městské, za syny sré, jemu dluh ten zaplatili.

Frenzl (inus) regni Boemie subcamerarius. Prudentibus viris judici et juratis Pilsnen(sibus) sibi dilectis puri favoris plenitudinem ac salutis. Exigente justitia, que unicuique quod est suum tribuit, cujus etiam dispensationis officium vestris pro tempore imposuistis humeris cum onere juramenti, vobis precipimus et mandamus, quatenus magistro Geor(gio), pridem vestre civitatis scolastico, de juribus sue scole, ratione quorundam scolarium, qui frequentare sub ipso, juxta consuetudinem dicti loci, diucius ob

servatam, sibi debitis per concives vestros, de quibus idem magister Geor. conqueritur, congrue satis fieri faciatis, nisi de hoc ex quadam prerogativa meritorum specialiter eximantur.

Jacobi Theod. Dr. Codex epistolaris Johannis regis Boh. č. 115.

28.

1328. 26. prosince. Lucemburk.

Král Jan sroluje k prodeji richty plzeňské, kterou měšťané pražští Konrád Junošův a Fridrich od kohoutů prodali Tyrmanu Leinwatrovi, městěnínu kutnohorskému. Král sterzuje novému držiteli richtu dědičně jak se clem od dárna k richtě patřícím, tak i se rším jiným zbožím nemovitým, s platy a s požitky všemi, a přenáší na richtáře tohoto i na příští nástupce právo, aby soudili ve všech přích s vyhrazením pří o hlavu, které král sobě zůstavuje.

Nos Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucemburgensis comes. Notum facimus tenore presencium vniuersis, quod licet dilecti nobis Chunradus Junossij et quondam Fridericus inter gallicos, ciues Pragenses, judicium ciuitatis nostre Noue Pilzne cum suis juribus, vsufructibus et pertinenciis omnibus, in quibuscunque consistant, liberum, jure proprietatis et dominij olim pro certa quantitate pecunie rite et racionabiliter pro se et suis heredibus comparatum. prout sufficienter in nostra fuit demonstratum presencia, obtento nostro consensu plenario per nostras patentes literas, quas de nostra sciencia ipsis dedimus super eo, in plena possessione pacifice tenuerint annis pluribus et quiete, deinde judicium ipsum eo jure predicto, quo ad ipsos et eorum heredes spectabat et spectare poterat, dilecto nobis Tyrmanno Leynwateri, ciui nostro Chutnensi, per dilectum nobis Wernherum Nigrum, eciam ciuem nostrum Chutnensem, qui iustam ipsius judicij et pacificam possessionem corporaliter acceperat, pro certa similiter sit venditum pecunie quantitate, ipsum pro se

heredibus acceptanti nostris non inpetratis literis super eo. Quia tamen idem Tyrmannus, quem nostre celsitudini commendant multipliciter sue merita probitatis nunc per dilectum fidelem nostrum Frenczlinum, regni nostri Boemie subcamerarium, nobis humiliter supplicauit, vt vendicioni huiusmodi sibi facte consensum

regium nobis de benignitate solita placeat adhibere, Nos tam supplicantis quam intercedentis precibus racionabilibus inclinati, prefato Tyrmanno et suis heredibus ac successoribus de regie gracie plenitudine concedimus et faucmus, vt prelibatum supradicte ciuitatis Noue Pylzne judicium cum theloneo ibidem ipsi judicio antiquitus pertinente cum eciam allodiis, agris cultis et incultis, siluis, rubetis, pratis, pascuis, piscinis, piscacionibus, venacionibus. aucupacionibus, molendinis, aquis aquarumue decursibus, censibus. redditibus, vsufructibus, obuencionibus, honore, dominio et aliis omnibus suis juribus et pertinenciis, in quibuscumque rebus consistant, liberum in perpetuum teneant, habeant et possideant pacifice et quiete, transferentes in eos et eorum quemlibet, de certa nostra sciencia et gracia speciali jus, si quod nobis in huiusmodi judicio et suis juribus ac pertinenciis prenotatis conpetebat, hactenus conpetit in presenti vel posset quomodolibet conpetere in futurum, nostre tamen camere regie juribus, quibus derogari nolumus, si que ei in causis criminalibus in prefata ciuitate occurrentibus de jure vel laudabili consuetudine videntur conpetere semper saluis. In quorum omnium predictorum robur et testimonium presentes fieri et sigillo nostro maiori iussimus roborari. Datum Lucemburch anno Domini Millesimo Trecentesimo vicesimo octauo in crastino Natiuitatis eiusdem.

Original pergamenový zachovalý v museu plzeňském. Pećeť jízdecká na okraji olamaná na šnůře žlutočervené visící. Na rubu listiny: Joannes 1328., pod tim stará sign. N. 1., ale to jest přetrženo a nově připsáno N. 75. List ten potvrdil císař Karel IV. 1360. d. 8. června v Praze v doslovném znění, k ál Václav pouze všeobecně 1382. d. 10. ledna v Praze, kr. Sigmund 1425. 17. listopadu v Hodoníně, 1457. 27. června král Ladislav ve Vídni, 1477. 26. října v Praze kr. Vladislav též jen všeobecně.

29.

1329. 23. ledna. Praha.

Administratorové biskupství pražského v rozepři řádu sv. Antonina s řádem rytířů německých o špitál v Plzni, činí rozhodnutí takové, že špitál tento přísluší řádu německému a k farnímu kostelu v Plzni.

In nomine domini amen. Nos Drslaus dei et apostolice sedis gracia prepositus, Predborius scolasticus Pragensis et prepositus Melnicensis ecclesiarum, administratores episcopatus Pragensis auctoritate sedis apostolice ac capituli dicte Pragensis ecclesie. Notum facimus vniuersis presentes literas inspecturis, quod per religiosos viros fratres Hermannum et Nicolaum, ordinis s. Anthonii, procuratores monasterii eiusdem s. Anthonii per Boemiam et Morauiam, petitum fuit, ex quadam donacione incliti regis Boemie, in qua apparebant donata eis et ordini eorum hospitalia quedam in Pilzna Noua extra ciuitatem ex donacione regis pretacti. Cui peticioni fratres de domo Theutunica contradixerunt, dicentes illud hospitale ordini ipsorum ac ecclesie parochiali in Noua Pilzna esse subiectum, ad quod probanda instrumenta magistri Vlrici, tunc administratoris episcopatus Pragensis in spiritualibus, suo sigillo sigillata a dictis fratribus de domo Thentunica coram nobis sunt producta. Quibus diligenter examinatis, inuenimus esse eisdem instrumentis ipsum hospitale dictis fratribus de domo Theutunica et ordini eorum ac ecclesie parochiali in Pilzna subiectum. Igitur predicto dei nomine invocato sentenciando diffinitorie in his scriptis sentenciauimus et diffiniuimus sepedictum hospitale [ecclesie parochiali in Noua Pilzna esse subjectum] plus dictis fratribus Anthoniensibus perpetuum silencium super eodem imponentes. Lata est hec sentencia Prage in curia episcopali, presentibus honestis viris et discretis domino Thobia, scola stico Wyssegradensi, magistro Frenczlino, canonico ecclesie sancti Egidii, magistro Gunthero, iurisperitis, Woycone plebano ecclesie in Modrano, capellano domini prepositi Pragensis predicti, Conrado presbitero et aliis pluribus fide dignis testibus ad premissa vocatis et rogatis. Anno domini MCCCXX no", X" Kalendas Februarii.

Z nejstarší knihy priv. a záv. f. D. 1. číslo 2033.

Emler, Regesta IV.

30.

1330. 25. června. Avignon.

Papež Jan XXII. nařizuje, aby v uprázdněnou faru v městě Novém Plzni uveden byl Zacharias, t. č. správce kostelar Risutech.

Probitatis merita, quibus personam dilecti filii Zacharie Ulrici, rectoris ecclesie parochialis in Rzizut Pragensis diocesis, fide

dignorum testimonio iuvari percepimus, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, parochialis ecclesia in Novapilzna dicte diocesis consueta ab olim clericis secularibus assignari, que ad presentationem dilectorum filiorum .. commendatoris provincialis et fratrum ordinis militie beate Marie Theotonicorum in partibus Boemie et Moravie communiter vel divisim, sicut asseritur, pertinet, per liberam resignationem dilecti Filii Nicolai Firmani, olim eiusdem ecclesie in Novapilzna rectoris. in manibus dilecti filii magistri Ulrici, tune scolastici Pragensis ecclesie et administratoris dicte Pragensis ecclesie, ut dicitur, in spiritualibus deputati, venerabili fratre nostro Johanne, Pragersi episcopo, certis ex causis tunc per nos ab ipsius ecclesie Pragensis administratione suspenso, factam et ab administratore ipso admissam, iam dudum vacavisse et adhuc vacare noscatur, ac ipsi commendator et fratres dictam ecclesiam in Novapilzna post vocationem huiusmodi nulla ipsis unione facta de illa auctoritate propria rexerint, regant et gubernent, immo potius detineant occupatam, fructus, redditus et proventus percipiendo ex illa, quamquam ipsi nullum aliud ius quam patronatus seu presentationis rectoris ad illam obtineant in eadem, nos volentes prefato Zacharie premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios vocatis dietis commendatore et fratribus ac aliis, qui fuerint evocandi, si est ita, et tempore date presencium non sit in dicta ecclesia in Novapilzna alicui alteri speciale ius quesitum, predictam ecclesiam in Novapilzna eidem Zacharie vel procuratori suo eius nomine cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferri et assignari curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem ecclesie in Novapilzna, iurium et pertinentiorum predictorum et defendentes inductum, amotis ab ea dictis commendatore et fratribus et quolibet alio illicito detentore, facientes sibi de ipsius ecclesie in Novapilzna fructibus, redditibus et proventibus, iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciatim, vel generatim nostras vel predecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, aut legatorum sedis apostolice litteras impetrarint, et si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus,

« AnteriorContinuar »