Imágenes de páginas
PDF
EPUB

si ita est, et tempore dicte date non sit in eadem ecclesia in Novapilzna speciatim alteri, ut premittitur, ius quesitum, dictum Zachariam in assecutione ipsius ecclesie in Novapilzna volumus anteferri. Set nullum per hoc eis quoad assecutionem ecclesiarum et beneficiorum aliorum preiudicium generari aut si venerabili fratri nostro episcopo Pragensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneamini, et ad id compelli aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem. presentacionem, vel quamcumque aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gratie impedire valeat quomodolibet vel differre et de qua cuiusque toto tenore habita sit in nostris litteris mentio specialis, seu quod idem Zacharias prefatam parochialem ecclesiam in Rzizut noscitur obtinere. Volumus autem, quod priusquam dictus. Zacharias vigore presentis gratie eiusdem ecclesie in Novapilzna. si de illa sibi per vos provideri contigerit, pacificam possessionem fuerit assecutus, prefatam parochialem ecclesiam in Rzizut, quam ex tunc vacantem decernimus, omnino dimittere teneatur, nostre tamen intencionis existit, quod in dicta parochiali ecclesia in Novapilzna per collationem eidem Zacharie per nos, ut premittitur. faciendam, nullum ius dicto Zacharie quomodolibet acquiratur, nisi prefatus Nicolaus tempore resignationis huiusmodi ius habuit in eadem, nos insuper si est ita et tempore dicte date non sit in dicta ecclesia in Novapilzna, ut premittitur, alicui alteri specialiter ius quesitum, irritum deceruimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptare". Datum Avinione VII. Kalendas Julii, pontificatus anno XIV. Dudik, Iter Romanum II, 114 a 204.

-

Emler Regesta III, 1661.

31.

1331. 17. srpna. Domažlice.

Konrád z Dobřan, měštěnín plzeňský, založil ku eti set. Máří Majdaleny špitál pro nemocné na předměstí, vystavěv tu též kapli

pěknou z kamene a učiniv dostatečné nadání k vydržování špitálo ze svého jmění. Vymínil si však, aby jemu i jeho potomkim vždy patřilo právo podací, jakož i správa špitála a statků jeho. Kdyby ršak nikoho z potomků jeho nebylo na živu, tu má právo patronátní i správa špitála a statků jeho svěřena býti od rady městské drema nebo třem městanum. Faráři mají se ročně ze špitála jakožto náhrada platiti dvě kopy gr. praž. K tomu všemu listem tímto dává král Jan k prosbě Konradově své svolení.

Joannes dei gratia Bohemiae et Poloniae rex ac Lucemburgensis comes. Universis in perpetuum. Veniens ad nostram praesentiam dilectus nobis Conradus de Dobrzano, civis civitatis nostrae Plsnensis, exposuit, quod ipse de bonis suis patrimonialibus et hereditariis ad spem retributionis aeternae, volens nihilominus altissimo reddere vota sua, ad honorem dei omnipotentis, sanctorum omnium et specialiter in honorem beatae Mariae Magdalenae, hospitale quoddam, prae muris civitatis ejusdem construxit infirmorum, in quo capellam puleram de muris lapideis instauravit, ipsumque hospitale de bonis suis praedictis ad eam expensarum et necessariorum sufficientium, quam potuit, tam dotavit, sub ea semper intentione, quod eidem Conrado, haeredibus ac successoribus suis salvum perpetuo jus remaneat patronatus una cum regimine et gubernatione hospitalis ipsius et bonorum suorum ad illud pertinentium in praesenti et quae ad id pervenire poterunt in futuro domino concedente. Et ne plebanus civitatis ejusdem. qui pro tempore fuerit, cujuscunque status, conditionis aut professionis extiterit, ex hujusmodi structura laedi valeat, in offertorio, modo quovis, deputavit Conradus praefatus duas sexagenas grossorum denariorum Pragensium solvendas de hospitali praedicto ipsi plebano annis singulis nomine recompensae. Addens quod si, quod absit, Conradum ipsum, haeredes et successores suos omnes et singulos nullo eorum simpliciter superstite migrare contigerit ab hac vita, ex tune vult et desiderat, quod jus patronatus dictae capellae et hospitalis ac bonorum ipsius gubernatio ad meliores et seniores duos aut tres cives matura deliberatione per judicem et juratos antedictae civitatis electos autoritate et potestate plenaria devolvatur. Quapropter postulavit a nobis, humiliter et devote, ut has suas structuras, dotationum deputationem, reservationem et intentionem ac voluntatem de solita benignitate approbare et confirmare gratiosius dignaremur. Nos itaque tam pium opus et desiderium in domino commendantes omnia et singula suprascripta, ipsius

Conradi saepe dicti praecibus favorabiliter annuentes, grata et rata. habendo, ipsa et ipsorum quodlibet in toto et parte qualibet approbamus, ratificamus et scripti nostri patrocinio confirmamus. In quorum omnium testimonium et robur perpetuo valiturum presentes fieri et sigilli nostri majoris appensione fecimus communiri. Datum in Tust sabbato proximo post assumptionem virginis gloriosae, anno domini millesimo trecentesimo tricesimo primo.

Z krátkého nástinu historie špitála svt. Máří Majdaleny chovaného v městském museu plzeňském č. 167. f. 2.

32.

1331. 8. září. Praha.

Konrád z Dobřan přikoupil k špitálu Ejpovice a krá! Jan k žádosti jeho osvobozuje ves tu od placení berně královské.

Nos Johannes, dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucemburgensis comes. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum volumus noticiam devenire, quod nos affectantes thesauri celestis. quem dilectus nobis Conradus de Dobrzano, ciuis Pilsnensis, pio motus instinctu pro structione hospitalis infirmorum pre muris ciuitatis nostre Pilzne sibi conquesiuit per largicionem gracie, qua mediante infirmis in dicto hospitali nunc et in posterum degentibus lacius prouidere valeat, participes fieri et consortes, villam dictam Eypowicz, quam Conradus ipse a quibusdam nobilibus sua pridem comparauit pecunia, cum vniuersis suis agris et juribus et pertinenciis quibuscunque, a solucione collecte regie generalis, que berna wlgo dicitur, dacione quinymo ab omni aminiculo et seruitutis onere, quocunque vocetur nomine, nobis uel cuicunque alteri faciendo vel prestando, ad quod vel quale ipse Conradus et sui heredes aut villani seu incole ville antedicte essent aut esse viderentur cuipiam obnoxii vel astricti exhibicione, de benignitate et liberalitate regia libertamus et esse volumus perpetue liberos et exemtos. Harum quas sigillo nostro communiri fecimus testimonio literarum. Datum Prage VI. Idus Septembris anno domini 1331.

Z nejstarší knihy priv. a záv. f. C. 20. Před listinou poznamenáno: „Subscripta litera cum maiestate albe cere cum sericeis pendilibus sub his verbis". Listinu tuto potvrlil Karel IV. r. 1349. 26. června ve Frankfurtě.

33.

1333. 3. listopadu. Budišín

Hermann probošt, Fridrich děkan a Wolfpert kvardian bratří Mensích v Budišině, jakožto rozhodčí stolici apoštolskou jmenovaní, nřizují, aby kněz Hertnid, z řádu německého, který byl bezprávně zbaven fary kostela plzeňského, byl zase v držení její zpět uveden a Zachariáš, farář z Rišut, který na místo jeho dosazen byl, místa toho zbaven byl. Ničí též exkommunikaci i všechna jiná protivná rozhodnutí proti řádu německému vynesená. Vykonání tohoto rozsudku svého svěřují níže jmenovaným hodnostářům duchovním v Praze a v Plzni.

Hermannus dei gracia prepositus, Fridericus decanus, frater Wolfpertus gardianus fratrum ordinis Minorum in Budissin, judices in causa appellacionis infrascripta inter partes infrapositas a sede apostolica delegati. Venerabilibus viris domino Johanni preposito et domino Petro decano Wyssegradensis ecclesie prope Pragam ad ecclesiam romanam nullo medio pertinentis, et discretis viris domino Johanni ad sanctum Nicolaum et domino Francisco ad sanctam Mariam in Leta curia in ciuitate Pragensi Maiori et... in Antiqua Pilzna ecclesiarum rectoribus et religioso viro fratri.. priori fratrum ordinis Predicatorum in Nova Pilzna Pragensis dyocesis, salutem in domino et mandatis apostolicis humiliter obedire. Quia nobis facta fuit plena fides a parte appellante de diffinitiva sentencia lata contra fratrem Hertuidum per reuerendos viros et dominos prepositum et scolasticum ecclesie Pragensis et de appellatione interposita per partem eandem a dicta sententia diffinitiua et de innouatis et attemptatis post dictam appellationem, propter quod ad peticionem magistri Henrici, procuratoris religiosorum virorum commendatoris et fratrum domus Theutunice beate Marie Jerosolimitane et fratris Hertnidi, ordinis eiusdem, omnia et singula innouata et attemptata post eandem appellacionem per quoscumque presentibus reuocamus et primo institucionem, qua dominus Zacharias fuit institutus per executore S eius, vt dicitur, in ecclesia parochiali opidi Noue Pilzne et amo. cionem fratris Hertnidi ab eadem, restituentes eundem fratrem Hertnidum ad ipsam ecclesiam in Noua Pilzna, reintegrantes ipsum ad eam cum omnibus iuribus et pertinenciis suis et ad fructus perceptos et qui percipi poterant et ad litis expensas, quarum ex

pensarum et quorum fructuum taxacionem nobis in posterum reseruamus. Item quia constitit nobis, sepedictos executores reuerendo in Christo patri domino Johanni, Pragensi episcopo, post dictam appellacionem mandauisse, vt ciuibus ciuitatis in Noua Pilzna mandaret, vt sepefatum Zachariam in rectorem eiusdem ecclesie reciperent et ipsum pro plebano legittimo haberent, ac eidem per omnia, vt vero plebano obedirent. Item quia constitit nobis, dominum Sebastianum, procuratorem dicti Zacharie super hospitali in Pilzna, quod pertinet ad ecclesiam in Noua Pilzna, coram honorabili viro domino Boutha, officiali curie Pragensis, libellum oblatum in iudicio et alias processum appellacione coram nobis pendente, igitur omnia et singula premissa attemptata tenore presencium reuocamus. Acta sunt hec anno domini MCCCXXXIII.o in crastino Omnium Sanctorum presentibus honorabilibus viris et discretis, magistro Arnoldo, canonico Misnensis, domino Henrico et domino Nicolao officiali prepositure ecclesie Budisinensis, canonicis ecclesie eiusdem et religioso viro fratre Petro ordinis Minorum in Budisin dicto Papkeze, et Theodorico scriptore domini Hermanni, prepositi Budisinensis et aliis quam pluribus fide dignis ad premissa specialiter vocatis et rogatis. Et quia nos propter loci distanciam nostram interlocutoriam antedictam per nos exequi non valemus, vobis et cuilibet vestrum in solidum committimus et mandamus, quatenus infra sex dies, quorum duo pro primo, alios duos pro secundo et alios tercios pro tercio et peremptorio termino et canonica monicione premissa vobis assignamus a recepcione presencium se predictum fratrem Hertnidum in possessionem sepedicte ecclesie in Noua Pilzna aut procuratorem ipsius eius nomine per vos, alium vel alios mittatis et inducatis inductumque pro viribus defendatis, reuocantes et denunciantes omnes processus et sentenciam excommunicacionum in quascumque personas per honorabiles viros Dirslaum prepositum et Predborium scolasticum Pragensis ecclesie post sentenciam, vt dicitur, per eosdem latam et latos et specialiter contra commendatorem et fratres, fratrem Hertnidum predictos et fratrem Ditlinum plebanum sancti Benedicti in Praga factos non valere, vbi et quando vobis videbitur expedire ipsosque per nos fore reuocatos. Mandamus insuper vobis in virtute sancte obediencie et sub pena excommunicacionis, quam ex nunc in vos et quemlibet vestrum canonica premissa monicione antedicta in his scriptis proferimus, si mandatum nostrum ymmo verius apostolicum supra et infra positum renueritis adimplere; quatenus dictis dominis Dirslao preposito et Predborio scolastico Pragensis ecclesie

« AnteriorContinuar »