Imágenes de páginas
PDF
EPUB

36.

1334. 9. července. Nový Plzeň.

Jakub Hacker, rychtář, Jindřich Herscheful, Albert z Prahy, Jindrich Motler, Miloslav řezník, přísežní městané města Nového Plzně, svědčí, že Jakub Inibko s Osterhildou, manželkou, odkázal klášteru Chotěšovskému louku v Dobřanech.

Emler, Regesta IV. č. 66

37.

1335. 15. května.

Chral z Újezda, měštěnín tachovský, zavazuje se řádu kazatelskému v Plzni tři měřice pšenice aneb 18 gr. praž. ročního platu vždy na svt. Martina platiti.

In nomine domini amen. Gestus, qui in tempore geruntur. a memoria hominum cum tempore labuntur, ni tenoribus et literis firmiter perhennentur. Hinc est, quod ego Qualo de Vgesd et ciuis in Tachow cum conthorali mea et heredibus meis et cum omnibus successoribus meas res mobiles et inmobiles possedentibus bona deliberacione animi et sano corpore pro remedio animarum nostrarum et omnium fidelium donauimus in ordine Predicatorum fratribus totique conventui domus Pylzensis, tres mensuras sev metretas siliginis vel decem et octo grossos denarios Pragenses, dum ad minus soluerit, dum autem plus soluit, tunc secundum cursum fori soluere predictis fratribus debemus et tenemur et hoc circa festum beati Martini singulis annis apud nos et nostras res mobiles et inmobiles sine omni protractu perpetue accipere debent et tenentur. Ad quoscumque eciam nostra bona fevdalia sev hereditaria et nostre res mobiles et inmobiles more empcionis sev donacionis sev hereditarie deuolute fuerint, nisi predictorum fratrum voluntate sint exempti. ab hiis predicti fratres Predicatores domus Pylzensis prenotata iura debent continere; sin autem aliqua necessitas predictis fratribus ingruerit, tunc vendendi, exponendi, vti fruendi liberam debent habere potestatem. In huius rei testimonium ego dictus Quayl presens scriptum dedi roboratum meo pro

prio sub sigillo. Datum et actum anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo quinto, proxima secunda feria post dominicam, qua Cantate domino cantabatur.

Original pergamenový v museu plzeňském; pečeti chybí. Na rubu; 1335. litera super censum in Wgezd prope Thachowyam III mensuras siliginis pro festo s. Martini Pod tím touž rukou U. 1. Nahoře pak novějším písmem 1335. Odkaz klášteru dominikánskému N. 259. a. Emler, Regesta IV. č. 158.

38.

1335. 29. září. [Praha]

Hiltprand řečený Czwiflinger, měštěnín plzeňský, jakožto svědek se uvádí.

Emler, Regesta IV. č. 212.

39.

1336. 4. května. Plzeň.

Pavel, městěnín m. N. Plzně, odkazuje klášteru srt. Františka r Plzni plat roční z tří lánů v Kyšicích, a sice po 72 groších z lánu s tím, aby plat ten od každého příštího držitele těch lánů odváděn byl klášteru.

In nomine domini amen. Ne facta mortalium fortitudinis sue robore destituta in nichilum redigantur, aut ex antiquitate temporis obliuioni tradita euanescant, necesse est, ut robore testium aut scripture memoria recipiant firmamentum. Ideoque ego Paulus, civis in Nouapilzna, ad uniuersorum presencium et futurorum, quibus oportunum fuerit noscere presens scriptum, noticiam peruenire cupio tenore presencium publice protestando, quod ego spiritus sancti michi gracia inspirante sane, pure et salubriter illud pre mente habendo: mensura, qua mensi fueritis, remecietur uobis, et large seminans larga metes, ad laudem et gloriam omnipotentis dei, gloriose semper Virginis Marie, sancti Francisci et aliorum. sanctorum meique ac heredum seu amicorum meorum pro per

petuo animarum testamento et remedio salutari, trium libere laneorum hereditatis mee in villa Kyschiez situate perpetui annui census dandi, de quolibet laneo annuatim septuaginta duos grossos Pragenses denarios, tres sexagenas grossorum denariorum Pragensium et triginta sex grossos Pragenses denarios pro oblatis ewkaristie, vino sacrificii, cereis missarum et grisei panni duobus staminibus conuolutis annis singulis perpetue comparandis, religiosis viris dominis fratribus ordinis sancti Francisci, gardiano et conuentui domus hic in Nouapilzna benigna voluntate mea dedi, sincero animo donaui, puro corde rite et racionabiliter et legaui, ita sane, quod interim, quod ego Paulus et charissima filia mea Reczicerissa sumus hoc testamentum regentes fideliter omnia et singula prenotata, oblatas, vinum, cereos et stamina ipsis dominis fratribus studiosius comparare et benigne singulis annis dare sincere volumus et debemus, et post me ipsa charissima filia mea predicta reget hoc idem testamentum cum auxilio et consilio filii mei Jacobi, fratris sui, et post obitum uero huius filie mee charissime sincere volo, seriose ordino, veraciter et dispono, quod Jacobus, filius meus dilectus, interim quoad viuit, deinde filii eius et nepotes aut quicumque hanc prescriptam hereditatem in Kyschicz habuerit, tenebitur et debebit sine omni contradiccione prescriptum testamentalem censum singulis annis perpetue terminis in duobus, videlicet partem dimidiam, que se ad duas sexagenas minus duodecim grossis extendit, in die sancti Georgii et totidem et tantum in die beati Galli vicinius subsequenti prefatis dominis fratribus dare benigne et fideli certitudine integre presentare. Quatinus ipsimet domini fratres cum censu eodem oblatas, vinum, cereos pro missarum sollempnitate et pannos pro eorum amictu comparare studeant, secundum quod eorum deuocioni ad salubrius uidebitur expedire, vt ab eisdem fratribus hiis adiutis eo deuocius perpetue missarum sollempnia peragantur et quod eciam exinde michi atque meis aput illum crescat ad merita, qui pro vno mille duplat et vitam tribuit sempiternam. Ne autem super eo in posterum cuipiam dubium oriatur, in huius rei testimonium et robur perpetue firmitatis eisdem dominis fratribus presentes litteras maiori ciuitatis Nouepilzne sigillo roboratas fieri procuravi. Actum et datum in Nouapilzna anno domini MCCCXXXVI. IV." Nonas Maii.

Original pergamenový v museu plzeňském; pečeť chybí. Na rubu uprostřed: 1336, pak dále v pravo: Domini Pauli et filie eius Reczi

czerissa(sic) legauerunt gardiano et fratribus in villa Kyssycz 3

seg.

et 6 gros. census perpetui. Pod tim N. 282. Nahoře novějším písmem : Odkaz klášteru františkánskému. Emler, Regesta IV. č. 291.

40.

1337. 5. července. Praha.

Král Jan k stížnosti měst královských, že jsou od královských podkomoří různými nemírnými požadavky soužena, uděluje městům Berounu, Plzni, Klatovům, Stříbru, Tachovu, Domažlicům, Sušici, Písku a Budějovicům některé zvláštní milosti. Podkomoří aby přijel na vlastní útraty do města, když by se kdo k němu odvolal. Obnovování rady městské má se díti tak, že z předešlých konšelů vždy šest jich má zůstati v nové radě a šest nově zvoleno býti. Konselům náleží souditi všechny rozepře, vyjímaje těžké případy králi vyhražené. Posléze všichni držitelé pozemků k obci příslušných jsou povinni platiti všechny platy z nich k potřebám obecním.

Nos Johannes dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes. Ad vniuersorum noticiam volumus tenore presencium deuenire, quod cupientes dilectorum nobis ciuium ciuitatum subscriptarum, scilicet Veronensis, Pilznensis, Glatouiensis, Mysensis, Thachouiensis, Tustensis, Siccensis, Piescensis et Budywoicensis, qui temporibus retroactis per expensas excessiuas, quas subcamerarii, qui pro tempore fuerunt, in predictis ciuitatibus quandoque sine causa fecerunt, sunt plurimum aggrauati, comoditatibus effectualiter prouidere, statuimus, sanccimus et tenore presencium decernimus mandantes hec inantea firmiter obseruari, vt subcamerarius, qui in antea fuerit, debeat ad ciuitates supradictas ad causas aliquas in ipsis ammodo iudicandas et super quibus ad eum fuerit appellatum, sub expensis et sumptibus propriis visitare, nullas expensarum procuraciones ab eisdem ciuibus de cetero exigendo. Preterea cines ciuitatum predictarum a dacione pannorum Yprensium et munerum, qui et que ab eis, quis ad idem subcamerarii officium per nos institutus fuerit, ex consuetudine tantummodo inducta et per nos seu predecessores nostros reges Boemie usque modo minime approbata, exigi et recipi consueuerunt, benigniter supportamus, ita quod ad dacionem pannorum eorundem seu munerum ipsi subcamerario, qui pro tempore fuerit, faciendam

non sint de cetero aliqualiter obligati. Volumus eciam, ut cines seu jurati ciuitatum prefatarum, qui se laudabiliter conseruarunt et debeant pro quolibet anno statuto termino de consilio seniorum et communitatis ciuium ciuitatis cuiuscunque alios juratos eligere. ita quod semper sex persone de prioribus iuratis pro consilio remaneant cum eis, quos pro eodem anno de nouo duxerint eligendos, qui etiam sex pro anno tercio inmutari debebunt. Preterea decreuimus, quod ciues seu iurati ciuitatum predictarum habeant homicidia et quaslibet alias causas, casibus et causis nobis ab antiquo reseruatis dumtaxat exceptis, presertim super quibus ad nos uel ad ipsum subcamerarium appellatum non exstiterit, iudicandi iuxta iura ipsorum ciuilia plenam et liberam inantea potestatem. Insuper volumus, ut vniuersi et singuli, qui bona quecunque antiquitus ad ciuitates predictas mensurata possident, debeant contribuere de eisdem cum dictis ciuitatibus et ciuibus in ipsis residentibus ad onera quelibet supportanda, litteris nostris de exempcione huiusmodi cuipiam per nos datis non obstantibus, quas presentibus reuocamus, firmiter statuentes, vt hii, qui super terram bona aliqua tenuerint hereditaria seu libera, et in predictis ciuitatibus suam fecerint mansionem, talem de eisdem bonis liberis ad supportandum eo leuius id, quod ciuitatibus incumbit, contribucionem facere debeant, qualem consilium ciuitatis duxerit arbitrandam. Harum nostrarum testimonio literarum. Datum Prage in crastino sancti Procopii anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo Septimo.

Original pergamenový v museu plzeňském. Sekret na proužku pergamenovém vicící odlomen. Na rubu listiny sign. N. 2. Opisy v Stell. knize priv. městských f. 55. a u Tannera. Emler, Regesta IV. č. 481. Srvj. Dr. J. Čelakovského, Privilegia měst pražských č. 29, Hruška. Pam. kr. m. Plzně 11. Listina tato potvrzena ode všech těch panovníků jako listina z r. 1320. 8. října. (Viz č. 12.)

41.

1338. 17. října. Tachov.

Chral z Újezda s manželkou srou Ejsalou vyznává listem tímto. že odkázal klášteru bratří kazatelů v Plzni roční plat 18 gr. praž. vždy na srt. Martina, na droře svém re rsi Nastrati (?).

« AnteriorContinuar »