Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Omnia que fiunt in tempore, simul labuntur et thabescunt cum tempore, nisi testimonio scripturarum aut testium approbacione confirmentur. Ego igitur Qualo dictus de Oygest nec non conthoralis mea legitima Eysala notum fieri cupimus vniuersis et publice recognoscimus hanc literam inspecturis, quod de curia sita in villa, que Natshrati nuncupatur, in qua pronunc Wolflinus iudex moratur et residenciam facit corporalem, in remedium et salutem animarum nostrarum bona voluntate et animo prelibato, tres mensuras siliginis, que alio nomine scheffel nominantur, aut decem et octo grossos pragenses in festo sancti Martini episcopi, singulis annis reuoluentibus claustro et monasterio necnon conuentui domus venerabili ordini Predicatorum in Pylzna dedimus et pure assignamus propter deum volentes hanc donacionem tempore perpetuo permanere, ita quod quiscunque predicti Wolflini iudicis fuerint successores in eadem curia residentes, id idem contradictione qualibet remota in festo memorato dare et implere tenebuntur. Ne autem per quempiam hec donatio inpediatur aut modo aliquo violetur, presens scriptum in euidentiam clariorem nostri munimine sigilli et appensione dedimus roboratum. Datum et actum in Tachouia anno domini MCCCXXXVIII" XVIo Calendas Nouembris.

Original pergamenový v museu plzeňském; pečeti chybí. Na rubu uprostřed EIII, něco dále novějším písmem N. 259. b. 1338 odkaz Dominikánskému klášteru. Emler. Regesta IV. 617.

[blocks in formation]

Konrad z Dobřan. měst, m. Nov. Plzně, se syny svými, Hermannem. Janem a Rackem, daruje roční jisté platy k špitálu: Na 5 dvorech v Boškově 7 kop 44 gr., pak z každého dvora odvádí se 32 vejce a 6 kuřat; 2 kopy platu na dvoře v Dúbravě a jednu kopu platu na domě Ripla, řezníka v Plzni.

In nomine domini amen. Ne facta et gesta hominum in obliuionem perueniant, optimum est, ut scripturarum testimonio roborentur. Notum sit igitur vniuersis per presentes, quod ego Conradus de Dobrzano, ciuis ciuitatis Noue Plzne, in salutare reme

dium anime mee, Hermanni et Johlini ac Raczkonis, filiorum meorum, de bona voluntate contuli rite et racionabiliter infirmis in hospitali meo, constructo in preurbio predicte ciuitatis, et benigne propter deum donaui pro ipsorum indigenciis meos census pro pecunia mea emtos, singulis annis in villa Bosschaw quinque curias ibidem sitas, de quibus omni anno dantur nomine census septem sexagene cum dimidia grossorum Pragensium et quatuordecim grossos, et omni anno sex pulli et XXXIIo oua, de qualibet curia tribuuntur; et II. sexagenas grossorum annui census in Dubraw aput Hermanum et fratrem ipsius emtas necnon I. sexagenam veri census super domum Ripplini carnificis in ipsa ciuitate prefatis. infirmis deputaui antedictis. Et hos census omnes pretacti mei filii, heredes ipsorum, nepotes et successores perpetue in posse debent sine cuius libet viuentis hominis habere et iuxta consilium iuraac seniorum ciuium, presencium et futurorum cogere et exponere non aliquo alio modo nisi pro necessitate pauperum infirmorum hospitalis antedicti. In cuius rei euidens et perpetuum testimonium maius sigillum ciuium ciuitatis Pilzne iurati ciues Ffridricus, Ssarff, Vlricus de Budweis, Paulus diues, Jacobus Hacher, Henricus institor, Nicolaus Chraczer, ad presens scriptum et ad sigillum meum appenderunt. Datum anno domini MCCC" XXXVIII in vigilia beate Lucie virginis.

Vzato z potvrzení obce plzeňské dne 4. března 1447.

43.

[1338.]

Karel, markrabí moravský, nařizuje přísně rychtáři a konšelům m. Nového Plzně, aby nedopustili týrati židy u nich v městě bydlící, a kdyby přece kdo se opovážil proti tomuto nařízení jednati, aby toho přísně potrestali.

Karolus, domini regis Boemie primogenitus, marchio Moravie. Prudentibus viris... jud[ici] et juratis ac vniversitati civium Novepilsne, sincere sibi dilectis, salutem et omne bonum. Noveritis nos serenissimi domini genitoris nostri preceptum seriosum et satis strictum recepisse pridie in hunc modum, quod vniversis judeis Boemie, regie camere servis, debeamus plenam pacem et se

curitatem omnimodam personarum et rerum suarum omnium modo pristino, sicut paternis beneplacitis conformes inveniri voluerimus procurare. Nos itaque preceptum hujusmodi prompto ac debito volentes effectui mancipare, vobis universis et singulis nomine ipsius domini, genitoris nostri et nostro districte precipimus et mandamus volentes, quatenus judeis vobis commanentibus pacem et securitatem predictas sub obtentu paterne et nostre gratie procurantes, ipsos non inclametis de cetero in plateis, nec eos verbo vel opere in rebus et personis presumatis aliquomodo molestare, immo molestatores eorum per inclamationes seu leves jactus lapidum sive luti gravi pena pecuniaria puniatis, quam non habentes solvere, aliter, sicut conveniens fuerit, compescatis. Eos vero singulos, qui manus violentas usque ad effusionem sanguinis in aliquem injecerint judeorum, manu privari volumus et mandamus. Qui vero judeum in contemptu mandati hujusmodi occiderit, occidatur et de quacunque querela excessuum pretactorum vos, judex et jurati, judeo non satisfeceritis conquerenti, asserentes fortassis, quod demonstrata vobis molestatoris persona, libenter velitis in eum justum judicium exercere, de eadem querela sciatis, vos nobis utique cum pena debita responsuros. Demonstrata vero vobis per aliquem judeorum probabiliter molestatoris persona, eundem per juramentum proprium nequaquam in hac parte volumus expurgare. Datum e. c.

Dr. Th. Jacobi, Codex epistolaris Johannis regis Bohem. čís. 19.

44.

[1339.]

Jakub rychtář, přísežní a všecka obec m. Plzně (jurati et universitas civium) vyznávají, že jsou dlužni 58 k. gr. praž. dvěma pražským měšťanům Divišovi Recheerovi a Jakubovi Bavorovi za čtyři a čtvrť centnýře pepře.

Palacký, Ueber die Formelbücher. I. 260.

45.

1339. 23. července. Nový Plzeň

Wernher švec, měštěnín plzeňský, se svolením manželky sré Eremly odkazuje jednu kopu ročního platu na svém masném krámu kostelu farnímu v Plzni na světlo k tělu Páně.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Vt maior fides apponatur gestis, que fiunt in tempore, oportunum est, vt scripturarum testimonio perhennentur. Ideoque nos Jacobus Hacker iudex, Nicolaus Hacker, Theodricus Budweiser, Heinricus Motler, Albertus pincerna, ceterique iurati ciues in Noua Pilzna, recognoscimus tenore presencium vniuersis publice protestantes, quod honestus uir Wernherus sutor, noster ciuis in mortis articulo, bene compos racionis sue, in presencia domini Rechlini nostri plebani, et Vlrici Schoczlini, coniurati ciuis nostri, cum voluntate Eremle, coniugis sue dilecte omniumque suorum amicorum consensu, rite et racionabiliter ordinauit, delegauit et disposuit singulis annis perpetue de maccello suo carnium, situm penes maccellum Sochonis in nostra ciuitate, ad lumen seu cereum sacratissimi corporis domini Jhesu Cristi nostre parrochialis ecclesie ob salubre ipsius anime remedium coniugis sue ac omnium suorum predecessorum vnam grossorum Pragensium denariorum sexagenam veri et perpetui annui census. Quem quidem censum, quicunque maccellum predictum conuenerit, debet et tenetur medium in die beati Michaelis archangeli, et medium in festo sancti Martini vicinius subsequenti domino plebano nostro, qui pro tempore fuerit, et Eremle conthorali ipsius Wernheri, uel cui ipsa post mortem eius commiserit, beniuole dare et integre presentare, sic quod ab eisdem ad lumen corporis Cristi idem census tribuatur. Preterea quandocunque lumen ante corpus Cristi non fuerit ex defectu aliquo, quod tamen eadem sexagena census predicti ad opus nostre proprie parrochie perpetue pro anima eius sit permanens. In cuius rei euidens testimonium maiestatis nostre ciuitatis sigillum presentibus est appensum. Datum in Noua Pilzna anno domini milesimo trecentesimo tricesimo nono, proxima feria sexta ante vigiliam beati Jacobi apostoli.

Z nejstarší knihy priv. a závětí. F A. 13. IV. č. 714.

Emler, Regesta

46.

1339. 26. července. Praha.

Oldřich Pflug z Rabšteina, podkomoří, svědčí listem tímto, že starší řezníci ze Starého města pražského v jeho přítomnosti pod přísahou vyznali, že již od dob krále Otokara, níže psaných práv užívají.

Nos Viricus Phlugo, senior de Rabenstein, regni Boemie subcamerarius, notum facimus vniuersis presentes literas inspecturis, quod venientes ad nostri presenciam discreti et fidedigni viri seniores carnifices Maioris ciuitatis Pragensis sub forma prestiti iuramenti protestati sunt et recognouerunt, quod inter cetera jura et gracias his juribus et graciis, que in presentibus subscribuntur, vniuersitas carnificum Pragensium presencium et eorum predecessores a temporibus clare memorie domini Otakari, regis Boemie, freti sunt et gauisi. Primo videlicet, quod circumcirca ipsam Pragensem ciuitatem infra vnius miliaris distanciam carnium incisio et vendicio fieri nequaquam debet; item secundo, quod ad ipsam Pragensem ciuitatem carnes crude et non salite ad vendicioni exponendum duci non debent, sed huiusmodi carnes salsas is, qui eas adducit in domicilio suo licite consumere potest et manducare; item tercio, quod perne, latera et alie salse carnes nusquam alibi nis circa maccella ipsius ciuitatis vendi debent, preterea quarto, quod huiusmodi perne et latera ibidem vendita et empta frustratim et per partes non nisi in maccellis predictis vendi debent per carnifices ipsius ciuitatis; alter vero, quicunque huiusmodi pernas et latera comparauerit, non ibidem vendere, et scilicet in partes quatuor diuisas, quocunque voluerit, ducere potest; item vltimo, si quispiam carnificum clam et secrete in domo aliqua. quarumcunque carnium incisionem et vendlicionem presumeret exercere. hospes ille, in cuius domo hec facta comperirentur, vnam sexagenam pene nomine iudici soluet Pragensi et carnes hee ibi reperte in vsus cedent iudicis eiusdem; carnifex vero sic furtim et secrete vendens vno anno et die a ciuitate Pragensi est relegandus; et si secundo huiusmodi relegacionis termino finito Pragam reuersus consimilia presumpserit exercere, denuo idem fiat de hospite hoc et carnibus et carnifex a ciuitate Pragensi iterum sicut prius relegetur; item si tercio iterum idem carnifex inventus fuerit exercere Pragam reuersus finito termino secundo relegacionis, tune carnifex ipse veluti fur et malefactor est suspendendus et hospes

« AnteriorContinuar »