Imágenes de páginas
PDF
EPUB

německých rytířů udělil právo podací kostela Všech Svatých za městem a svt. Bartoloměje v městě Plzni.

In dei nomine amen. Nos Arnestus dei et apostolice sedis. gracia pragensis episcopus, tenore presentis pagine notum facimus inspectoribus vniuersis, quod anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto, indiccione XII. die quinta mensis Januarii in castro nostro Rudnicz honorabilis ac religiosus vir, frater Czstiborius, prouincialis cruciferorum domus theutunice per Boemiam et Morauiam, nostram accedens presenciam literam quandam vituline pellis rasam ex utraque parte, cum maiori sigillo domini nostri Johannis illustris regis Boemie sigillatam, non cancellatam, non rasam, non abolitam, nec in aliqua sui parte viciatam, sed omni suspicione, reprehensione et vicio carentem nobis exhibuit, continencie et tenoris de verbo ad verbum infrascripti:

[Následuje doslovné znění listu kr. Jana d. v Lucemburce 1322 d. 22. dubna. Viz č. 17.] Supplicauitque nobis humiliter suo et fratrum ordinis sui nomine, vt donacionem juris patronatus factam fratribus ordinis predicti per dominum regem predictum in ecclesiis predictis dei pure et gloriose matris sue beate Marie semper virginis intuitu de benignitate solita ratificare, approbare et ex certa nostra scientia confirmare dignaremur. Nos vero intente, sagaciter, et sollerter in animo nostro reuoluentes, quod tunc deo gratum prebemus obsequium, dum viris, qui mundi huius spretis deliciis voluntati renuncciarunt proprie diuino se cultui in totum et per omnia mancipantes nos graciosos exhibemus, peticionem predictam admisimus, huiusmodi donationem fauore plenam ratificantes, approbantes et ex certa nostra sciencia, quoad omnes suas clausulas confirmantes, volentes, vt, dum ecclesiam seu ecclesias huiusmodi vacare contigerit, ad eas uel earum alteram persona ydonea nobis uel nostris successoribus canonice tamen intrantibus presentetur, per nos uel eum, cui hoc specialiter commiserimus confirmanda. Optamus eciam, vt quicumque nostras ratificacionem, approbacionem et confirmacionem in aliquo turbare seu infringere non attemptauerit, renumeracionis eterne stipendium obtineat, qui autem eandem quouis modo offendere seu inmutare presumpserit, indignationem omnipotentis dei, beate Marie semper virginis, beatissimorum martirum, patronorum nostrorum Viti, Wenczeslai atque Adalberti omniumque sanctorum se nouerit incursurum. Vt autem ratificacio, approbacio et confirmacio nostre robur perpetue obtineant firmitatis, presentes fieri et sigillorum nostrorum munimine.

iussimus roborari. Actum et datum anno, indiccione, mense, die

et loco, quibus supra.

Pečeť na

Orig. perg. v státním archivu v Drážďanech č. 2969. červených a zelených hedbávných nitích zavěšená, chybí. -- Emler, Regesta, IV. č. 1368.

59.

1344. 20. února. Plzeň.

Richtář a konšelé m. Nov. Plzně svědčí, že farář Reichlin se svolením řádu svého zakoupil od městěnína Dominika z Budějovic dům, ležící mezi domy Pertolda Šmidmulnera a Mikuláše mincíře, kterýžto dům má povždy patřiti k farnímu kostelu. Pouze mají faráři platiti z toho domu, kdykoli by berně uložena byla, z pěti hřiven.

Ne gesta et facta ex obliuione hominum a memorie cellula euanescant, opportunum est, vt voce testium et testimonio literarum roborentur. Ideoque nos Petrus judex, Jacobus Pauli, Hermanus de Dobersano, Nicolaus Hacher, Dominicus Budweisser, Albertus pincerna, Heinricus Motler, Milozlaus pannicida, Fridlinus de Pomuk, Vlricus institor, Petrus Scharf, Nicolaus Spacill et Chonradus Wankonisse, jurati ciues ciuitatis Noue Pylzne, recognoscimus tenore presencium vniuersis, tam presentibus quam futuris, ad quorum noticiam presens scriptum peruenerit, publice protestantes, quod honorabilis vir et religiosus dominus Reichlinus, noster plebanus, ordinis fratrum ac dominorum sancte Marie domus thevthonice, cum plenaria voluntate domini . . comendatoris et aliorum superiorum suorum, nec non cum consensu suorum confratrum, emit rite et racionabiliter ac comparauit cum prompta pecunia ordinis sui domum, quam nunc idem plebanus noster cum suis confratribus inhabitat, ab honesto viro Dominico Budwoisser, nostro predicto iurato, conciue, conthorale sua et ab eorum heredibus, que quidem domus sita est in nostra predicta ciuitate inter domos Perchtoldi Smidmulneri et Nycolai monetarii, nostrorum conciuium sic, quod eadem domus, non obstante obstaculo quorumlibet inpedimentorum, debet ad ipsos predictos fratres et dominos domus theotonice et ad ordinem ipsorum necnon pro

dote ad parrochialem ecclesiam prenotate ciuitatis nostre nunc et inantea perpetuis temporibus pertinere. Nichilominus quandocunque et quocienscunque nobis ac nostre pretacte ciuitati collecta inposita fuerit, tunc ad solucionem huiusmodi collecte, qualitercunque recipietur, prenotatus dominus Reichlinus, plebanus noster, aut eo non existente, sui ordinis confratres vel quicunque nobis ac nostre ciuitati pro vero plebano et legittimo datus fuerit, soluet et soluent solummodo domo de antedicta de quinque marcis beniuole et sine omni contradiccione. In cuius rei euidens et perpetuum testimonium maius nostre ciuitatis sigillum presentibus est appensum. Datum in Pylzna proxima feria sexta ante dominicam Inuocauit, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

Listina pergamenová v musen plzeňském; pečef chybí [Na rubu]: Hec litera super domum fratrum, quam inhabitant (a jinou rukou dále) et quantum debent censuare de quinque sexagenis.

[Pod tím pozdější rukon]: Koupen duom farský N. 141. Emler, Regesta IV. č. 1377. Hruška, Pam. kniha m. Plzně 13.

[ocr errors]

60.

1344. 9. října.

Pertold Rubáš, soukenník, měšťan plzeňský, odkazuje svůj masný krám ležící mezi krámy Zumperovým a Jakla Dobrého, synu srému Konradovi, s tím však, aby syn jeho každého roku z toho krámu

dal na službu boží za duše Pertolda a manželky jeho.

In nomine domini amen. Vt maior fides hiis apponatur, que fiunt in tempore, necesse est scripturam fieri, que continet testimonium veritatis. Notum sit vniuersis presentibus et futuris, quod ego Pertholdus pannifex, dictus Rubasch, ciuis in Noua Pilzna, in puncto mee mortis maccellum meum inter maccella Zumperi ex vna et Jaklini Dobre parte ex altera situm, in Noua Pilzna, Conrado, filio meo dilecto, in salutare remedium anime mee et coniugis mee et aliorum meorum amicorum donaui, legaui et disposui ad tempora vite sue, vt idem filius meus huiusmodi maccellum sine omni meorum amicorum impedimento in posse suo habeat et singulis annis perpetue aniuersarium animarum nostrarum in parrochiali nostra ecclesia quolibet anno semel tempore debito cum scitu et euidenti

testimonio honorifice debeat celebrare. Et post obitum ipsius Conradi, filii mei dilecti predicti, quicunque vicinior erit amicus in linea consanquineitatis, idem debet huiusmodi maccellum regere et predictum nostrum anniuersarium singulis annis peragere, prout superius est expressum. In cuius rei euidens maius nostre ciuitatis Noue Pilzne sigillum ad preces meas presentibus est appenDatum die sancti Dyonisii anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

sum.

Z nejstarší knihy priv. a závětí. f. A. 13. IV. č. 1453.

[blocks in formation]

61.

1347. 1. května.

Konšelé plzeňští dovolují rybáku Trojanovi, spoluměštěnínu, aby si na městišti obecním za chorem kláštera františkánského při řece Ouhlavě zříditi mohl rybníček. Z rybníčku toho a z domku, který si tam Trojan rystavěl, má on i jeho nástupcové ročně platiti obci 40 gr. praž.

In nomine domini amen. Ne gesta mortalium in obliuionem perueniant, opportunum est fieri scripturam, que continet testimonium veritatis. Nos igitur Petrus iudex, Nicolaus Hacker, Heinricus Motler, Johannes de Dobersano, Milosslaus pannicida, Fridlinus de Pomuk, Hincho Hacher, Petrus de Jechnicz, Heinricus Redczicer, Paulus Juuenis, Vlricus Institor, Goczlinus Juuenis Motler et Hainlinus de Krolowicz, iurati ciues ciuitatis Noue Pilzne recognoscimus tenore presencium vniuersis publice protestantes, quod nos matura deliberacione mediante in nostre ciuitatis pleno consilio ac de consensu pociorum nostrorum ciuium dedimus plenam licenciam Troiano, piscatori. nostro ciui, aream ad effodiendam, que sita est foris nostram ciuitatem retro chorum fratrum Minorum et penes flumen Anglauia nominatum, ibidemque de predicta area piscinam locandam et faciendam, que debet transire ad litus seu ad alteram partem fossati et ad illam piscinam aqua seu riwulus, qui transit et exiit de fonte, qui est in fossato nostre ciuitatis, meatum liberum habere debet et transitum solutum. Et hanc piscinam debet idem Troianus, heredes sui et successores nunc et inantea perpetuis temporibus per se et ad ipsorum vtilitatem cum

domuncula, quam penes predictam piscinam edificauit. tenere, possidere et habere et nostre ciuitati de ipsa piscina singulis annis perpetue veri census quadraginta grossos Pragenses denarios, medietatem horum denariorum in die beati Georgii et residuam medietatem in festo sancti Martini beniuole prenotatus Troianus, heredes eius et successores dare et integre presentare. In cuius rei euidens et perpetuum testimonium maius nostre ciuitatis sigillum presentibus est appensum. Datum et actum in pleno nostro consilio in die beatorum Philippi et Jacobi apostolorum anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo.

Listina pergamenová v museu plzeňském, pečeť chybí; listina prostřižená. Na rubu N. 442. 1347. Opis v nejstarší knize priv. a U Emlera Regesta, IV. č. 907. s chybným datem

závětí f A. 14.
z r. 1341. přichází.

[ocr errors]

62.

1349. 21. ledna. Frankfurt.

Cisar Karel IV. obnovuje Joštovi z Rožmberka a bratřím jeho zástaru, kterouž král Jan jim zapsal průvod a mýto mezi Plzní až k Bubnu z oné strany Mýta a připisuje k tomu k dřívější summě (400 kop gr.) ještě 800 kop gr. [,quia pridem nobili Jodoco et suis fratribus de Rosemberg, conductus et teloneum inter civitatem Pilsnam usque ad Buben ab alia parte Mutae ex opposito cum suis utilitatibus ac pertinentiis pro certa summa pecuniae obligata fuerint".]

Listina v archivu Třeboňském.

63.

1349. 26. června. Frankfurt.

Karel, římský a český král, potvrzuje list krále Jana z r. 1331., kterým osvobozuje ves Ejpovice k špitálu svt. Maří Majdaleny v Plzni od Konrada z Dobřan přikoupenou, od berně královské.

Karolus, dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex. Notum facimus vniuersis presentes literas visuris ac au

« AnteriorContinuar »