Imágenes de páginas
PDF
EPUB

domini abbatis requisiti fuerint, comparebunt et in diuinis officijs cantandis ibidem assistent, saluis eorum honestis stipendijs per eundem dominum abbatem seu eius nomine ipsis propterea dandis atque soluendis. Que omnia et singula premissa memorati dominus Splinterus, abbas, pro se suisque in posterum successoribus ac nomine sui conuentus predicti, et dominus Theodericus Johannis, pastor prefatus, etiam pro se ac suis in posterum successoribus, pastoribus dicte parochialis ecclesie de Almkerck, in manibus mei notarij infra scripti, tanquam publice et auctentice persone, vice et nomine omnium et singulorum, quorum interest, intererit aut interesse poterit quomodolibet infuturum, stipulantes et recipientes promiserunt, ac quilibet eorum respectiue promisit inuiolabiliter perpetuo obseruare et adimplere, ac obseruari et adimpleri facere, omnibus dolo et fraude in premissis penitus exclusis, pariter et amotis; supplicantesque propterea dicti domini abbas et pastor venerabili ac nobili viro, domino Wilhelmo de Mondtfoert, preposito et archidiacono ecclesie sancti Saluatoris Traiectensis, tanquam dicte ecclesie de Almkerck loci ordinario, quatemus omnia et singula, in presenti publico instrumento contenta, sua auctoritate ordinaria confirmare et approbare dignetur. Super quibus omnibus et singulis premissis memorati domini Splinterus, abbas, et Theodericus, pastor, petierunt, ac quilibet eorum petijt sibi, a me, notario publico infrascripto, vnum vel plura publicum seu publica tradi atque confici instrumentum et instrumenta. Acta sunt hec in dicto monasterio de Oestbroick, in aula abbaciali ibidem, anno, indictione, die, mense, hora et pontificatu prescriptis, presentibus ibidem venerabilibus et discretis dominis et magistris Gerardo de Bueren, sancti Saluatoris, et Johanne de Edeell, beate Marie, Traiectensium ecclesiarum canonicis, Hugone de Assendelfft, vtriusque juris licenciato, et Segero Zass, decano christianitatis dicti dominij de Altena, testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis.

Confirmatum et ratificatum a Wilhelmo de Montfoerdt,

preposito et archidiacono, nec non a decano et capitulo s. Saluatoris, anno 1502, Mei 8.

Littere confraternitatis cum conuentu in Valle Pacis. 1514.

Venerabilibus religiosis ac predilectis patribus ac fratribus, dominis Abbati et conuentui monasterij sancti Laurencij in Oistbroick, ordinis sancti Benedicti, nos frater Walterus Johannis, pro tempore prior conuentus dominorum et fratrum ordinis canonicorum regularium cenobij et conuentus beati Jheronimi, siti extra muros ciuitatis Traiectensis, dicti Vallis Pacis, in Domino perpetuam salutem et per incrementa virtutum et orationum suffragia vitam consequi sempiternam. Licet ex monitione canonica tenemur orare pro omnibus hominibus indifferenter, tanquam pro fratribus cum quibus vnum patrem habemus in celis, singulari tamen fraternitatis affectu illis nimirum astringimur peramplius, qui nobiscum vno quasi tramite ad amorem incorrupte et perpetue vnitatis seu fraternitatis peruenire nituntur in celis. Meretur igitur deuotionis affectus, quem erga nos et domum nostram multis temporibus gessistis, vinculo indissolubilis charitatis connecti fortius; cupientes preterea charitatem in Domino futuris et perpetuis temporibus vna vobiscum inconcusse et inuiolabiliter obseruare atque augmentare, inquantum in nobis est, necnon successoribus nostris salubrem exhibere materiam, quatenus ipsi huiusmodi charitatis indicia per nos et predecessores nostros cepta laudabiliter prosequantur: vobis omnibus et singulis, tam presentibus quam futuris, eiusdem monasterij vestri personis, videlicet abbatibus, prioribus, sacerdotibus, ac nouicijs, sub obediencia et sine proprio viuentibus, et eorum cuilibet jusolidum, concedimus tenore presentium, pro nobis et successoribus nostris, plenariam participationem omnium bonorum spiritualium in vita vestra pariter et in morte, scilicet missorum, orationum, jeiuniorum, vigiliarum, abstinenciarum, elemosinarum, disciplinarum et aliorum exercitiorum spiritualium seu corporalium, qualiumcunque

que per nos et posteros nostros imperpetuum operari dignabitur nostri clemencia saluatoris; adjicientes preterea ex gracia speciali, quod cum obitus cuiuslibet vestrum et successorum vestrorum predictorum, etiam si qui forte pro negocijs monasterij alibi existentes de hac vita decederent (quem Deus post longa bone vite curricula felicem faciat et beatum), nobis vel posteris nostris in domo nostra antedicta fuerit denunciatus, pro singulis eorum faciemus, vel posteri nostri facient, in remedium animarum ipsorum, totiens quotiens aliquem ex eis obire contigerit, adiuuante Deo in modum subsequentem. Videlicet quod quilibet sacerdos, in eadem domo nostra professus, dicere erit obligatus pro quolibet scilicet abbate, priore, sacerdote, qualicumque nouicio defunctis vestri monasterij, ab hac luce migraturis, tres missas, quarum prima erit pro defunctis cum collecta defuncto debita, relique due erunt ad placitum dicentis, dummodo prima collecta post principalem sit conueniens defuncto, cum intencione totius sacrificij et recordatione speciali in memoria defunctorum. Et non sacerdos, siue nouicius, necnon infirmi, debiles et non celebrantes dicere tenentur vnum psalterium cum vna septena pro defunctis. Si sacerdotes validi fuerint ad celebrandum, cum psalterijs satisfacere non poterunt, sed ad celebrandum erunt astricti. Cuius quidem concessionis graciam et mutuam inter nos dilectionem huiusmodi etiam in nostris intendimus annalibus diligenter annotare, quatenus inter vestros posteros et nostros eo amplius deuotio perseueret continua et de die in diem crescat, quo predicta fuerint per nos in scriptis manifestius exarata (?), vestram in Domino charitatem humillime deprecantes, vt nobis et successoribus nostris viceuersam charitatinam, prefatorum beneficiorum spiritualium vicissitudinem sincera deuotione facere dignemini et velitis, quatenus cum omnium seculorum dominus suam venerit aream ventilare, grana segregare a paleis, ipsum, mutuis et alternis meritis adiuti et precibus, sentire mereamur non judicem seuerum et terribilem, sed efficacem patronum et amicum suauissimum, qui nos non cum paleis ad eterni loca

incendij, sed cum electis granis ad gaudiosa perduci iubeat horrea paradisi. In quorum omnium testimonium premissorum et fidem, presentes has litteras nostras sigillo domus nostre duximus muniri, sub anno Domini millesimo quingentesimo quartodecimo, in profesto sancti Hypoliti martyris ').

1) Deze reeks van meerendeels onuitgegevene oorkonden is, voor zoover er geene andere bronnen vermeld werden, zoo naauwkeurig mogelijk overgenomen uit een cartularium der abdij van Oostbroek, vervaardigd, naar het schijnt, omstreeks het midden der zestiende eeuw en berustende in het Archief der provincie Utrecht. Men heeft overigens gemeend bij de uitgave de oude hoofden te moeten behouden, omdat zij hier en daar tot nadere toelichting der oorkonden kunnen dienen.

ONUITGEGEVENE OORKONDEN

BETREFFENDE

HET SLOT, DE STAD EN DE HEERLIJKHEID

VAN IJSSELSTEIN.

MEDEGEDEELD DOOR

Jhr. J. J. DE GEER.

Nicolaas Weldege, ridder, verklaart, dat zijne erfgenamen geen regt zullen hebben op de tienden van Bralant in het kerspel van Eiteren, welke hij voor zijn leven houdt van het Domkapittel te Utrecht. 1261. Februarij.

Ego Nicholaus dictus Weldege, miles, notum facio vniuersis presentia visuris, quod decima de bonis sitis in parochia de Eytere inter aqueductum maioris ecclesie Traiectensis et Blokelant, que dicuntur Bralant, quam decimam dictum capitulum ecclesie Traiectensis michi contulit quo aduixero libere possidendam, statim post mortem meam ad ipsum capitulum libere reuertetur, nec heredes mej aliqui, ratione successionis hereditarie, aliquid iuris in dicta decima sibj poterunt vendicare. Jn cuius rej testimonium et munimen, presentem litteram dicto capitulo contulj, sigillis dominj P. Dej gratia decani eiusdem ecclesie, et nobilis viri, dominj Hugonis dicti Bottre, militis, sigillatam. Datum anno Dominj millesimo cc° 1°x primo, mense Februario.

Nog voorzien met het zegel van den Deken der Domkerk. Archief van den Dom.

« AnteriorContinuar »