Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dirian en su socorro, lo mas pronto posible, advirtiendo, que quien dejase de ayudar en tal ocasion al príncipe, perderia

penso qui vero hæc omnia vel unum ex his, scilicet pacem et treugam, emparamentum vel monetam fregerit aut violaverit sive falsaverit, quia tale malum est tale dedecus, quod nemo redigere vel emendare potest ad principem, ita stabiliendo præcipimus, ut personæ eorum cum omni honore et habere veniant in manu principis ad faciendam suam voluntatem secundum consilium et laudamentum ipsius curiæ: quia fides et justitia et pax et veritas principis quibus omne regnum gubernatur, plus quam regnum valent, et ideo nullus extimare potest vel debet aliquo quolibet præcio vel emenda qui hæc supradicta fregerit, emendare vel redigere ad principem non poterit, nisi ut superius statuimus, venire in manu sua.

62. UT JURAMENTA FACTA DOMINIS OBSERVENTUR.—Item statuimus, ut si quis seniori suo juraverit aliquid quod tenere non curat, damnum quod seniori suo per suam transgresionem sacramenti evenerit, emendet ei in duplo, et si per hoc poterit esse salvus de sacramento, deinde sacramentum teneat, et cuncta quæ seniori suo jurando convenerat, faciat et attendat: sin autem perjurus esse videtur, aut manum perdat aut C sol redimat, aut quartam partem facultatum suarum amittat, profuturam in manu illius cuyus perjurus effectus est, et postea non testificetur in placito nec credatur per sacramentum.

63. QUOD POTESTAS OBSSESSA VEl obsidens adjuvETUR.-Princeps namque si quolibet casu obsessus fuerit vel ipse idem suos inimicos obsessos tenuerit, vel audierit quemlibet regem vel principem contra se venire ad bellandum, et terram suam ad succurren

para siempre cuanto tuviese y poseyese. Los bienes alodiales de los nobles estériles pasarian al dominio del príncipe;

dum sibi monuerit tam per litteras quam per nuncios, vel consuetudines quibus solet ammoneri terra, videlicet per focos, omnes homines tam milites quam pedites qui habeant ætatem et posse pugnandi, statim ut hoc audierint vel viderint quam citius poterint, ei succurrant: et si quis ei fallerit de juvamine quod in hoc facere poterit, perdere debet in perpetuum cuncta quæ per illum habet; et qui honorem per illum non tenuerit, emendet illi fallimentum et deshonorem quem ei fecit cum habere et sacramento manibus propiis jurando, quia nemo debet fallere ad principem ad tantum opus et necessitatem.

64. DE EXORQUIIS NOBILIUM.Item statuerunt siquidem predicti principes, ut exorquiæ nobilium videlicet et magnatum tam militum quam burgensium, omni tempore in principum potestatem deveniant, videlicet omnia illorum alodia, quia quod principi placuit legis habet vigorem. De movilibus vero illorum faciant ipsi exorqui quodcumque voluerint, tam parentibus quam ecclesiis sive pro illorum animabus ea attribuant.

65. DE COMUNIIS.-Comuniæ et convenientiæ quas invicem milites aut pedites fecerint in cavalcatas vel inventiones ire volentes, firmiter teneantur ab eis qui eas audierint vel auctorizaverint, et qui eas audiverint et tacuerint et non contradixerint, ut ita habeant produm et damnum, quemadmodum inter illos fuerit conventatum.

66. QUOD NULLUS GUAYTET NEC INCALCET DOMINUM, NEC INQUIRAT VEL REQUIRAT.-Bonum usaticum et bene ab omnibus illorum auc

=

pero los muebles serian de libre disposicion. Los caminos, fuentes ect., pertenecerian á los potestades.-Prohibióse insul

torizatum statuerunt sæpedicti principes, ut omnes homines habentes seniores, nullo ingenio vel ratione neque per diffidamentum, neque per acuydamentum, neque per illorum fevum illis relictum, guaytent personas eorum, nec incalcent, nec requirent, nec vulnerent, nec capiant, nec captos teneant. Si vero hæc aliquis seniori suo, quod absit, fecerit, veniat in manu illius tamdiu stare captus, donec habeat illi emendatum malum, et dedecus quod ei factum habuerit, secundum principis judicium et ejus curiæ, videlicet illud malum quod in persona illius fecerit.

67. QUE SINT potestatis. Stratæ et viæ publicæ, aquæ currentes et fontes vivi, prata, pascua, silvæ et garricæ et rocha in hac patria fundatæ, sunt de potestatibus, non ut habeant per alodium vel teneant in dominio, sed sint omni tempore ad emparamentum cunctorum illorum populorum, sine ullius contrarietatis obstaculo, et sine aliquo constituto servitio. Rochas namque habeant potestates in tali dominio, ut quicumque eas habet in suo fevo vel in suo alodio non condirigat super eas nec juxta eas fortitudinem aliquam, nec castrum, ncc ecclesiam sive monasterium sine licentia et consilio principis: quod si fecerit aliquis qui suum honorem habeat juratum principi, perjurus erit, et hoc sine aliqua intermissione, donec dimittat condirectionem.

68. DE CEQUIA AQUÆ MOLENDINORUM BARCHINONE.-Cequiam aquæ molendinorum Barchinonæ quæ fluit ad civitatem, mandamus esse intactam omni tempore: et qui eam presumptive fregerit, componat principi C uncias auri Valentiæ per unamquamque vicem: et qui in absconso ad rigandum hoc fecerit, componat principi per singulas vices III uncias auri prædicti.

tar á los sarracenos y judíos bautizados.—Sobre donaciones y exheredaciones, se adoptaron principios romanos y góthicos.=

69. SI QUIS JUDEO VEL SARRACENO BAPTIZATIS FOLIAM DIXERIT, vel CONTRA ALIUM GLADIUM TRAXERIT.—Si quis judeo vel sarraceno baptizatis retraxerit illorum legem, vel appellaverit eos retallats, tressallits vel renegats: vel si quis intra menia nostra vel burgos, primus traxerit gladium contra alium, vel appellaverit aliquem cuguc, propter bannum emendet ad principem XX uncias auri Valentiæ; et si ibi aliquod malum audierit vel accepit, nullo modo ei emendatum sit, et ille stet postea adversario suo ad directum et justitiam.

70. QUOMODO VALEAT DONATIO Á PARENTIBUS FACTA.-Auctoritate et rogatu cunctorum illorum nobilium et magnatum constituerunt principes sæpedicti R. et A. ejus conjunx, qualiter omne donum stet in conmissum perenniter et firmum. Adjicientes, ut si quis castrum suum vel honorem seu aliquam possessionem voluerit dare filio suo vel filiæ seu etiam nepoti suo vel nepti, tali vero ratione, ut cuncta quæ dederit cunctis diebus vitæ suæ teneat, post obitum vero ejus cui donaverat remaneat. Talem convenit adhibere firmitatem quod postmodum voluntatem suam nullatenus mutare possit, hoc scilicet ut recipiat eum ad hominem manibus comendatum, aut donet ei potestatem de castro, aut comendet castlanum illi de castro et eos qui honorem quem dederit habuerint per eum, aut faciat jam dictum castrum et honorem ei acquirere de seniore per cujus manum ille eundem castrum vel honorem habuerit. Quod si hæc omnia fecerit vel unum ex his prædictis, deinde voluntatem suam mutare non poterit si illa donatio juste fuerit facta, aut nulla alia impedierit ratio. Nam leges. et jura concedunt patrem bene facere filio suo vel nepoti, dando

El Usage 73, manda observar escrupulosamente las sentencias pronunciadas en el tribunal del príncipe; y el siguiente pres

vel meliorando de suo honore, et est visum hoc facere alioquin in presenti, alioquin in absconso, ob timorem ceterorum filiorum suorum sive seniorum, vel etiam parentum vel amicorum: ea propter prælibati principes et omnis eorum curia sana intentione laudaverunt et laudamento constituerunt, hujus prætaxatam tenedonem, videlicet hominaticum, potestatem castri, aut comendationem castlani, aut acquisitionem de seniore, talem in omnibus firmitatem obtinere, quod deinceps ulla fraudulenta calliditate. subverti, vel aliquo ingenio non posset mutari: hoc quoque modo et ordine possit pater vel avus suum filium vel filiam meliorare, vel nepotem suum vel neptam.

71. DE EXHEREDATIONE FILIORUM.-Exheredare autem possunt predicti genitores filios suos vel filias vel nepotes sive neptes, si illi tam præsumptuosi extiterint, ut patrem vel matrem, avum vel aviam graviter percusserint vel deshonoraverint, vel de crimine eos in juditio accusaverint; aut si filii efficiantur bausatores, vel filiæ si maritis se jungere noluerint sed turpiter vixerint; si filii efficiantur sarraceni et penitere noluerint. Tales siquidem manifeste convicti ab hereditate supradictorum, si idem avus vel avia, pater vel mater voluerint, sunt repellendi. Si quis filium suum vel filiam, sive nepotem suum vel neptem suam exheredare voluerit, nominatim illum exheredet et culpam per quam exheredet dicat, et alium in loco suo instituat, et causa exheredationis ab eo qui instituitur heres, vera esse probetur. Si unum ex his defuerit, exheredare filium suum vel filiam, nepotem sive neptem, nullo modo poterit, et si præsumpserit, irritum erit et nil valebit.

« AnteriorContinuar »