Imágenes de páginas
PDF
EPUB

signa, que todos los hombres así nobles como plebeyos llamados por el príncipe, que estuviesen con él, ó que de él se se

vasoribus, nullus presumat deinceps ullo modo punire impios, id est pendere per justitiam, nec castrum contra principem noverit ædificare, nec jam edificatum contra principem stabilire, nec fortitudinem tenere obsessam, nec debellare cum ingeniis quod rustici dicunt fundibula, et goca, et gata, quia magnum dedecus erit potestatibus. Quod si fecerit, statim ut requisitus fuerit à principe, castrum relinquat vel destruat, et fortitudinem ei reddat sine penioramento si captam illam habuerit, et cuncta malefacta quæ ibi fecerit emendet in duplo cui fecerit per illius districtum, et si milites vel alios homines ibi præendiderit, solutos illos ei reddat. Postea vero emendet illi deshonorem quem ei fecerit in hoc, cum habere vel honore per sacramentum manibus propiis, jurando quod amplius ei emendare non debet, quia hæc fortia non est concessæ facere nisi potestatibus.

87. QUOD POTESTATES POSSUNT punire malefactores et remittere PENAM. Quia justitiam de malefactoribus facere, datum est solummodo potestatibus, scilicet de homicidiis, de adulteriis, de veneficiis, de latronibus, de bausatoribus, et aliis hominibus, ut faciant eam de illis sicut eis visum fuerit, truncare manus et pedes, occulos, tenere captos in carcere longo tempore: ad ultimum vero si opus fuerit, eorum corpora pendere.

88. DE JUSTITIA FACIENDA MULIERIBUS.-Mulieribus etiam truncare manus, nares et labia et aures et mamillas, et si necesse fuerit igne cremare ; et quia terra sine justitia non potest vivere, ideo datur potestatibus justitiam facere, et sicut datum est eis justitiam facere, sic licitum erit eis, cui placuerit, dimittere et perdonare.

parasen, gozarian de paz y tregua y se considerarian seguros de todos sus enemigos. Cuando los enemistados hiciesen amis.

89. QUOD EPISCOPI JUDICENT ECCLESIAS ET EORUM DIRECTA.-Laudaverunt etiam et auctorizaverunt sæpedicti principes, Raymundis et A. cum eorum magnatibus, ut ecclesias et clericos et omnes eorum directos atque juditia, sive etiam treugas factas et sacrilegia in illorum episcopatu facta, requirant et placitent, et distringant et judicent episcopi in illorum capitulis vel in synodis, seu etiam in consiliis vel comunitatibus.

90. QUOD POTESTATES TENEANT PACEM ET TREUGAM OMNI TEMPORE.-Item statuerunt præfati, principes ut potestates confirment omni tempore et teneant pacem et treugam Domini, et faciant eam confirmari et teneri ab illorum terræ magnatibus seu militibus, necnon ab omnibus hominibus in eorum patria degentibus: et si aliquis in aliquo pacem et treugam fregerit Domini, redirigere debet ad juditium episcoporum suorum.

94.

QUOMODO EMENDENTUR MALEFACTA PER TREUGAM DOMINI.-Omnia malefacta quæ sunt per treugam Domini facta omni tempore, in duplo sint emendata; exceptis illis qui sunt à pace et treuga ejecti.

92. QUOD TREUGA DATA OBSERVETUR Ab utraque partE.—Treuga data inter amicos quam inter inimicos sine engan, sit observata et custodita: si vero, quod absit, in aliquo fuerit facta, in simplum sit directa.

93. DE HOMICIDIO PROBATO. - Si quis de homicidio probatus fuerit vel convictus, veniat in manus proximorum defuncti, et

tades, cesarian entre ellos todas las querellas. Los Usages 85, 86, y 87 son de gran importancia social, porque prohi

seniores illorum si noluerint directum facere, aut non potuerint facere, ad illorum voluntate, sine morte.

-

94. OMNIBUS LICEAT HOMICIDAS ACCUSARE ET CONSEQUI COMPOSI TIONEM. De compositione omnium hominum qui sunt interfecti, eorum filii sive propinqui quibus ad capiendam hereditatem legitima successio competit, accusare reum vel homicidam poterunt, et indubitanter persequi habeant potestatem; quod si fecerint, habeant compositionem homicidii, sicut judicatum fuerit reis vel homicidis facere, secundum leges vel secundum istius patriæ

mores.

95. QUAM PARTEM EMENDÆ HABEANT DOMÍNI INTERFECTORUM.-De omnibus hominibus, exceptis militibus, scilicet de burgensibus et bajulis atque de rusticis, constituerunt sæpedicti principes, habere de emenda tertiam partem seniores eorum in quorum honore steterint quando interfecti fuerint, vel quando aliquod malum vel contumeliam in corpore vel in honore sive in habere prendiderit, si eorum seniores inde valde eos adjuverint, ita tamen ut à quibus acceperint compositionem, sine engan faciant eis diffinitionem, laude el consilio proborum, vel etiam istius patriæ judicium vel potestatum.

96. DE ILLIS QUÍ DE MALEFACTIS SIBI ILLATIS JUSTITIAM RENUERINT.-Si quis aliquod malum acceperit et antequam illud vindicet justitiam inde quæsierit, si malefactor eam inde illi facere permiserit et ille renuerit justitiam, et postea aliquod malum proinde fecerit, primum emendet malum quod fecerit, et postea ac

biendo en el primero á vizcondes, comitores y vasvasores imponer pena capital, edificar castillo contra el príncipe, sitiar

cipiat à malefactore illo, justitiam quam idem inde ei facere debuerit, quod si malefactor justitiam contenderit, si aliquod malum propterea prendiderit, nullo modo ei emendatum sit.

97. SI DAMNIFICATUS RENUERIT JUSTITIAM ET ALIQUOD MALUM INDE FECERIT, QUALITER PUNIATUR.-Si quis homines habuerit, qui non suo precepto vel suo consensu aliquod malum alicui fecerint, et ille propter eos et de illis justitiam facere promiserit, et firmare ut eam faciat voluerit, si ille qui malum prendiderit justitiam recipere noluerit, et postea aliquod malum alicui fecerit, primum redirigat sicut juste judicatum fuerit malum quod fecerit, et postea recipiat per seniorem justitiam de hominibus suis sicut ille eis facere debuerit: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de directo nullatenus debet esse emendatum, infra illud factum fuerit super proferimento de directo, nullatenus debet remanere ut non sit redirectum.

Si quis

98. SI MALEFACTOR NOLUERIT FACERE JUS DAMNIFICATO. contra alium querelam habuerit et ad justitiam faciendam eum vocaverit, ille autem nec timore Dei, nec judicis jussu, nec propinquorum vel amicorum admonitu, justitiam querelatori facere voluerit, querelator autem ira commotus res ejus mobiles rapuerit et inmobiles invaserit, domos concremaverit, messes et vineas et arbores devastaverit, posteaque reus aliquo tempore ad justitiam venerit, quidquid damni ad querelatorem fecerit primum restituat ei, et postea querelator res quas ex bonis ejus possidet ei reddat, consumptarum vero si aliquid lucri habet ad presens illud restauret, et postea reus justitiam faciat querelatori, sicut facere debuerit et decet.

fortaleza ó combatirla con ingenios llamados fundíbulos; reconoce en los otros á los potestades, la facultad de imponer

99. QUALITER BAJULI TENENTUR DOMINI RESPONDERE.-De bajuliis qualescumque sint, respondere habent bajuli senioribus suis de eorum directis per calderiam, etiam sine juditiis; bajulias vero non concedant heredibus suis sine consensu seniorum.

100. DE RUSTICIS FRANGENTIBUS EMPARAM.-Rusticus si desemparaverit hoc quod recte ei emparatum erit, pro sola præsumptione det sol. V, et si rem inde traxerit, restituat ei in duplo, salvo suo jure. Miles vero quod desemparaverit solvet, et quod abstulerit restituat in simplum cum sacramento.

101. DE CORRUPTORIBUS MULIERUM.-Si quis virginem violenter corruperit, aut ducat eam in uxorem, si illa et parentes ejus voluerint et dederint ei suum axovar, aut donet illi maritum de suo valore; si vero virginem quis violenter adulteraverit et impregnaverit, similiter faciat.

102. DE PARTE HABENDA PER SENIORES AB EXORQUIS. De rebus et facultatibus de pagensibus sterilibus et exorquis ab hoc seculo decessis, eorum seniores habeant partem illam quam deberent habere insimul filii si ibi remansissent ab exorquis procreati.

103. QUANTUM HABEANT DOMINI PER CUGUTIAM.-Similiter de rebus et possessionibus cugutiorum, si earum maritis nolentibus erit facta cugutia, ipsi et eorum seniores equa portione habeant partem totam adulterantium conjugum. Si vero, quod absit, ma-ritis volentibus vel præcipientibus seu assentientibus fuerit facta ipsa cugutia, illorum talium jus et justitiam habeant integriter illorum seniores.

« AnteriorContinuar »