Imágenes de páginas
PDF
EPUB

penas personales y capitales à hombres y mujeres y el derecho de gracia. Se marcó la jurisdicion episcopal.-Encargábase

104. DE CUGUTIA FACTA JUSSU MARITI.Si autem mulieres non grata voluntate sed metu vel precepto mariti hoc peregerint, inmunes sint à maritis et senioribus, et absque aliqua amissione propiorum bonorum: et si eisdem mulieribus placuerit, separent se à maritis, ita tamen quod non amittant dotem suam nec sponsalia.

105. QUOMODO MARITI UXORES REPTANT: QUALITER IPSE SE defenDERE HABEANT.-Mariti uxores suas reptare possunt de adulterio etiam per suspitionem, et illæ debent se expiare inde per illarum avagant, per sacramentum; et per batayam si ibi fuerint manifesta indicia vel competentia signa: uxores militum per sacramentum, et insuper per militem: uxores civium et burgensium et nobilium bajulorum per pedonem: uxores rusticorum propiis manibus per calderiam. Si vicerit uxor retineat eam vir suus honorifice et emendet ei omnes missiones quas fecerint amici sui in ipso placito, et ipsa bataya et malum de ipso batayer. Si vero victa fuerit, veniat in manu mariti sui cum cunctis quæ habuerit.

106. DE JUDICIBUS.-Vere judex aliter non erit nisi hoc quod judicaverit ad verum, traxerit per sacramentum et per batayam, vel per judicium aquæ frigidæ sive calidæ.

107. DE JURE SANCTORUM ET POTESTATUM.

Hoc quod juris est

sanctorum vel potestatum vel castrorum terminorum nemo potest eis impedire, nec pro suo jure defendere nec detinere, etiam longinqua CC annorum possessione.

á los potestades que hiciesen observar á todos, la paz y tregua, imponiendo penas á los infractores. Los nueve Usages si

108. QUOMODO TUTORES PRO PUPILLIS FILIIS MILITUM RESPONDEANT.-Tutores vel bajuli respondeant si voluerint pro pupillis, sin autem expectandum est usque quo pupilli sint talis ætatis, id est XX annorum ut placitare possint cum quærelantibus. Sed si potuerint probare se esse fatigatos de directo in patre eorum, ilico debent tutores pro pupillis respondere et placitare absque ulla prolongatione, ita tamen ut cum decesserit pater, statim veniant homines sui ante filium ejus et fiant sui homines manibus propiis comendati, et accipiant per manum illius castella et fevos quos tenebant per donum patris ejus, etiam si parvulus est, et donent ei potestatem ex ipsis castris: deinde veniant cum eo ad seniorem pro cujus manu debet habere honorem suum et comendent eum illi: et faciant ei accipere per manum suum honorem quem pater ejus tenebat per eum, et illi cum tutore et tutor cum illis serviant ad seniorem, ita ut non perdat pupillus suum honorem et sint homines tutoris salva fidelitate senioris; ita nempe, ut si tutor voluerit honorem illius peinorare vel per usualem terminum tenere, adjuvent inde ad seniorim illorum sine engan: interim vero tutor teneat infantem et honorem ejus, nutriat eum bene et honorifice, et ad suum tempus faciat eum militem sicut decet, et reddat ei suum honorem: sin autem et puella est, det ei maritum laude et consilio proborum hominum, et similiter reddat ei suum honorem sine diminutione.

109. QUANDO PUPILLI RUSTICORUM RECUPERENT A TUTORIBUS BONA.Rustici quoque recuperent à tutore illorum honorem et mobile ad quindecim annos,

guientes, tratan del homicidio probado; quienes tendrian derecho para acusar y conseguir la composicion por homicidio;

110. QUANTUM DETUR PRO MERCEDE Sarraceni FUGIENTÍS CAPTÍ.— Sarracenis in fuga positis quicumque eos invenerit et retinuerit antequam transeant Lupricatum, reddat eos dominis suis, et pro mercede sua habeat de unoquoque singulos mancusos: à Lupricato usque ad Franculinum mancusos III et medium: deinde unciam unam et fers et vestimenta.

111. SI THESAURUS INVENIATUR CUJUS SIT.-Rusticus vero si invenerit aurum vel argentum quod vulgo dicitur bonas, aut equum aut mulum, aut sarracenum vel accipitrem id est austor, statim denuntiet domino suo et demonstret et reddat, et accipiat ab eo qualem mercedem inde ei senior dare voluerit.

112. QUOD RUSTICUS DAMNIFICATUS SINE DOMINO NON COMPONAT.Rusticus etiam cum acceperit malum in corpore vel damnum in habere vel in honore, nullo modo audeat vindicare nec diffinire: sed statim ut prendiderit clamet ad dominum suum, et simul cum eo accipiat inde justitiam vel directum, et faciat inde finem ad illius præceptum.

143. QUOD INCISARUM ARBORUM COMPOSITIO, SIT ARBITRIO JUDICIS. Solidos de compositione arborum incisarum aliquotiens præcipimus esse aureos sicut præcipit lex; aliquotiens ex denariis, quia sicut arbores omnes non habent similem valorem ita non debent habere equalem compositionem: et hoc concedimus in arbitrium judicis crescere vel minuere hanc compositionem secundum damnum et deshonorem domini illorum.

114. QUOMODO HABETUR STACAMENTUM ET ADEMPRIVIUM HER BA

la parte de enmienda que corresponderia al señor del muerto; penas de los que sin acudir á la justicia para ser indemnizados

RUM.-In bajulia vel guarda unde quis habuerit hominaticum vel censum, si hoc secundum posse suum bene custodierit et defenderit, habere debet ibi stacamentum et moderatum ad empramentum sive de herbis et de paleis et de hortis et de fructibus arborum, et nullo ingenio debet ei inde malum exire. Quod si fecerit, emendet ei dominus alodii et insuper adjuvet eum per hanc bajuliam vel guardam si habuerit placitum vel guerram de bajulia vero vel guarda unde non habuerit hominaticum vel censum, non habebit stacamentum sed aliud totum.

115. SI QUIS SE DIXERIT FATIGATUM DE JUSTITIA IN PRINCIPE, NISI probet qualiter puniatur.—Si quis dixerit se fatigatum esse de justitia in principem vel in episcopum aut in dominum suum, seu in adversarium suum de directo, aut opposuerit ei esse à pace et treuga domini ejectum, aut dixerit seniorem suum habere diffidatum vel acuydatum, si hoc probare nequiverit, emendet omnia malefacta quæ propter hoc hac occasione fecerit, posteaque faciat quærimoniam, querat justitiam, petat directum, ita publice plurisque vicibus ut non possit ei esse negatum.

116. QUAMDIU EST TENENDA PAX ET TREUGA POTESTATIBUS ET VICECOMITIBUS ET COMÍTORIBUS ET ALIIS MILITIBUS ACUYDATIS.-Omnes homines postquam acuydaverint potestates, teneant eis pacem et treugam XXX diebus: et potestates ad vicecomites vel comitores quindecim diebus, et ad vasvasores et ad alios milites decem diebus.

117. QUOD SARRACENIS NON VENDANTUR ARMA PER CHRISTIANOS.—

de los maleficios que recibiesen, intentasen hacerse justicia por su mano; y la que deberia imponerse al malhechor que

Christiani non vendant arma sarracenis nisi ex consensu principis. Quod si fecerint, arma quæ vendiderint recuperent, quamvis eis grave sit et nisi hoc fecerint C uncias auri potestati persolvant. Similiter componat si cibum eis vendiderint contradicente principe: eandem quoque compositionem faciant si fecerint scire sarracenis cavalcatam vel ardimentum potestatis, vel discoperuerint eum de consilio suo vel de secretis suis, emendato malo quod inde exierit.

118. QUOD POTESTATES CURIAM TENEANT.-Alium namque supradicti principes nobilem et honestum et utilem miserunt usaticum, quem illi tenuerunt et successoribus suis tenere in perpetuum mandaverunt; scilicet, ut tenerent curiam et magnam familiam, et fecissent conductum et darent soldatas, et facerent emendas, et tenerent justitiam, et judicarent per directum, et manutenerent oppressum, et ocurrerent oppresso, et quando vellent edere facerent cornare ut nobiles et ignobiles venirent prandere; et ibi distribuerent pallias quas haberent in magnatibus et in eorum familia; et ibi mandarent hostes cum quibus irent ad destruendam Hispaniam, et facerent novellos milites.

119. QUOD QUIS POSSIT SUUM DOMINUM ACCUYDARE.-Item statuerunt sæpedicti principes, quod si aliquis per semetipsum vel per suum nuncium voluerit acuydare vel diffidare suum seniorem, securus possit facere, securus dum venerit, securus dum steterit, securus usque quo ad domum suam reversus fuerit: interim vero si scierit damnum senioris sui, vetet illud si poterit: quod si vetare nequiverit, ilico notificet domino suo, et nisi fecerit, damnum malefactoris habet.

« AnteriorContinuar »