Imágenes de páginas
PDF
EPUB

se negase á otorgar derecho al damnificado. El Usage 98, obligaba al rustico arrendatario á responder a su señor de los

420. QUOD PATRES ET FILII IN CAUSIS QUAS INTER SE HABENT JUDICENTUR UT SBNIOR ET VASALLUS. Statuerunt etiam , quod si parentes cum filiis aut filii cum parentibus contentionem vel placitum habuerint, parentes sint judicati ut seniores , et filii veluti homines manibus propiis comendati. Quod si filii senioribus patris sui aliquid foris fecerint, pater cogat filios suos ut illam foris facturam ipsis senioribus redirigant et emendent, aut ipse emendet pro eis: quod si facere noluerint, exheredet filios suos omnino et de manuteneat eos sine engan.

121. SI QUIS DE CASTRO PATRÍS MALUM FECERIT, QUALÍTER PUNIATUR.-Item statuerunt, quod si aliquis filius magnatum terræ tam majorum quam minorum fecerit aliquod malum alicui homini ex castro patris sui , vel ex honore ejus, aut cum hominibus suis, ipse cogat filium et homines suam terram tenentes redirigere malum quod fecerit, aut ipse pro illis redirigat. Quod si filius adhuc ex aliis locis, non ex honore paterno vel castro nec cum hominibus patris aliquod malum alicui fecerit, non reddeat ad paternum castrum vel honorem, neque pater vel mater impendant ei aliquod beneficium vel protegant eum in aliquo. Quod si fecerint, emendent malum quod filius perpetravit et homines quos secum deduxerit.

122. SI PLACITUM FUERIT INTER CHRISTIANOS ET JUDEOS.-Statuerunt equidem prælibati principes, ut si contentio evenerit aut placitum surrexerit inter christianos et judeos, sufficiant ex utraque parte duo testes ad comprobandum eorum negotium, videlicet, unus christianus et alter judeus: ita tamen, ut si jadeus proderechos ó rentas debidas y negadas, con la prueba del agua caliente; y no podria dejar el arrendamiento á sus herederos

baberit pro christianis, testificent ambo et juret judeus ; et si christianus probaberit pro judeis, similiter ambo testificent et juret christianus.

1 23. QUOD NEMO ALICUI FORJS FACIAT IN DIE IN QUA IPSUM SALUTAVERIT.-Statuerunt etiam præfati principes et cognoverunt esse bonam fidem, ut omnes homines postquam quemlibet habuerint salutatum vel osculatum , nullo ingenio aliquid ipsa die ei foris faciant: si vero, quod absit, fecerint, sive aliquo interdicto, illam forisfacturam cui factam habuerint, redirigant et emendent.

124. QUOD ILLUM CUM QUO FUIT HOSPITATUS NON DAMNIFICET QUIS IN SEPTEM DIEBUS SEQUENTIBUS.Similiter nempe statuerunt ac bonum causamentum esse laudaverunt, ut si quis cum aliquo hospitaverit vel comederit, septem sequentibus diebus ab illius damno se abstineat omnino, ut per aliquod ingenium aliquam forisfacturam nullo modo ei faciat neque per seniorem suum, neque per amicum, neque per semetipsum: quod si evenerit ut faciat, redirigat cui fecerit et emendet sine engan.

1 25. QUOD QUILIBET POSSIT JUVARE ET DEFENDERE ILLUM CUM QUO VADIT UBICUMQUE.-Constituerunt igitur, ut si quis cum alio iverit vel fuerit in via , sive in domo, sive in agro, seu in alio quolibet loco, si aliquis eum requisierit, vel aliquid de suo tollere voluerit, adjuvet inde eum prout melius possit sine engan contra cunclos, etiam contra seniores suos, et nullam ex hoc pertimescat calumniam, et senior suus nullo modo possit eum reptare in aliquo de hominatico neque de sacramento transgreso, nisi antea ab sin consentimiento del señor.=Impusiéronse penas a los que desamparasen lo que se les hubiese encomendado, y á los rap

ipso seniore suo seu ab amico admonitus fuerit, ut eum non guidasset nec cum illo abiisset.

126. DE PACIS ET TREUGA DOMINI CONFIRMATIONB.—Denique sæpedicti principes apud Barcinonam conmoranles in ecclesia Sanctæ crucis Sanctæque Eulaliæ, una cum consilio et auxilio episcoporum suorum, videlicet Barcinonæ, Ausoniæ, Gerundæ, necnon et abbatum, et diversi ordinis clericorum, religiosorum, assensione et acclamatione aliorum terræ magnatum, ceterorumque christianorum Deum timentium, confirmaverunt pacem et treugam Domini, et statuerunt illam tenere in eorum patria omni tempore, et si ullo modo fracta fuerit, sit redirecta et emendata quemadmodum scriptum habebatur illo tempore in unaquaque sede, vel in unoquoque episcopatu illorum terræ.

.

127. DE FIDEJUSSORIBUS.-Si ille qui plivium fecerit, fidem quam convenerit portare comtempserit, liceat illi cui mentitus fuerit eum distringere, et ob hoc pignorare in treuga et in pace per omnes dies, ita tamen ut moderatum faciat districtum, aut competens capiat pignus, quia non justum est capere magna pignora pro debitis modicis; si vero ille qui plivium fecerit fidem portaverit et de suo debitum persolverit, ille qui eum in plivium miserit et ejicere noluerit, in duplo persolvere cogatur totum damnum quod ei per ipsum plivium evenerit.

1 28. DE MALE RESPONDENTIBUS DOMINIS IN LITTE.—Si quis seniorem suum despexerit, et ei viliter responderit , et de reptamento quod ei fecerit eum dementitus fuerit, si malum inde acceperit tores de mujeres. Prescribíase en el Usage 101, que los señores tenian derecho para suceder á los pagenses estériles, en

nullo modo ei emendatum sit, si senior ex hoc verum dixerit: si autem ei senior mentitus fuerit, emendet ad hominem suum malum et deshonorem quem ille et sui ei fecerunt: miles vero postquam fuerit à seniore suo de bausia reptatus, non debet ei respondere de aliis querimoniis, donec à reptamento sit se expiatus, nisi senior antea ei dimiserit replamentum.

129. QUOD MINORES JURENT MAJORIBUS. — Constituerunt etiam sæpedicti principes, ut si majores cum minoribus controversiam babuerint et sacramento inter eos judicata fuerit, jurent majores minoribus per semetipsos si minores potuerint babere illorum coequales qui pro eis jurent: sin autem, jurent minores majoribus, et majores donent eis illorum consimiles qui hoc jurent illis quod illi eis jurare debent: sed si hoc totum illis defuerit, ex utraque parte sacramenta fiant per singulos homines qui sint christiani et homines illorum manibus propiis comendati: hoc constituerunt nempe de comunibus placitis in quibus nullus habet senioraticum vel dominaticum.

130. DE INTESTATIS.-De intestatis ab hoc seculo decessis si reliquerint uxores ac filios, tertiam partem assequantur seniores in facultatibus eorum: si reliquerint filios et non uxores, assequantur medietatem præfati seniores: si vero uxores et non filios, habeant medietatem seniores jam dicti et aliam medietatem parentes defuncti: quod si parentes desunt, senioribus detur; observatis (o conservatis) tamen ad uxores suis directis in omnibus locis: ita sit de uxoribus intestatis quemadmodum superius dicitur de viris. TOMO VII.

18

la parte de legitima, que corresponderia á los hijos si los hubiesen tenido. Los bienes de la mujer adúltera, se repartirian

131. QUID EST LEX, QUID MOS ET QUID CONSUETUDO, QUID PRIVILBGIUM.—Unaquæque geos propiam sibi ex consuetudine eligit legem, longa consuetudo enini pro lege habetur. Lex autem juris est species. Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod pro lege habetur: nam quod rex vel imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur: omne autem jus legibus et moribus constat. Mos vero est vetustate probala consuetudo, vocatur autem consuetudo quia in dominii est usu: institutio æquitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Privilegia autem sunt leges privatorum, quasi privatæ leges, nam privilegium inde dictum est quod in privato feratur.

132. QUOD PATER CONTRA FILIUM ET É CONTRA, TESTES ESSE NO POSSUNT.—Pater contra filium et filius contra patrem etiam si utrique consentiant, testes esse non possunt, quia in re propia reprobatum est domesticum testimonium, in alia vero, nihil nocet ex una domo plures testes alieno adhiberi negotio. In re propia, testis aut judex aliquis esse non potest. De re filii, si utrique consentiant litigatores, potest esse pater judex, et similiter filius de re patris, altero vero invito, juditium ejus probabile non est.

133. QUOMODO FIT PROBATIO, ET QUOD JURAMENTUM NON EST PROBATIO.- Affirmantis est probare, non negantis, et hoc por omnia currit: in exceptione et in redemplione et celeris similibus, sacramentum non est probatio , sed in defectu probationis datur reo vel actori , quem judex cerciorem esse cognoverit, et quem magis juramentum timere prospexerit: probatio fit aut testibus,

« AnteriorContinuar »