Imágenes de páginas
PDF
EPUB

entre el marido y el señor: si el marido consintiese el adulterio, los bienes de los dos cónyuges serian para el señor; pero

aut cartis, aut argumentis, vel inditiis verisimilibus. Igitur sacramentum non est probatio.

134. SI QUIS EDIFICAVERIT ÎN ALIENO SOLO.- Si quis in alieno solo de sua materia domum edificaverit, illius sit domus cujus est solum: sed tamen si bona fide edificaverit, scilicet, solum suum esse credens, domum retinere poterit donec pretium materiæ et merces fabrorum restituantur: si vero mala fide, sciens in aliæno contra domini voluntatem edificat, animum donandi videtur habere: sed si conductores pure et voluntate, et sine culpa domini et nulla necessitate urgente domum deserant, nec pretium materiæ nec merces fabrorum recuperent si vero culpa domini aut necessitate rerum coactus domum deserat, veluti propter regionis famem, aut propter guerras, aut propter impressionem alicujus potentis, tunc materiæ pretium dominus ei reddere cogetur, compensationem si quid precedere domus debet: quæcumque diximus de eo qui bona fide vel mala fide edificat, eadem omnia intelligenda sunt de eo qui seminat, aut plantat, aut silvam infructuosam extirpat.

135. QUOD IN OMNIBUS CAUSIS PRESTETUR CALUMNIE JURAMENTUM, ET QUOD AB INTERLOQUUTORIA NON APPELLETUR. Quoniam ex conquestione subjectorum nostrorum frecuenter quærelam suscepimus, quod sæpe in juditiis calumniose agitur et excipitur: interdum vero ab interloquutoria apellatur, et ex hoc lis longius protrahitur et diutius suspenditur, itaque vix aut nunquam finaliter poterit concludi, volentes huic fraudi seu malitiæ, regali antidoto ocurrere, et finem litibus cupientes imponere, ne partes laboribus et expensis fatiguentur, de consilio et approbatione

si hubiese violentado á la mujer para cometerle, nada perderia esta, y podria separarse del marido. De la sospecha de

nobilium et magnatum et civitatensium nostrorum qui tunc temporis in curia nostra aderant nobiscum, taliter duximus statuendum, quod de cetero, in omnibus causis prestetur sacramentum de calumnia ab actore et reo: et quod nullatenus ab interloquutoria sententia appelletur, nisi à manifesto gravamine, vel nisi in se evidentem contineat errorem, seu contra jus fuerit pronuntiatum; in quibus casibus, infra triduum cognoscatur de sententia supradicta et fine debito terminetur, sic enim non solum littes, sed etiam calumniatores minuentur.

136. QUOD TESTes cogantur tesTIFICARI.-ltem provida deliberatione statuimus, quod quilibet judex ordinarius testes nominatos cogat ad perhibendum testimonium veritatis; cum ob defectum testium sæpe veritas occultetur.

137. QUOD ADVenæ viatores exPEDIANTUR.—Item inviolabili observatione præcipimus firmiter custodiri, quod cum contigerit viatorem aliquem vel advenam cum aliquo subditorum nostrorum controversiam habere, cito et absque mora, causa ipsa fine debito terminetur. Iniquum enim esset si hujusmodi personæ quæ periculis viarum, et fluminum fortunæ se et sua frecuenter exponunt, longiorem moram contra propiæ voluntatis arbitrium in aliquo loco facere videantur.

138. QUI FALSum testem produxerit, vel corrUPERIT.-Quoniam ex conquestione subjectorum frecuenter suscepimus, quod propter testium corruptionem veritas obfuscatur et deprimitur, imperiales leges in hac parte sequentes, statuimus vel sancimus, quod

adulterio podria sincerarse la mujer por juramento; pero si existiesen indicios ó señales vehementes, la mujer del caba

si quilibet testis ab aliquo productus fuerit, in sacramento comprehendat, nec sibi, nec se sciente, alicui subjectæ personæ pecuniam vel aliam rem fuisse datam vel promissam. Preterea, facilitatem testium per quos veritati contraria proferuntur, omnino compescentes, jubemus, eum sub examine nostri vel cujuslibet à nobis delegati, littigantem qui scienter falsum testem produxerit vel corruperit, amissionem causæ sustinere, et omnium bonorum mobilium dumtaxat publicationem incurrere; quorum bonorum medietas, domino ipsius assignetur, et alia medietas. ærario nostro servetur: sic eamdem penam sustineat circa publicationem bonorum, qui falsum tulisse testimonium convictus fuerit, et insuper manum amittat et linguam: possessionibus utriusque devolvendis his qui jure successorio ad ejus bona vocantur.

139. HUNC USATICUM FECIT DOMINUS REX ALFONSUS DE MILITIBUS VENIENTIBUS VEL STANTIBUS AD CURIAM.-Cum temporibus predecessorum nostrorum per eorum auctoritatem et constitutiones in his casibus quos leges nostræ non sunt amplexa, utilitati communi sit provissum, Nos eorum vestigia sequentes, omnemque materiam seditionis tollentes, et securitatem omnibus militibus ad curiam nostram venientibus vel apud nos manentibus ex regio beneficio præstantes, hac presenti lege decernimus, ne quis ausu temerario eos ad nos venientes vel redeuntes, vel apud nos manentes, capere vel percutere presumat, penam illam in eum statuentes, quæ constituta est à predecessoribus nostris per legem consuetudinariam; qui treugam vel securitatem à principe datam non observaverint, vel in eos qui falsarii monetæ inventi fuerint, sic eadem pena feriendos esse censemus, qui milites vocatos à

llero se justificaria por batalla de campeon caballero: las mujeres de ciudadanos, burgueses y arrendatarios nobles, por

domino, archiepiscopo, episcopis, comitibus, vicecomitibus et comitoribus et vasvasoribus, vel quibuslibet aliis de causa aliqua ex commissione nostra cognoscentibus in aliquo supradictorum offenderint. Adjicimus etiam huic nostræ constitutioni, quod si in presentia nostra vel supradictorum, miles aliquis desmentitus fuerit dominum suum nisi ex causa reptamenti de proditione, quia tunc non tenebitur hac constitutione, dummodo se purgare voluerit, licet curialius fecerit: si se abstinuerit, eadem pena teneatur: si vero miles non dominum desmentitus fuerit ex causa supradicta, veniat in potestate judicum secundum arbitrium eorum condenandus.

140. DE BAJULIS.-Statuerunt etiam jam dicti principes, quod si dominus bajulo suo propter fatigationem directi bajuliam suam emparaverit, et bajulus aliquo modo eam ei desamparaverit, bajuliam perdat et honorem; si cum domino in alio suo honore remanserit, ad suam mercedem ei emendet, et det suis expletis: si aliquid furatus fuerit et probare eum in aliquo juditio poterit, per novem vices emendet, et deinceps per eam non transeat, nisi voluntas fuerit domini.

141. DE ILLIS QUI JURANT PER PECUNIAM VEL AMICITIAM.-Si quis per amorem pecuniæ aut amici propinqui sui perjuraverit, quartam partem de omnibus rebus suis ei cui falsitatem juraverat componat, et testimonium amittat.

142. DE ILLIS QUI FALSUM TULERINT TESTIMONIUM.-Si quis falsum testimonium contra proximum suum aliquo casu dixerit vel fe

batalla de peon, y las mujeres de los rústicos con la prueba de agua caliente. Si las mugeres ó sus campeones triunfaban

cerit, tantum de suo habere perdat, quantum suus proximus amissiset si veritatem contra eum testificando dixisset.

143. DE ETATE TESTÍFICANTIS.-Nullus homo vel femina testificare potest usque ad quatorde im annos completos.

144. QUOT TESTES PROBANT.-Duo testes idonei ad omnia probanda sufficiunt.

GLOSARIO

de algunas palabras oscuras para inteligencia de los Usages.

Acuydamentum. Acuydare.-Usages 44, 66, 83, 445 y 148. Lo mismo quo Acunydare, esto es, Diffidare. Provocar á guerra. Ademparamentum. Ademprivium.-Usages 20 y 143. Cualquier tributo en especie.

Adimplere.-Usage 74. Cumplir. Enmendar.

Aes.--Usage 77.-Pro excusatione. Excusa legitima.
Aguayt.-Usages 102 y 103.-Acecho.-Embos cada.
Alapa.-Usage 12. Faciei percussio. Bofeton.

-

Alistaram.-Usage 2.-Aliscara ó Harmiscara. Pena de andar descalzo de pié y pierna. Ya hemos visto que Don Pedro IV (página 475 de nuestro tomo V) impuso esta pena á los caballeros Bernardo Cestorres y Berenguer y Ramon Dodena por injurias á

« AnteriorContinuar »