Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Tremuleto omnes aisantias terræ de mansionibus eidem abbatiæ contulit. Sciendum nihilominus quod ecclesia Signiacensis territorium quoddam quod vocant Cuyir, cujus medietas ab Heberto de Janin, altera a.... de Petriponte et filiis suis ipsi collata fuerat, libere contradidit; similiter et Walapiam quam ab Odone de Harbeniis, et Merulæ fontem quam a Godescaldo de Roseto sub trecensu accepit; ita tamen ut aisantiæ silvarum ad utrumque locum pertinentium, sicut hactenus, ita et in reliquum ei firme et illibate permaneant. Ne quis ergo convellere et infirmare et super hiis fratres Deo militantes vexare præsumat, præsentem paginam sigilli nostri impressione communimus, et testes idoneos adhiberi annuimus. Boso Catalaunensis ecclesiæ electus. Hugo abbas Sancti Remigii. Aldricus abbas S. Theoderici. Odo abbas Sancti Dionysii. Bartholomæus archidiaconus. Drogo præpositus. Leo Decanus. Gregorius Cantor. Henricus et Rogerus presbyteri. Boso et Haidericus et Betoldus diaconi. Wido et Hilduinus subdiaconi. Præterea Domini Nicolai de Rumigniaco. Rohardus decanus de Prea. Herbrandus presbyter. Renso præpositus. Robertus miles. Johannes Pincerna; et Aszo de Estrebais. Item domini Simonis; Rohardus decanus. Herbrandus presbyter. Gossuinus de Petri-ponte. Guiardus et Theobaldus milites. Actum Remis anno incarnati Verbi MCLIII, indictione prima, regnante Ludovico rege Francorum anno XXIII, archiepiscopatus autem domni Sansonis anno XIV. Robertus cancel larius recognovit, scripsit et subscripsit.

Gall. Christ., t. X. Instrumenta, col. 46-47.

VII.

Bref du pape Adrien IV, confirmant les possessions

de l'abbaye d'Igny.

1158 ou 1159 (1).

Adrianus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Gaufrido abbati monasterii Sanctæ Mariæ Igniacensis ejusque fratribus, etc.

Après le préambule et la confirmation des biens, suivant les formes accoutumées, vient l'énumération des propriétés de l'abbaye, qu'il est intéressant de reproduire... In quibus hæc perpetuis duximus exprimenda vocabulis : Locum ipsum de Igniaco, cum adjacenti territorio; grangiam de Montaon, et de Ressun, cum territoriis suis; communitatem et pascua cum circumjacentibus villis; territorium de Raroy et de Morelies et de Morefonte, et de Roseto; Decimam etiam de Roseto sub annuo censu sextariorum sex annonæ ab Ecclesia S. Dionysii remensis; Grangiam de Monthasen et territorio suo et decimam omnem ad eamdem grangiam pertinentem; de agris sive acquisitis sive acquirendis sub annuo censu X et VII sextariorum annonæ ab ecclesia S. Ægidii de Aceio et ab ecclesia de Savigneio et aliis comparticipibus ejus; grangeiam de Parteio et territorio suo et omnes decimas ad eam pertinentes; grangiam de Vilenceio cum terris et silvis ad eam pertinentibus, ex dono Adæ de Basillo et Alwidis uxoris suæ; partem nemoris de Curremont, a campo beleri usque ad metam quæ dividit nemus de Curremont et nemus Jacobi de Domant; ex dono Odonis de Curremont et hominum suorum.

(1) Le bref est sans date précise; mais Adrien IV ayant siégé de 1154 à 1159, et Geoffroy n'ayant siégé qu'après 1157, il ne peut être que de 1158 ou 1159.

VII, partem nemoris quod idem homines de feudo ejus tenebant. Item ex dono ejusdem et nepotum ejusdem nemus quod annuum censum 15 solidorum ejusdem nepotibus ex solvebat. Ex dono Lud. illustris regis Francorum et ex dono comitis Mellenti omnem immunitatem ab exactione theloneorum et cæterarum ejusmodi consuetudinum in omnibus locis ad eos pertinentibus, sive per terras, sive per aquas res proprias transveatis. Ex dono Ivonis comitis suessionis per manum Josleni episcopi facto, immunitatem ab exactione theloneorum et omnium ejusmodi consuetudinum in urbe suessionis. Ex dono Samsonis remensis archiepiscopi eamdem immunitatem in urbe Remensi. Item ex dono ejusdem et Stephani thesaurarii Remensis, pratum super aquam vidulam et pasturas de Montigneo et immunitatem ab exactione decimarum de animalibus quæ habuerit ecclesia Igniaci in territorio illo, sive de agris quos in alia parochia excoluerit. Ex dono Manasse de Romanis pasturas Dravigneii et totius terræ suæ et terram quam prope rarorium Manasses reclamabat; et potestatem aptandi transitum per aquam vidulam apud locum qui dicitur Vesins. Ex dono canonicorum de Brana nemus et terram adjacentem apud curtiaut. Ex dono canonicorum de Cartouva decimas laborum vestrorum in parochia de Chaheri. Ex dono Guermundi de Castellione quicquid mater sua apud Monthasen clericis vivariensibus dederat et insuper XL jugera terræ, et pasturas omnes ad se pertinentes. Ex dono Vacherii de Montmirail quod comes Theobaldus confirmavit, usuarium et Silvam de Gelescha ad omnia necessaria fratrum. Ex dono monachorum de Caritate et illorum qui apud Branam habitant quidquid Ecclesia de Brana possidebat in territorio de Anthenay, terræ, nemoris, prati, ut decimæ seu census, quicquid eadem ecclesia habuerat in territorio de Savigniaco. Ex dono Ertaudi de Romanis et filiorum ejus nemus situm inter Partei et Muntaum, terram de Vesins cum pratis, et silvam de torfol, et prata de Wacel. Ex dono Balduini de Aceio quicquid in prædicto territorio de Vesin habuerat. Ex dono Nicolai de Curlandon nemus quod dicitur Sagitta et pascua

totius terræ suæ. Ex dono Josleni Suessionensis Episcopi et presbyteri de Monte S. Martini partem decimæ ad eumdem presbyterum pertinentem de terra quam excolunt fratres de Reisun. Ex dono Walcheri de Basochiis et Gervasii nepotis ejus in omnibus nemoribus de Bazochiis et omnibus terris ejus libera pascua et omnes aisantias suas, harundinetum quod de Broil et Bazochiis et riveriam quæ Vidula dicitur a molendino Rolandi usque ad vetus molendinum Juncherei et totum tenimentum Fulconis de Colungiis. Ex dono Josleni Suessionensis Episcopi decimas agriculturæ vestræ in territorio de Draveinei. Ex dono Henrici comitis trecensis usuarium in silva de Wasiaco ad omnia quæ necessaria fuerint Oratorio et primis domibus monachorum et hospitum. Ex dono Ecclesiæ de Altovillari totam terram quæ illi ecclesiæ fuerat apud Longam Villam sub annuo censu XVIII denariorum. Ex dono Odonis Abbatis et Capituli Majoris Monasterii terram pertinentem ad Partei quæ fuerat cellæ eorum de S. Theobaldo, reservata eidem cellæ medietate nemoris. Ex dono Ecclesiæ S. Martini de Campis et cellæ eorum de Sa Gemma totam decimam territorii de Rarorio sub annuo censu VI sextariorum tritici et tremissii. Ex dono Andreæ de Baldemont qui dominium Branæ tenebat, quicquid homines ad dominium ejusdem castri pertinentes de foedis suis Igniaciensi Ecclesiæ contulerunt, ut in posterum conferre voluerint, dum modo tamen retineant de foedis unam justiciam et servitium reddant domino ejusdem castri, et ut homines suos ad idem dominium pertinentes præfata ecclesia libere suscipiat, similiter et terras censuales tum census solitos sine angariis aliis redditura. Ex dono Walcherii de Castell. quicquid de foedis suis Igniacensi ecclesiæ datum fuerit, ea conditione ut dator ipse tamen in manu propria retineat unum foedum suum deserviat. Ex dono Sansonis remensis archiepiscopi in cujus manu ab his qui hactenus possederant ad hoc ipsum resignatam, totam decimam ad parochiam de Baliolo pertinentem, preter XII sextarios tritici et tremissii, de jure presbyterii. Ex dono Radulphi Renel et Hugonis de Roma nemus et censum quod

[merged small][ocr errors]

nulli bominum liceat præfatum monasterium temere perturbare.... sub pœna excommunicationis, etc.

Paris, Bibl. nat., 9904, Cartul. d'Igny, fol. 2 et 3.

VIII.

Donation faite à l'église d'Igny, par Vermond de Châtillon, partant pour Jérusalem, de ses terres et prés à Savigny, de toutes ses terres à Monthazin, etc.

1173.

Drogo præpositus, Fulco decanus, Thomas cantor, ceterique Remensis Ecclesie Fratres: tam futuris quam presentibus in perpetuum. Ad posteritatis memoriam volumus pervenire, quod Wermundus de Castellione, Jerusalem profecturus, dum rerum suarum faceret dispositionem, in ipso procinctu itineris sui, concessit Sanctæ Mariæ Igniacensi culturas suas, et prata sua de Saveneio, et omnes terras quas habebat in monte hasain, et marescum quod est subtus vineam, pro remedio animæ suæ, statim post decessum suum perpetuo possidenda. Concessit etiam eidem ecclesie, ut de quartariis quos habebat in predicto monte, quantumcumque posset, quocumque modo, sive per emptionem, sive aliter, ad se traheret et haberet; ita tamen quod de seminatione unius sextarii minam frumenti redderet ei a quo terram possideret. Hanc nostri testimonii paginam sigilli nostri impressione et subscriptorum virorum attestatione roboramus et communimus. Signum Fulconis decani. S. Gervasii. S. (omis dans le texte), prioris de Longua Aqua. S. Ingeranni militis de Saveneio. Actum anno Verbi incarnati, millesimo Co LXXIII. Regnante piissimo rege Francorum Ludovico, anno XLIII, Pontificante Remis domno Henrico anno XIII°.

Reims, Biblioth. publique, Archives, liasse Monthazin, original en parchemin.

« AnteriorContinuar »