Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et licet subcollectores prefati residuum pecunie dicte decime pro duodecimo, et ultimo termino collecte vobis, sicut asserit dictus Episcopus, assignarat ipseque nihil omnino receperit de pecunia decime memorate, Nos tamen ipsum ad solvendum et assignandum vobis nostre et Ecclesie Romane nomine predictam pecuniam ejusdem decime per eumdem Patriarcham receptam, ut premittitur, per processus nostros generales, vel speciales super hoc habitos diversas spirituales penas, et sententias continentes multipliciter molestatis. Volentes itaque prefato Episcopo nostre provisionis remedium super hoc humiliter imploranti, quantum cum Deo possumus salubriter providere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si predictus Episcopus coram vobis, seu vestrum altero legittime docuerit de predictis pecuniam predicte decime per dictum Patriarcham receptam, ut predicitur, de qua se satisfecisse camere nostre vel aliis de mandato nostro non pretenderit ab ipso Patriarcha petere, exigere, ac recipere nostro et Ecclesie predicte nomine cum integritate curetis ipsum ad illam vobis solvendam, et assignandam auctoritate nostra, appellatione postposita, si necesse fuerit compellendo. Non obstante si ei a Sede sit indultum predicta, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possit, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et revocatis processibus occasione predicta contra dictum Episcopum habitis a molestatione ipsius penitus desistatis, donec a Nobis aliud receperitis in mandato. Si vero super exatione, et repetitione dicte pecunie per dictum Patriarcham recepte vobis dubium incurrerit vel contigerit obstaculum interponi, Nos de illis et aliis, que super premissis egeritis, studeatis reddere certiores. Datum Avinioni sexto Octobris Pontificatus nostri anno octavo.

DOCUMENTU M LXV.

EX EODEM ARCHIVIO.

Ann. MCCCXXV. 23 Aprilis.

Ildebrandinus permissione divina Episcopus Paduanus venerabilibus viris Dominis Archipresbytero, et Capitulo Paduano salutem in Domino. Exhibitis nobis pro parte vestra quibusdam istrumentis publicis, in quibus largitiones, donationes etc. confirmaremus; Volentes in hac parte satisfacere votis vestris etc. Confirmamus, ratificamus, rata et grata habemus. In quorum testimonium presens publicum instrumentum per Jacobum notarium publicum infra

scriptum scribi, et publicari mandavimus, et nostri sigilli appensione muniri.

Datum et actum Avinione in domo habitationis prefati Domini Episcopi Paduani. Anno Domini 1325 Indictione octava mensis Aprilis die 23, Pontificatus Santiss. Patris Domini Joannis divina Providentia Pape XXII. anno nono, presentibus providis viris Domino Joanne Gratioso de Vallemontone Canonico Senonensi, Petro Pantaleonis de Urbe Canonico Tridentino, et Johanne Falconis de Urbe testibus, ad predicta vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Jacobus Grasimundi Celani de Anagnia Notarius etc.

Qua omissa fuerunt in hoc privilegio verbo ad verbum in cateris antea scriptis reperiuntur.

DOCUMENTUM LXVI.

EX ARCHIVIO CANONIC. PADUE.

Ann. MCCCXXV. 29 Decembris.

Ildedrandinus permissione divina Episcopus Paduanus. Providis viris Conrado de Concoregio Archipresbytero Majoris Ecclesiæ Paduane, et Fratri Gaufredo de Laude Priori S. Lazari de prope Paduam Diocesis Paduane salutem in Domino. Olim SS. in Christo Pater et Dominus noster Dominus Joannes div. Providentia Papa XXII. venerabilibus et religiosis viris Priori Generali, et Fratribus ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini super conservatione jurium, et libertatum ejusdem a Sede Apostolica concessarum litteras gratiose concessit tenoris et continentie subsequentis. Johannes Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus Fratribus . . . Paduano, et.... . Veronense ac

[ocr errors]

Feltrense, et Bellunense Episcopis salutem, et apostolicam benedictionem. Etsi quibuslibet religiosis, et personis, et locis ex injuncte Nobis servitutis officio assistere defensionis presidio teneamur, illis tamen specialibus, et cfficatius adesse Nos convenit, qui Sedi Apostolice immediate subjecti non habent preter Romanum Pontificem alium defensorem. Cum itaque sicut ex parte dilectorum filiorum Prioris Generalis Fratrum Eremitarum ordinis S. Augustini fuit propositum coram Nobis, quod ipsi a nonnullis super predicationibus libere ab eisdem Fratribus faciendis, et audiendis confessionibus cis peccata sua volentium confiteri, et aliis juribus, et libertatibus ipsis ab A

[ocr errors]

Et licet subcollectores prefati residuum pecunie dicte decime pro duodecimo, et ultimo termino collecte vobis, sicut asserit dictus Episcopus, assignarat ipseque nihil omnino receperit de pecunia decime memorate, Nos tamen ipsum ad solvendum et assignandum vobis nostre et Ecclesie Romane nomine predictam pecuniam ejusdem decime per eumdem Patriarcham receptam, ut premittitur, per processus nostros generales, vel speciales super hoc habitos diversas spirituales penas, et sententias continentes multipliciter molestatis. Volentes itaque prefato Episcopo nostre provisionis remedium super hoc humiliter imploranti, quantum cum Deo possumus salubriter providere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si predictus Episcopus coram vobis, seu vestrum altero legittime docuerit de predictis pecuniam predicte decime per dictum Patriarcham receptam, ut predicitur, de qua se satisfecisse camere nostre vel aliis de mandato nostro non pretenderit ab ipso Patriarcha petere, exigere, ac recipere nostro et Ecclesie predicte nomine cum integritate curetis ipsum ad illam vobis solvendam, et assignandam auctoritate nostra, appellatione postposita, si necesse fuerit compellendo. Non obstante si ei a Sede sit indultum predicta, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possit, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et revocatis processibus occasione predicta contra dictum Episcopum habitis a molestatione ipsius penitus desistatis, donec a Nobis aliud receperitis in mandato. Si vero super exatione, et repetitione dicte pecunie per dictum Patriarcham recepte vobis dubium incurrerit vel contigerit obstaculum interponi, Nos de illis et aliis, que super premissis egeritis, studeatis reddere certiores. Datum Avinioni sexto Octobris Pontificatus nostri anno octavo.

DOCUMENTUM LXV.

EX EODEM ARCHIVIO.

Ann. MCCCXXV. 23 Aprilis.

Ildebrandinus permissione divina Episcopus Paduanus venerabilibus viris Dominis Archipresbytero, et Capitulo Paduano salutem in Domino. Exhibitis nobis pro parte vestra quibusdam istrumentis publicis, in quibus largitiones, donationes etc. confirmaremus; Volentes in hac parte satisfacere votis vestris etc. Confirmamus, ratificamus, rata et grata habemus. In quorum testimonium presens publicum instrumentum per Jacobum notarium publicum infra

DOCUMENTUM LXVII.

MCCCXXVI.

MCCCXXVI. Indict. IX. undecimo mensis Junii in festo S. Barnabæ. Consecrata fuit ista Ecclesia in honorem S. Laurentii, cum tribus Altaribus scilicet B. M. Virginis, B. Laurentii, B. Silvestri per venerabiles Patres Petrum Archiepiscopum Nazaretarum, Salionem Episcopum Adriensem, Guidonem Abb. Vangaditie, Conradum Archipresbiterum et Guifredum Vicarium Domini Episcopi, et per alios multos Prelatos et Clericos cum indulgentia trium annorum et trium quadragenarum semper eodem die et per octavam. Hoc factum fuit sub regimine Simeonis et Dominici.

nens.

[ocr errors]
[ocr errors]

Erat extra Portam S. Laurentii, nunc in atrio visitur Justitiæ.

DOCUMENTUM LXVIII.

EX TABULARIO CAPITULI PATAVINI.

Ann. MCCCXXVII. 23 Martii.

Joannes Episcopus servus servorum Dei Ven. Fratri Episcopo Feltrensi, et Dilectis Filiis. . . . Archipresbitero S. Marie de Valle Montone Signine Diocesis, ac Joanni Gratioso Canonico Senonensi Ecclesiarum salutem, et Apostolicam Benedictionem. Tam ex insinuatione Ven. Fratris nostri Ildebrandini Episcopi Paduani, quam multorum aliorum relatione, nuper non sine gravi turbatione ad nostri Apostolatus pervenit auditum, quod Enghelmarus locum teVicarii, et Capitanei Civitatis Padue pro dilecto Filio Nobili Viro Duce Karinthie familiares ejusdem Episcopi in civitate predicta existentes injuriose capi fecit, et carceri per plures dies detinuit mancipatos, nec hiis contentus idem Enghelmarus per se, et cum quibusdam Civibus Paduanis et nonnullis stipendiariis Theutonicis, et personis aliis illarum partium familiaribus, et complicibus suis ad domos episcopales paduanas ostiliter accedentes, et fractis domibus, et horreis Episcopi supradicti, cum frumento, hordeo, leguminibus, vino, equis, animalibus, aliisque utensilibus multis, nec non omnibus fructibus, redditibus, et proventibus presentis anni, et nonnullis aliis bonis; et

. ·

rebus mobilibus ibidem inventis totaliter spoliarunt. Quare prefatus Episcopus Nobis humiliter supplicavit, ut cum excessus spoliationis predicte adeo sit in partibus illis notorius, quod non potest aliqua tergiversatione celari, providere sibi in hac parte de opportuno remedio dignaremur. Nos igitur volentes tante presumptionis excessus in bonis, et rebus ejusdem Episcopi, ut premittitur, perpetratos sicut non debemus, nec salva conscientia possumus conniventibus oculis pertransire', discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos, vel duo, aut unus vestrum per vos, vel alium, seu alios etiamsi sint extra loca, in quibus estis judices deputati, si vobis simpliciter summarie, et de plano, sine strepitu, et figura judicii constiterit de premissis contra spoliatores, et injuriatores predictos, et omnes alios in excessibus predictis culpabiles, et eorum complices fautores, auxiliatores, et receptatores, quorum principales, et precipuos eorumdem patratores excessuum possetis, propter hoc coram vobis personaliter evocare etc.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

prout negotii qualitas exigit, auctoritate nostra procedere, ipsosque per censuram Ecclesiasticam, et alia juris remedia satisfaciendo plenarie prefato Episcopo, vel procuratori suo ejus nomine de damnis et injuriis supradictis compellere studeatis; invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus tam fel. record. Bonifacii Pape Octavi predecessoris nostri, qua cavetur, ne aliquis extra suam Civitatem et Diecesim, nisi in certis exceptis casibus a fine sue diecesis ad judicium evocetur; seu ne judices a Sede deputati predicta extra Civitatem et Diecesim, in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere sive alii, vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine diecesis eorumdem trahere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium extra suam Civitatem et Diecesim non trahatur, quam aliis quibuscumque constitutionibus a prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus tam de judicibus delegatis, quam personis ultra certum numerum ad judicium non vocandis, aut aliis editis que vestre possent in hac parte, jurisdictioni, aut potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare. Seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit Sede indultum, quod excommunicare, suspendi, vel interdici, aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de Indulto hujusmodi, ac eorum personis, locis, ordinibus, et nominibus propriis mentionem, et qualibet alia dicte Sedis Indulgentia generali, vel speciali cujuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre jurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri, et de qua cujusque toto tenore de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Ceterum volumus et aposto

« AnteriorContinuar »