Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et licet subcollectores prefati residuum pecunie dicte decime pro duodecimo , et ultimo termino collecte vobis , sicut asserit dictus Episcopus, assignarat ipseque nihil omnino receperit de pecunia decime memorate, Nos tamen ipsum ad solvendum et assignandum vobis nostre et Ecclesie Romane nomine predictam pecuniam ejusdem decime per eumdem Patriarcham receptam, ut premiuitur , per processus nostros generales, vel speciales super hoc habitos diversas spirituales penas , et sententias continentes multipliciter molestatis . Volentes itaque pres fato Episcopo nostre provisionis remedium super hoc humiliter imploranti, quantum cum Deo possumus salubriter providere, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si predictus Episcopus coram vobis , seu vestrum altero legittime docuerit de predictis pecuniam predicte decime per dictum Patriarcham receptam, ut predicitur, de qua se satisfecisse camere nostre vel aliis de mandato nostro non pretenderit ab ipso Patriarcha petere, exigere, ac recipere nostro et Ecclesie predicte nomine cum integritate curetis ipsum ad illam vobis solvendam, et assignandam auctoritate nostra, appellatione postposita , si necesse fuerit compellendo. Non obstante si ei a Sede sit indultum predicta , quod interdici , suspendi, vel excommunicari non possit, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indylto hujusmodi mentionem, et revocatis processibus occasione predicta contra dictum Episcopum habitis a molestatione ipsius penitus desistatis, donec a Nobis aliud receperitis in mandato. Si vero super exatione, et repetitione dicte pecunie per dictum Patriarcham recepie vobis dubium incurrerit vel contigerit obstaculum interponi, Nos de illis et aliis, que super premissis egeritis, studeatis reddere certiores.

Datum Avinioni sexto Octobris Pontificatus nostri anno octavo.

[blocks in formation]

Ildebrandinus permissione divina Episcopus Paduanus venerabilibus viris Dominis Archipresbytero, et Capitulo Paduano salutem in Domino. Exhibitis nobis pro parte vestra quibusdam istrumentis publicis, in quibus largitiones, donationes etc. confirmaremus ; Volentes in hac parte satisfacere votis vestris etc. Confirmamus , ratificamus, rata et grata habemus. In quorum testimonium presens publicum instrumentum per Jacobum notarium publicum infra

scriptum scribi, et publicari mandavimus, et nostri sigilli appensione muniri.

Datum et actum Avinione in domo habitationis prefati Domini Episcopi Paduani. Anno Domini 1325 Indictione octava mensis Aprilis die 23, Pontificatus Santiss. Patris Domini Joannis divina Providentia Pape XXII. anno nono, presentibus providis viris Domino Joanne Gratioso de Vallemontone Canonico Senonensi, Petro Pantaleonis de Urbe Canonico Tridentino, et Johanne Falconis de Urbe testibus, ad predicta vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Jacobus Grasimundi Celani de Anagnia Notarius etc.

Quæ omissa fuerunt in hoc privilegio verbo ad verbum in cæteris antea scriptis reperiuntur.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Iidedrandinus permissione divina Episcopus Paduanus. Providis viris Conrado de Concoregio Archipresbytero Majoris Ecclesiæ Paduane, et Fratri Gaufredo de Laude Priori S. Lazari de prope Paduam Diocesis Paduane salutem in Domino. Olim SS. in Christo Pater et Dominus noster Dominus Joannes div. Providentia Papa XXII, venerabilibus et religiosis viris Priori Generali , et Fratribus ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini super conservatione jurium, et libertatum ejusdem a Sede Apostolica concessarum litteras gratiose concessit tenoris et continentie subsequentis. Johannes Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus Fratribus .... Paduano, et .

Veronense ac Feltrense , et Bellunense Episcopis salutem, et apostolicam benedictionem. Etsi quibuslibet religiosis, et personis, et locis ex injuncte Nobis servitutis officio assistere defensionis presidio teneamur, illis tamen specialibus, et cfficatius adesse Nos convenit', qui Sedi Apostolice immediate subjecti non nabent preter Romanum Pontificem alium defensorein . Cum itaque sicut ex parte dilectorum filiorum ,

Prioris Generalis Fratrum Eremitarum ordinis S. Augustini fuit propositum coram Nobis, quod ipsi a nonnullis super predicationibus libere ab eisdem Fratribus faciendis, et audiendis confessionibus eis peccata sua volentium confiteri, et aliis juribus, et libcrtatibus ipsis ab A

[ocr errors]

postolica Sede concessis a Prelatis, rectoribus, et Clero, aliisque personis contra indulta privilegiorum dicte Sedis eis ab eadem Sede concessoruin multipliciter molestentur, et gravamina eis multiplicia inferantur. Nos volentes eis super hoc de opportuno remedio providere Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus Vos vel duo, aut unus tantum per vos , vel alium, seu alios Fratribus dicti ordinis Provincie Marchie Tarvisine efficaci presidio defensionis assistentes , non permittatis eos contra tenorem privilegiorum ipsorum a predictis vel aliis quibuscumque molestari; nec eis aliqua gravamina vel injurias irrogari facientes ipsis Fratribus de illatis eis injuriis, molestationibus et gravaminibus,contra tenorem eumdem in illis, videlicet, que judicialem requirunt indaginem per vianı judicii; in aliis vero prout qualitas ipsorum exigerit justitie complementum. Ita quod officium, potestas, et jurisdictio vestra ; ex nunc perpetua censeatur. Molestatores , et injuriatores hujusmodi, nec non conditores, et rebelles quandocumque , et quotiescumque expedierit per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita , compescendo; non obstantibus tam de duabus dictis in concilio generali quondam fel. record. Bonifacii Pape VIII. predecessoris nostri, quarum prima cavetur: Ne quis certis exceptis casibus extra suam Civitatem, et Diocesim : Secunda vero : Ne Reus alterius Diocesis ultra unam dictam a finibus ejusdem Diocesis ad juditium evocetur: et aliis quibuscumque constitutionibus ab eisdem predecessoribus nostris tam de judicibus delegatis, quam conservatoribus, aut aliis edictis, qui vestre possent in hac parte jurisdictioni, aut potestati ejusque libero exercitio , quomodolibet obviare; seu si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum quod excommunicari, vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Et quibuslibet aliis indulgentiis , privilegiis, et litteris apostolicis quibuscumque, et in quacumque forma verborum concessis, per que presentibus non expressa , vel totaliter non inserta dicte jurisdictionis sive potestatis explicatio possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumcumque totis tenoribus de verbo ad verbum oporteat in nostris litteris fieri mentionem.'

Datum Avinioni' decimo quarto Kal. Maii , Pontificatus nostri anno primo. Cum itaque , qui nostro nomine non expresso una cum aliis supradictis executores super premissis deputati fuerimus ad executionem premissorum faciendam presentialiter intendere non possimus , ac de industria vestra plenam in Domino fiduciam habeamus, Vobis et cuilibet nostrum in solidum super executione pre

rum omnium, et singulorum plenarie committimus vices nostras, donec cas ad Nos duxerimus revocandas . In cujus rei testimonium patentes litteras fieri mandavimus, et sigilli nostri munimine roborari.

Datum Avinioni, anno Domini 1325 quarto Kal. Januarii.

mi

[blocks in formation]

.

MCCCXXVI. Indict. IX. undecimo mensis Junii-in festo S. Barnabæ. Consecrata fuit ista Ecclesia in honorem S. Laurentii , cum tribus Altaribus scilicet B. M. Virginis, B. Laurentii , B. Silvestri per venerabiles Patres Petrum Archiepiscopum Nazaretarum , Salionem Episcopum Adriensem, Guidonem Abb. Vangaditie , Conradum Archipresbiterum et Guifredum Vicarium Domini Episcopi, et per alios multos Prelatos et Clericos cum indulgentia trium annorum et trium quadragenarum semper eodem die et per octavam. Hoc factum fuit sub regimine Simeonis et Dominici.

Erat extra Portam S. Laurentii, nunc in atrio visitur Justitiæ.

DOCUMENTUM LXVIII.

EX TABULARIO CAPITULI PATAVINI.

Ann. MCCCXXVII. 23 Martii. .

Joannes Episcopus servus servorum Dei Ven. Fratri Episcopo Feltrensi, et Dilectis Filiis. . Archipresbitero S. Marie de Valle Montone Signine Diocesis, ac Joanni Gratioso Canonico Senonensi Ecclesiarum salutem, et Apostolicam Benedictionem. Tam ex insinuatione Ven. Fratris nostri Ildebrandini Episcopi Paduani , quam multorum aliorum relatione, nuper non sine gravi turbatione ad nostri Apostolatus pervenit auditum , quod Enghelmarus locum tenens. . . . . Vicarii, et Capitanei Civitatis Padue pro dilecto Filio Nobili Viro

Duce Karinthie familiares ejusdem Episcopi in civitate predicta existentes injuriose capi fecit, et carceri per plures dies detinuit mancipatos, nec hiis contentus idem Enghelmarus per se, et cum quibusdam Civibus Paduanis, et nonnullis stipendiariis Theutonicis, et personis aliis illarum partium familiaribus, et complicibus suis ad domos episcopales paduanas ostiliter accedentes, et fractis domibus, et horreis Episcopi supradicti, cym frumento , hordeo, leguminibus, vino, equis, animalibus, aliisque utensilibus multis , nec non omnibus fructibus, redditibus, et proventibus presentis anni, et nonnullis aliis bonis; et rebus mobilibus ibidem inventis totaliter spoliarunt. Quare prefatus Episcopus Nobis humiliter supplicavit, ut cuin excessus spoliationis predicte adeo sit in partibus illis notorius , quod non potest aliqua tergiversatione celari , providere sibi in hac parte de opportuno remedio dignaremur. Nos igitur volentes tante presumptionis excessus in bonis, et rebus ejusdem Episcopi , ut premittitur, perpetratos sicut non debemus, nec salva conscientia possumus conniventibus oculis pertransire', discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos , vel duo, aut unus vestrum per vos, vel alium, seu alios etiamsi sint extra loca, in quibus estis judices deputati, si vobis simpliciter summarie, et de plano, sine strepitu, et figura judicii constiterit de preinissis contra spoliatores, et injuriatores predictos, et omnes alios in excessibus predictis culpabiles, et eorum complices fautores, auxiliatores , et receptatores, quorum principales, et precipuos eorumdem patratores excessuum possetis, propter hoc coram vobis personaliter evocare etc. prout negotii qualitas exigit, auctoritate nostra procedere, ipsosque per censuram Ecclesiasticam , et alia juris remedia

satisfaciendo plenarie prefato Episcopo, vel procuratori suo ejus nomine de damnis et injuriis supradictis compellere studeatis; invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Non obstantibus tam fel. record. Bonifacii Pape Octavi predecessoris nostri , qua cavetur, ne aliquis extra suam Civitatem et Diecesim , nisi in certis exceptis casibus a fine sue diecesis ad judicium evocetur; seu ne judices a Sede deputati predicta extra Civitatem et Diecesim, in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere sive alii, vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine diecesis eorumdem trahere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presentium extra suam Civitatem et Diecesim non trahatur, quam aliis quibuscumque constitutionibus a prædecessoribus nostris Romanis Pontificibus iam de judicibus delegatis , quam personis ultra certum numerum ad judicium non vocandis, aut aliis editis que vestre possent in hac parte, jurisdictioni, aut potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare . Seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit Sede indultum, quod excommunicare, suspendi, vel interdici , aut extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de Indulto hujusmodi, ac eoruin personis , locis, ordinibus , et nominibus propriis mentionem, et qualibet alia dicte Sedis Indulgenlia generali , vel speciali cujuscumque tenoris existat , per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam vestre jurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri , et de qua cujusque toto tenore de verbo ad verbum babenda sit in nostris litteris mentio specialis. Ceterum volumus et aposto

« AnteriorContinuar »