Imágenes de páginas
PDF
EPUB

meliori modo, et forma, quibus potuit, quietavit, liberavit penitus, et absolvit etc.

Datum, et actum in domo habitationis prefati Dni Abbatis de Roncacta Paduane Diecesis etc.

Et ego Petrus Cadrigarii Clericus Notarius.

DOCUMENTUM CXVI.

EX CODICE STATUTORUM CAPITULI PAT.

RUBRIC. III.

Ann. MCCCLXI. 1 Novembris.

In Xpti nomine amen. Anno ejusd. Nativitatis 1361, Indictione quarta decima, die Lune primo mensis Novembris. Padue in Episcopali Palatio presentibus etc. Coram Rdo in Xpto Pre Dno Pilleo Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopo Paduano. Convocato et Congregato more solito Capitulo Canonicorum majoris Ecclesie Paduane specialiter super hoc. In quo Capitulo interfuerunt Venerabiles Viri Domini Joan. de Placentinis Decret. Doctor. Archipresbyter: Salion de Buzacharenis de Padua et Joan. de Lupis de Parma Decret. Doctor. Canonici Ecclesie Paduane predicte. In quibus, cum nullus alius esset residens Canonicus, qui posset comode ad Capitulum evocari potestas totius Capituli erat et est. Predicti Domini Archipresbyter, Canonici et Capitulum dicte majoris Ecclesie Paduane suprascriptum Statutum positum et scriptum, in presenti libro seu quaterno Statutorum Ecclesie Paduane sub Rubrica de absentatione Canonicorum, quod Statutum incipit: " Cumque per antiquam consuetudinem dicte Paduane Ecclesie Statutum, quod loquitur de Canonicis ipsius Ecclesie, qui studiorum causa vel alia occasione ab Ecclesie sue residentia se absentat etc. et finit. Hoc autem Statutum et hanc suam declarationem viribus presentis Statuti qua possunt firmitate vallata ad preterita trahi volunt tempora et futura „.

Et omnia alia Statuta ipsius Ecclesie Paduane, que in aliquam partem tangerent predictum Statutum ex certa scientia revocaverunt, et cassum et nullum, ac cassa et nulla esse voluerunt, et nullam habere roboris firmitatem. Quibus sic peractis prefatus Dnus Episcopus predictis omnibus et singulis suam aucto

ritatem interposuit et decretum laudans et approbans omnia, que superius acta

[blocks in formation]

Sane dum fructus uberes, quos studium Paduanum quod longis temporibus in se ipso, sicut prefulgida stella, emicuit, et diffusa claritate longe lateque refulsit in jure canonico et civili et liberalibus artibus, tanquam ager plenus, cui Dominus benedixit copiosa fertilitate produxit hactenus et producit cum delectatione animi recensemus et exinde speramus ipsius Teologie palmites, si illud studium esset ibidem amplius propagari, dumque fidei puritatem et devotionem eximiam, quam dilecti filii Universitas studii Paduani et Cives Civitatis ejusdem nostri et Ecclesie R. devoti ad nos et dictam Ecclesiam habuerunt hactenus et habere noscuntur diligenter attendimus, dignum ducimus et equitati congruum existimamus, ut Civitas et Universitas supradictæ, quas divina gratia magnis donis et gratiis illustravit, ac bonorum multiplicium fecunditate dotavit et loci amenitate non modica decoravit huiusmodi scientie Theologiæ facultatis muneribus amplietur. Ideoque eorumdem studentium inibi supplicationibus inclinati auctoritate apostolica statuimus et ordina mus, quod in dicta Civitate deinceps studium generale in eodem Theologia facultate existat, et perpetuis futuris temporibus vigeat, ac docentes et studientes ibidem in facultate predicta omnibus privilegiis, libertatibus et immunitatibus concessis decentibus et scolaribus studentibus in illa generalibus ejusdem facultatis commorantibus gaudeant et utantur. Volumus tamen, quod ad docendum et regendum in ipso studio hujusmodi facultate magistri et Bachalaurii, qui in Parisiensi seu aliis famosis studiis ejusdem facultatis honorem magisterii seu bacalauriatus receperunt, et alias experti et idonei in hujusmodi studio Theologie facultatis noviter assumantur. Ita quod Civitas ipsa tanto insignita honore dotibus fulgeat honori correspondentibus memorato. Insuper Civitatem et studium, et præfata ob profectus

publicos, quos proinde speramus, amplioribus honoribus prosequi intendentes auctoritate ordinamus cadem, ut si qui in eodem studio processu temporis ejusdem sacre Theologie facultatis bravium assecuti, sibi docendi licentiam, ut alios erudire valeant, petierint, impartiri possint, examinari diligenter ibidem, et in eadem facultate Theologica titulo magisterii decorari.

Datum Avenioni 13 Kal. Maij Ann. I.

DOCUMENTU M

[ocr errors]

Ann. MCCCLXV. 27 Augusti.

CXVIII.

Egidius miseratione divina Episcopus Sabinensis Apostolice Sedis Legatus. Dilecto in Xpto .. Guardiano Fratrum Minorum Paduan. salutem in Domino. Oblata nobis nuper pro parte venerabilis in Xpto Patris Pilei Paduani Episcopi petitio continebat, quod ipse pro eo, quod infra terminum per Nos sibi Statutum ad solvendum pro se ac universo Clero et personis ecclesiasticis suarum Civitatis et Diocesis procurationes Nobis ratione prime nostre legationis in Italiæ partibus pro quinto anno Legationis ejusdem debitas, prout est in similibus fieri consuetum non solvit, interdicti suspensionis et excommunicationis sententias incurrerit, et dicta sua Paduana Ecclesia interdicto ecclesiastico est subjecta, quam cum ipse de presenti de dictis procurationibus Thesaurariis nostris certam partem soluerit, pro ipsius parte fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere sibi super premissis de opportuno remedio, ei aliquam dilationem ad solvendum residuum dictarum procurationum concedere dignaremur, Nos igitur considerantes, quod grave et sumptuosum existeret ei nostram personalem adire presentiam, pro huiusmodi absolutionis beneficio obtinendo, et volentes cum eodem more pii patris misericorditer agere in hac parte hujusmodi supplicationibus inclinati discretioni tue absolvendi eundem Episcopum ab hujusmodi interdicti suspensionis et excommunicationis sententiis, quas ut prefertur incurrit juxta formam Ecclesiæ consuetam. Injunctis inde sibi pro modo culpe penitentia salutari et aliis, que de jure fuerit injungenda, ac cum eo super irregularitate, si qua predictis ligatus sententiis divina officia celebrando vel se illis alias immiscendo non tamen in contemptum clavium forte contraxit dispensandi, nec non interdictum in prefata sua Pad. Ecclesia, propterea appositum usque ad Festum Natalis Dni nostri J. Christi prox. futur. suspendi, auctoritate apostolica, qua specialiter fungimur in hac parte tenore presentium plenam et liberam concedimus potestatem. Et nos cum eodem gratiosius agentes in hac parte

terminum ad solvendum residuum procurationum nostrarum predictarum usque ad dictum diem Nativ. Dni prox. futur. eidem prorogamus liberaliter per presentes. Volumus tamen, prout etiam ipse voluit, quod tu in absolutione, dispensatione et suspensione procedas per te fiendis adjiciens expresse, quod Nos etiam per presentes adjicimus, quod si idem Episcopus hujusmodi nostrarum procurationum residuum hinc ad dictum terminum integraliter et cum effectu thesaurariis nostris predictis, ubicumque fuerimus, non solverit in dictas interdicti supensionis et excommunicationis sententias, quibus nunc ligatus existit reincidat, ac penam du. pli quantitatis residui procurationum nostrarum predictarum incurrat ipso facto et hujusmodi interdicti suspensio, per te fienda nullius existat roboris vel momenti. Dat. Anconæ VI. Kal. Septembris Pontificatus Domini Urbani Pp. V. anno IV.

Sancius Sanai Thesaurarius Domini Legatus.

DOCUMENTUM CXIX.

EX TABULARIO D. ANTONII.

Ann. MCCCLXVII. 15 Julii.

In Xpti nomine amen. Anno nat. ejusdem mill. trec. sexag. septimo, Indictione V., die jovis quintadecima Julii, Pontificatus Smi in Xpto patris er Domini Domini Urbani divina providentia Pape V. anno . . . . . . . . . . Viterbi in domo habitationis infrascripti Dni Episcopi pss venerabilibus et ciscumspectis viris Dnis Bartholomeo de Placentia de Parma legum doctore eximio, Georgio de Tortis de Papia juris perito Domini Patriarche Aquilejensis in spiritualibus Vicario generali et Canonico Paduano, Nerlo filio Blacocii de Florentia jurisperito et presbytero Bartholomeo de Padua thesaurario majoris Ecclesie Tarvisine et Capellano infrascripti Domini Episcopi et aliis pluribus

.. Rev. in Xpto pater et Dnus Dnus Pilleus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanus suo ac Ecclesie sue Paduane nominibus locavit. ... Egregio militi Dno Bonifacio de Lupis de Parma Marchioni Sorance ibidem presenti fructus et redditus Xmales

[ocr errors]

septuaginta camporum terre vel circa in territorio Abbani et Mandrie . . . solvendo annuatim dictus Dominus Bonifacius et sui heredes

unum par perdicum

Ego Jacobus natus Mainardi de Sclusa Aquilejensis Diocesis publicus Aplica et imperiali autoritate not.

DOCUMENTUM CXX.

FRANCISCUS PETRARCHA PILEO EPISCOPO PADUANO S.
AD ANIMI CONSTANTIAM HORTATUR.

Ann. MCCCLXVIII. 8 Junii .

Atate fili, charitate frater olim, dignitate jam pater amantissime; cum muka quotidie tecum loquar in silentio, pauca tamen ut scribam, causa est corporis insueta fragilitas, quam invisam mihi hospitam invisior ægritudo, nuper abiens dimisit; de salute quidem tua, redituque exoptato Deo gratias ago, de reliquo autem hortor et hortando laudo, fortem ut animum et constantem habeas. Non est enim tutior armatura, non turris immitior, non fortior cassis, aut clypeus inter prælia fortunæ, hoc te hactenus, ac tua ætate sæpius, quam vel pro annorum numero, vel pro conditione tui status, et magnifice usum scio et miror et gaudeo. Nec solum quidem tota gaudet et miratur Ecclesia patientiam tuam, quamvis adversitates, quibus illam objicis, et miretur et doleat. Proinde oro ne deficias, neve defatigeris. Solent vehementes impetus breves esse, fortuna lassabitur, est illi nunquam pudor quidam immerentium ac fortium, imo vero Deus miserebitur, et laboris finem ponet. In illo spes fixa sit, in se sperantem non frustrabitur, nubes sunt istæ, quæ serenum naturaliter animi tui statum obnubilant, levi vero divinæ clementiæ pellentur afflatu. Et fortasse quorum fuit amara perpessio, recordatio dulcis erit, nulla fortuna perpetua est, ne diuturna quidem, unde fit, ut sperandum miseris, felicibus metuendum sit. Etsi enim videantur diuturniora que cruciant, non minus tamen volvuntur adversa, quam prospera. Aqua omnium vertigo, et instabilis undique rota est. Sensus in lætis insolens, delicatus in tristibus, illa facit exigua, hæc immensa, cum summa omnium brevis sit, omnisque diversitas in opinione est, inque animis, non in rebus omni ex parte brevissimis. De me autem unum hoc dixerim, tuus sum, ut nosti, quanquam nulli, quod quidem sciam usui possum amare, quod quidam non potest. Si quidem præterea posse videor, tuo præcor in me jure utere. Postremo Sacerdotes meos servos tuos, Joannem et Paulum, quos cum his ad te litteris misi paternitati tuæ commendatos velim et obtestor, si illæso licitum est honore, ne gratiam eorum alteri meis precibus a tua levitate concessa auferat aliena durities. Difficile est judicium alienæ conscientiæ, multos ego tales duros, asperos, et linguæ liberioris, meliores viros novi, quam suaves alios, fictos, blandiloquos, versipelles. Vale. Venetiis VI. Idus Junii.

Rerum Senilium Lib. VI. Epist. 4. Editio Basileensis.

« AnteriorContinuar »