Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DO CUM E N T UM CXXI.

EX AMADESIO CRONOTAXIS ANTISTITUM RAVENNATUM

T. III. Appendix n. 126.

Ann. MCCCLXX. 23 Januarii.

Urbanus Epus servus servor. Dei. Venerabilibus Fratribus Universis suffraganeis Ecclesie Ravenn. salutem et apostolicam benedictionem. Romani Pontificis etc.

Dudum siquidem bone memorie Petrochino Archiepiscopo Ravennat. regimini Ravenat. Ecclesie Presidente Nos cupientes eidem Ecclesie cum eam vacare contingeret per Apostolice Sedis providentiam utilem et idoneam preesse personam provisionem ipsius Ecclesie ordinationi et dispositioni nostre duximus, ea vice specialiter reservandam decernentes, ex tunc irritum et inane, si secus super iis per quoscumque, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Postmodum vero prefata Ecclesia per obitum ejusdem Petrochini Archiepiscopi, qui extra Romanam Curiam debitum nature persolvit, Pastoris solatio destituta, Nos vacatione hujusmodi fide dignis relatibus intellecta ad provisionem ipsius Ecclesie celerem et felicem, ad quam nullus preter Nos ea vice se intromittere potuerat nec poterat reservatione et decreto obsistentibus supradictis, ne Ecclesia ipsa longe vacationis exponetur incommodis

. et sollicitis studiis intendentes post deliberationem, quam super hoc habuimus, cum nostris Fratribus diligentem, demum ad Ven. Fratrem nostrum Pileum Episcan pum tunc Paduanum in Archiepiscopum Ravenn. electum consideratis grandium virtutum meritis, quibus personam suam , prout fide dignis percepimus testimoniis Altissimus insignivit, quodque idem Episcopus, qui regimini Paduane Eca clesie hactenus laudabiliter prefuit sciet et poterit Ravenn. Ecclesia auctore domino salubriter gubernare direximus oculos nostre mentis. Intendentes igitur tam dicte Ecclesie Ravennat. quam ejus gregi Dominico salubriter providere prefatum Pileum Episcopum ad prefatam Ecclesiam Ravennat. apostolica auctoritate transtulimus, eumque illi prefecimus in Archiepiscopuin et Pastorem ctc.

Omissis

Datum Rome apud S. Petrum X. Kal. Februarii Pantificatus nostri Anno Octavo,

U, Moro

DOCUMENTUM CXXII.

EX BALUZIO VITÆ PAPAR. AVENIONENS. .

Tom. II. pag. 775. num. 174.

GREGORII PAPÆ XI. EPISTOLA AD FRANCISCUM DE CARRARIA VICARIUM

IMPERIALEM IN CIVITATE PADUANA.

MCCCLXXI.

Dilecto filio , nobili viro Francisco de Carraria Militi in Civitate Paduana imperiali Vicario salutem etc. Novimus, quod geris in votis more devotisiini filii, ut circa nostra et Apostolice Sedis beneplacita plenitudinem sincerz devotionis ostendens, exhibeas te promptitudine animi et operis exercitio in illorum prosecutione paratum, sicut assidue laudabilium tuorum gestorum indicant argumenta. Et licet sic reddaris ex te ipso devota mente sollicitus , quod ad ea, quæ nobis credis fore grata te non oporteat aliquibus exhortationibus excitari , scribere tibi tamen decrevimus per præsentes, ut intentionem nostram plenius comprendens , ad ea pro quibus scribimus favorabilius sis intentus. Sane nuper Patracensi Ecclesia pastoris regimine destituta, nos, qui personam tuam etiam dum minori fungebamur officio tenerriine dileximus, et nunc ad majora promoti magis ac magis diligimus, attendentes, quod tu venerabilem fratrem nosirum Johannem Archiepiscopum Patracensem, tunc Episcopum Paduanum, in regimine Paduanæ Ecclesiæ certis ex causis gratum non habebas, et in hoc tibi placere volentes, eum ad dictam Patracensem Ecclesiam, licet muli pro aliis personis quamplurimum idoneis instarent , auctoritate apostolica duximus transferendum, et deinde, credentes hoc tibi fore gratum, de persona dilecti filii Heliæ electi Paduanensis, tunc Apostolicæ Sedis Notarii, qui nobis affinitate proxima conjunctus, generis nobilitate perspicuus, multisque virtutibus prædotatus existit, eidem Paduanensi Ecclesiæ duximus providendum. Quocirca nobilitatem tuam, quam in adimplendis nostris beneplacitis promptam semper invenimus, et paratam, rogamus et hortamur in Domino; illam attentius deprecantes, quatenus pro nostra et Apostolicæ Sedis reverentia , et etiain cui honoris et salutis intuitu dictum Heliam nobis affinitate proxima, ut præmittitur, conjunctum , quem gerimus in visceribus caritatis, sicut filium predilectum et Ecclesiam sibi commissam, nec non gentes, quas pro professione dictæ Ecclesiz adipiscenda transmittit, habeas favorabiliter commendatos, pro certo sciturus, quod favorem et benevolentiam, quos in hac parte prædicto electo, et suis gentibus præstiteris, id non eis, sed nobis proprie reputabimus fore factum . Datum.

[blocks in formation]

In Xpti nomine amen. Anno ejusdem nativitatis 1371 Indict. IX, die martis 26 mensis Augusti. Paduz in Curia Episcopali presentibus etc. Coram Venerabili Viro Dno Bonaventura de Pulveraria Juris Canonici Perito Archipresbitero Estensi Diocesis paduane, Rdi in Xpto Patris et Dni Dni Heliæ Dei et Apostolice Sedis gratia in Episcopum Paduanum electi Vicario generali etc.

Omissis.

Ann. MCCCLXXI. 18 Septembris.

J. C. N. A. Anno nativit. ejusdem 1371 Indict. IX, die jovis 18 mensis Steptemb. Padue in Cancellaria Episcopatus presentibus etc. Coram Venerab. Viro Dno Bonaventura de Pulveraria Juris Canonici perito archipresbitero Estensi Pad. Diocesis, Rdi in Xpto Patris et Dni Dni Heliæ Dei et Apostolicæ Sedis gratia electi Paduani Vicario generali habente ad infrascripta a prefato Dno clecto auctoritatem, potestatem etc.

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

In Xpti nomine Amen. Anno ejusdem nativitatis 1372, Indict. X die jovis 15 mensis Januarii. Padue in Cancellaria Episcopatus Pad. presentibus etc. Accedens ad presentiam Vener. Viri Dni Angeli de Castellione Aretini utriusque juris doctoris Archipresbiteri et Canonici Paduani, Rdi in Xpto Patris et Dņi Dni Heliæ Dei et Apostolice Sedis gratia electi Paduani, Vicarii generalıs et ad infrascripta a prefato Domino electo auctoritatem, potestatem et bayliam habentis etc.

Omissis,

In mense Martio ejusd. anni D. Helias Epus Paduanus etc.

DO CUM EN TUM CXXIV.

FEUDORUM IN CANC. EPISC. PAT.

Tomo VIII.

Ann. MCCCLXXIV. 24 Martii, i

Procuratorium magnifici et potentis et generosi Dni Dni Francisci de Carraria nati , recolende memorie magnifici et excelsi Dni Dni Jacobi de Carraria Avogarii Patroni Vicedomini sive defensoris Dominorum Episcoporum et Episcopatus ac Ecclesie Paduane pro sacro Romano Imperio Imperialis Vicarii generalis.

In Xpti nomine amen. Anno ejusdem nativitatis 1374, Indict. XII. , die Sabati 24 mensis Martii. Padue in contrata Domi, in Palatio habitationis infrascripti magnifici Dni presentibus Nob. Milite Dno Archoano qu. Nob. Militis Dni Pathari de Buzzacarinis de Padua , Nob. viro Jacobino de Capite Vace qu. Nob. Militis Dni Jacobi de Capitibus Vace de Padua, ac sapiente viro Domino Antonio de Pedemontio legum Doctore eximio Vicario infrascripti Magnifici Domini et provido et discreto viro Francisco Turcheto qu. Domini Antonii de Turchetis de Padua referendario infrascripti Magnifici Domini testibus ad hoc specialiter habitis et rogatis. Magnificus et potens et generosus Dnus Dnus Franciscus de Carraria natus

recolende memorie Magnifici et excelsi Domini Dni Jacobi de Carraria pro sacro Romano Imperio Civitatis Padue et districtus Vicarius generalis et tanquam Avogarius Patronus Vicedominus seu defensor Dominorum Episeoporum et Episcopaius ac Ecclesie Paduane et omnium ipsorum Jurium Jurisdictionum et honorum, nec non regaliam, custodiam sive guardiam oprinens in eadem omni via, jure, modo, causa et forma, quibus de jure melius et efficacius potuit citra revocationem quorumcumque aliorum suorum Procuratorum et factorum fecit et constituit et ordinavit atque creavit Nobiles Milites D. Boscarinum filium qu. Nob. Viri Dni Fulcatini de Buzzacarinis de Padua et Dnum Nigrum filium qu. Nob. Militis Gerardi de Nigris de Padua honorabi les Cives Paduani absentes, tanquam presentes specialiter ad recipiendum et honorandum Rdum in Xto Patrem et Dnum Raimundum Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopum Paduagum noviter per Sedem Apostolicam in Episcopum Paduanum creatum et Episcopatum ac Ecclesiam Paduanam venturuin ab introitu ultime porte Civitatis Padue ac ipsum Dnum Episcopum Paduanum conducendum et sociandum ad Ecclesiam et Episcopatum Paduanum. Et in signum Advocatie seu Avogarie ipsius Ecclesie et Episcopatus Paduani, et ratione jurium suprascriptorum recipiendum nomine prefati Magnifici Domini Domini Francisci Advogarii patron Vicedomini sive defensoris, ut supra pala frenum sive equum , super quo equitabit ab eodem Domino Episcopo , ut moris est et hactenus ext tit observaium a remolo tempore, de cujus mentio memoria non extitit, nec non quamlibet protestationem , si expedierit faciendam et omnia et singula , que in tali casu spectant de consuetudine vel de jure , ad quemlibet verum patronum advocatum, defensorem sive suprascripta jura habentem et generaliter ad omnia alia et singula faciendum , dicendum , procurandum, exercendum et complendum, que quilibet veri et legitimi procuratoris facere et exercere possent vel deberent, etiamsi mandatum exigerent speciale, et que ipsemet constituens facere posset , si personaliter adesset. Promittens se gratum, ratum etc, sub suorum omnium obligatione bonorum.

Receptio, honoratio, conductio et associatio Domini Episcopi Paduani ad Ecclesiam et Episcopatum Paduanuin per suprascriptos Dnos Procuratores prefati Magnifici Dni Dại Francisci Advogarii, patroni Vicedomini seu defensoris etc.

Eodem anno millesimo, Irdictione, die Dominico 26. Martii. Prope Paduam ibi extra portam Omnium Sanctorum intra Monasterium Monialium S. M. de Fisumba , et dictam portam in via publica presentibus Nob. Viris Fran

« AnteriorContinuar »