Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanys ejusdem Sedis Nuntius et Collector generalis in Aquilejensi et Gradensi Patriarcatibus , ac auctoritate apostolica specialiter deputatus. Venerabili viro Domino Othobono de Ceneta Decano Utinensi Aquilejensis Diocesis. salutem in Domino. Nuper ad nostram accedens presentiam circumspectus vir Dominus Jacobus de Jacobinis Canonicus Ecclesie Collegiate Sanctæ Mariæ Civitatis Austriæ dictæ Aquilejensis Diocesis pro parte Canonicorum et Capituli dicte Ecclesiæ Civitatis Austriæ coram nobis exposuit cum querela , quod licet Capella seu Ecclesia S. Zenonis de Carinthia Aquilejensis Diocesis sit unita et subjecta Capitulo dicte Ecclesiz Civitatis Austriæ, cum filiabus Ecclesiisque aliis et Capellis suis: et quamquam idem Capitulum solutiones ipsum pro decimis subsidiisque et impositionibus aliis apostolocis tangentes faciat pro se ac Ecclesiis et Capellis sibi subjectis etiam et unitis secundum morem taxationem et existimationem consuet, nihilominus tamen Capitulum ipsum per officiales camere apostolice indebite perturbatur, dum compellitur ad solvendum pro dicta Capella seu Ecclesia , cum ipsius Capelle seu Ecclesiæ solutio in solutione et taxatione dicti Capituli, ut asseritur, includatur. Et deinde predictus Nobis humiliter supplicavit pro parte Capituli antedicti, ut sibi dignaremur in premissis de opportuno juris remedio providere. Nos igitur attendentes, quod nemini est justitia deneganda, et nolentes, quod aliquibus injustitia fiat, sed potius justitia et plena rei cognitio discerneiur, adeo quod camera apostolica suis debitis non fraudetur , et dictum Capitulum plus debitum nullatenus molestetur. Nec vero minus advertentes , quod vos Domini bene et laudabiliter mihi Succoletione officium promovistis et eapropter hujus cause cognitionem uberius ac clarius et commodius habere poteritis. Ac uniuscujusque industria et probitate et fidelitate probata gerentes in Domino fiduciam pleniorem Vobis tenore presentium expresse committimus et mandamus, quatenus vocatis et requisitis, qui vocandi seu alias requirendi fuerint, censura, si opus fuerit, ecclesiastica mediante. Utrum dicta Ecclesia S. Zenonis, ut prefertur unita et subjecta in decimarum et subsidiorum aliorum ac impositionum quarumlibet apostolicarum solutionibus faciendis contribuat in solutione facienda per Capitulum antedictum et hactenus consueta , aut an per se solvat et solvere consueverit, preter solutionem eamdem cum diligentia indagare ac libros solutionum et solutionibus ipsis Capitali supradicti hactenus factas seu alias, ut plenius de jure poteris informari curetis. Si autem reperitis dictam Ecclesiam seu Capellam contribuere in solationibus, ac solutionem pro ea faciendam pro impositionibus antedictis etc.

Omissis,

Datum et actum Padue in nostro Episcopali Palatio, sub anno Dominice Nativitatis MCCCLXXVII, Indict. XV, die 15 mensis Decembris •

DOCUMENTUM CXXVIII.

DIVERSORUM.

COMMENDATIO MONASTERII S. MARIE DE AVANTIO

IN BONA FORMA.

Ann. MCCCLXXVII. 19 Octobris.

In Christi nomine amen. Anno a nativitate ejusdem 1377, Indict. 15, die lune decimo ncmo mensis Octobris, Pontificatus vero SSmi in Xplo. Patris et Domini nostri Lomini Gregorii div. prov. Pape Undecimi anno septimo. Vacante Prioratu et Monasterio S. Marie de Avantio de Padua ordinis S. Benedicti per puram et spontaneam renuntiationem et res snationem in manibus infrascripti Domini Episcopi de ipso Prioratu, et Monasterio ac ejus juribus sponte factam per Ven. Vir, D. Frat. Philippum de Pergamo, ultimum olim et immediatum Priorem Monasterii supradicti, ut de renuntiatione ei resignatione hujusmodi constat publico instrumenio scripto per Mundum qu. Domin.ci de Padua Notarium et officialem Episcopalis Curie. Paduane in MCCCLXXVII. Indict. 15, die Veneris 15 mensis Mail. Rdus in Xpto Pater et Do'ninus Dominus Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanus, ad quem spectat et pertinet, considerans et attendens, quod dictum Monasterium S. Marie de Avantio jamdiu idoneo regimine desolatum in spiritualibus et temporalibus detrimentum non modicum passum est, et patitur de presenti; nam Monachorum observantia, et aliorum in divinis deservientium suffragio totaliter destitutum est, ipsiusque Monasterii jura et bona in diminutionem et dilapidationem omnimodam evitandam versantur et damnabiliter pervertuntur , adeo , quod nisi de persona habili, sufficienti et idonca ad regimen et gubernationem ejusdem Monasterii et administrationem bonorum ipsius provideatur in eo, Monasterium ipsum in desolationem et destructionem eximiam deduceretur. Et eapropter volens idem Dominus Episcopus dilapidationi hujusmodi et dispendiis , prout melius potuit remediis occurrere opportunis; Nec minus intendens, secundum juris formam providendo procedere in premissis, mandavit fieri apponi edictum , sicut et ubi debetur secundum dictam juris formam, hujus edicti tenor, per omnia sequitur et est talis.

Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanus, universis et singulis tam clericis quam laicis et aliis cujuscumque status et conditionis existant, quos in prescriptum tangat negotium , vel tangere potest , quomodolibet in futurum salutem in Domino. Pastoralis officii debitum, cui disponente Domino presidemus immerito persuadet et requirit, ut circa indepmnitates servandas et provisiones fiendas de Monasteriis et Ecclesiis nobis subjectis, vacantibus quibuscumque debitis providendo remediis intendamus. Cum itaque Monasterium S. M. de Avantio de Padua per Priorem solitum gubernari vacet ad presens per renuntiationem et liberam resignationem per V. Virum Dominum Fratrem Philippum de Pergamo ultimum olim et immediatum Priorem ejusdem Monasterii in nostris manibus sponte factam. Nos considerantes, quod vacationes Monasteriorum et beneficioruin quorumcumque consueverunt esse, et sunt Monasteriis et beneficiis ipsis vacantibus prejudiciales, ut plurimum et damnosę. Nec minus attendentes, quod dictum Monasterium S. M. de Avantio, sic ut prefertur vacans, reformatione multiplici, reparatione non modica, et provisione idonea noscitur indigere. Nam Monachis et Monachorum observantiam diutius desolatum et totaliter destitutum est, edificiisque reparandis diruptum existit et aliis, nisi de persona sufficienti, habili et idonea ad regimen et gubernationem ejusdem provideatur. Monasterium ipsum in redditibus suis et juribus diminutionem et detrimentum non modicum patietur; propterea quod circa provisionein hujusmodi jugiter intendentes et attendentes, quod dicti Monasterii omnimoda provisio et dispositio ad nos tanquam Ordinariyın devoluta est ac spectat et pertinet pleno jure , cum in eodem Monasterio nulli sinç Mopachi ut prefertur, deliberavimus et decrevimus de aliqua persona sufficienti, habili et idonea ad regimen et gubernationem Monasterii supradici et bonorum ejusdem auctoritate ordinaria per modum coinmende seu provisionis alie quovis titulo prout nobis videbitur providere. Ne igitur quisquis provisioni hujusmodi post factum objicere vel opponere seu ignorantiam valeat allegare, premissa Omnia et singula vobis et vestrum cuilibet intimamus, insinuamus et notificamus per presentes, Vos etenim omnes et singulos auctoritate prefata tenore pre

sentis nostri edicti , quod in dicto Monasterio, et Ecclesia S. Marie de - Avantio mandamus et volumus presentari, legi et publicari , et demum in foribus ejusdem Ecclesie affigi et dimitti, citamus, requirimus et monemus primo, secundo, tertio et peremptorie quatenus si est aliquis in hujusmodi provisione fienda jus aliquod se pretendat habere, seu alias objicere vel contradicere quicumque intendat et velit usque ad decem dies, a die presentis edicti presentationis , publicaIls seu affictionis hujusinodi proxime computandos. Quorum decem dierum tres pro primo, tres pro secundo, et reliquos pro tertio ultimoque et peremptorio termino et monitione canonica vobis omnibus et singulis assignamus coram nobis in Episcopatu nostro debeant legitime comparere jus suuin, causamque sue contraditionis expositurus, et allegaturus , ac recepturus a nobis debite justitie complementum. Alioquin elapso dicto termino ad provisionem hujusmodi procedentes persone, de qua et prout melius et utilius pro dicto Monasterio nobis videbitur curabimus, ut premittitur providere. In quorum testimonium etc.

19 Octobris primus terminus.
30 Octobris secundus terminus .

Eisdem anno et indictione, die Sabbati ultimo mensis Octobris predicti.

Suprascriptus Reverendus in Xpto Pater, et D. D. Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanus intendens provisioni seu dispositioni prefate , sicut premittitur necessario sine ulteriori moris dispendio faciende habito prius super hiis diligenti, sufficientique scrutinio et consilio saniori et reperto, quod dicti Ordinis, et Regule S. Benedicti nullus existat, qui ad regimen ac gubernationem, nec non reparationem et reformationein dicti Monasterii et bonorum ejusdem tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam fructuosus et utilis, ac habilis et sufficiens sit, sicut est et esse potest Ven. in Xpto Pater et D. D. Frater Michael Dei gratia Abbas Monasterii S. Marie de Saccolongo Diecesis Paduane, eo quod observantiam regularem, et peritiam administrandi spiritualia et temporalia dicti Monasterii sufficienter instructus est; et alias ido'neus et sufficiens, ac habilis utilisque et etiain necessarius est ad hoc onus officii assumendi, et utilius promovendum, prout idem Dnys Episcopus , ul asseruit magistra rerum experientia docente diytys plene novit. Et considerans dictus Dnus Episcopus propter dilapidationem et diminunouem superius expressatas non esse amplius super provisione seu dispositione nu;usinodi retardandum, ac commodius et utilius dicto Monasterio, quam persone..providens et provideri intendens

consideratis diligenter omnibus suprascriptis, ct matura super hiis deliberatione prehabira omni modo, jure et forma, quibus melius et efficacius potuit jam dictum Monasterium S. Marie de Avantio de Padua sic , ut profertur vacans cum omnibus juribus suis tam spiritualibus quam temporalibus et pertinentiis quibuscumque dicto Dno Fratri Michaeli Abbati predicto ibidem presenti ac consentienti et acceptanti ad vitam actualiter commendavit, et in commendam dedit et de eodem providit ipsum dictum Fratrem Michaelem predictum sic, ut prefertur presenrem, suumque ad hoc consensum prestantem pariter et assensum in priorem jam dicti Monasterii S. Marie de Avantio per modum commende ad vitam instituit, et Rectorem. Investiens eumdem per modum commende ad vitam, ut dictum est per ejus annuli traditionem de dicto Monasterio S. Marie de Avantio ac juribus suis et pertinentiis supradictis, et commitens cidem curam et administrationem omnimodam dicti loci et Monasterii S. Marie de Avantio, ac omnium pertinentiarum suarum, et jurium predictorum . Et demum commisit idem Dominus Episcopus auctoritate, qua supra ven. et magne scientie Viro Dno Angelo de Castillione Aretino juris utriusque doctore, Archipresbitero et Canonico Paduano, quatenus auctoritate sua ponat pariter et inducat dictum Dnum Fratrem Michaelem Abbatem et Commendatarium predictum in tenutam et corporalem possessionem Monasterii S. Marie de Avantio ac pertinentiarum suarum et jurium predictorum etc. presentibus etc.

DOCUMENTUM CXXIX. ,

DIVERSORUM.

Ann. MCCCLXXVIII. 1 Martii.

Raimundus Dei et Apostolice Sedis Gratia Episcopus Paduanus. Universis et singulis Christi fidelibus et devotis presentes litteras inspectoris. salutem in Domino. Serena Virgo plena deliciis , dulcis genetrix Salvatoris, tanto dignior humanarum laudum preconiis et devotionum actibus venerari videtur , quanto cunctis in conspectu Creatoris effulget gloriosior creaturis, que virginali pudore servato , solem justitie Dominum nostrum Jesum Christum Deum pariter et hominem mundo edidit servatorem, de cujus gratie plenitudine egris medicina, solatium tristibus, reis culpe remissio, et omnis misericordie rivulus noscitur emanare. Pia siquidem devotionis. acies. ac Virginis ejusdem ineffabilium virtutum immensitas, quibus ipsa Virgo in omnibus et ubique terrarum a sui creations

« AnteriorContinuar »