Imágenes de páginas
PDF
EPUB

claruit, et in dies clarere amplius non desinit, in nobis desideria excitat et affectus, ut capella seu altare constructum in Castro noviter edificato in hac civitate Paduana sublimi per Magnificum D. D. Franciscum de Carraria, ejusdem Dominum Pacificum, et Benignum, super quod altare est quedam speciosissima ac devota figura dicte Virginis prosequamur indulgentie largitate. Nos igitur circa venerationem dicte Virginis sicut glorificatur altius ceteris in celestibus etiam in terris dare fidelibus cupientes de omnipotentis Dei misericordia et dicte B. M. Virginis Matris ejus, ac BB. Petri et Pauli Apostolorum, meritis et precibus confidentes omnibus vere penitentibus et confessis, qui dictam Capellam seu altare devote visitaverint, quadraginta dies de injunctis eis penitentiis omni auctoritate, qua possumus, misericorditer in Domino relaxamus. In quorum etc. Datum Padue die primo Martii, indictione prima.

DOCUMENTUM CXXX.

DIVERSORUM IN CURIA

Ann. M C CCLXX I X. IO Martii.

Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Pad. Universis et singulis Xptifidelibus et devotis per Civitatem Paduanam et ejus Diocesin constitutis, ad quos presentes pervenerint salutem in Filio Virginis gloriose. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire, ac eternorum intuitu adseminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus, in celis summam spem fiduciamque tenentes, quod qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet in vitam eternam. Cum igitur in hospitali S. Juliane de Flumesello nostre Diocesis pad. nonnulla, pauperum et infirmorum confluit multitudo, ad quorum substentationem proprias ipsius hospitalis non suppetunt facultates, nisi a Christifidelibus, subveniatur hospitali predicto per opera caritatis. Universitatem vestram monemus, requirimus et in Domino exhortamur vobis in remissionem vestrorum pecaminum injungentes, quatenus Bondrico qu. Joh. d. Lupiliano prioris hospitalis predicti sive ejus nuntio et questori, cum ad vos cum presentibus nostris litteris declinaverit caritatis subsidia petiturus eidem pias elemosinas et grata caritatis subsidia porrigatis, ut per subventionem vestram hujusmodi predictorum pauperum et in

firmorum inopiè consulatur, et vos per hæc et alia bona, que Domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos etc.

Omissis.

Datum Padux in nostro Episcopali Palatio sub anno Dominice Nativitatis 1379, Indict. II, die Jovis X mensis Martii.

DOCUMENTUM

DIVERSORUM.

CXXXI.

Ann. MCCCLXXX. 15 Januarii,

In Christi nomine amen. Anno a nativitate ejusdem MCCCLXXX., Indict. tertia, die Dominico quin'odecimo mensis Januarii. Coram Rdo in Xpto Patre D. D. Raimundo Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopo Paduano presentialiter constitutus religiosus et honestus Vir D. Frater Johannes Prior Monasterii S. Joannis de Venda Paduane Diocesis nomine suo, ac sindicario nomine Fratrum totique Capituli et conventus dicti Monasterii de Venda habens ad infrascripta a dictis fratribus et Conventu plenum librum et speciale mandatum, ut de mandato hujusmodi constat publico instrumento scripto per Joannem Baptistam de Ponte qu. D. Fropini notarii Paduani in MCCCLXXIX, indict. secunda, die XI mensis Septembris. Viso per me Vivianum notarium infrascriptum diligentius et perlecto; attendens et considerans diligenter suum et dicti Monasterii debitum per observantias et consuetudinem antiquatam hactenus in eodem Monasterio tam per eum, quam predecessores suos in ipso. Monasterio successivis temporibus habitas et etiam celebratas pure, sponte et libere, et ex certa scientia et non per aliquam ignorantiam, violentiam vel errorem juris vel facti nominibus quibus supra et pro eodem Monasterio et loco de Venda dixit, asseruit et confessus est antecessores magnifici et potentis D. D. Francisci de Carraria ipsius domus Carrariensium, heroum septimi, Padue et districtys Capitanei generalis, et post eos eumdem D. D. Franciscum de Carraria fuisse et esse veros et legitimos patronos et patronatus jure advocatos et defensores ejusdem Monasterii S. Joannis de Venda, et Conventus ejusdem et jurium suorum. Sicque idem D. Frater Joannes Prior, et Sindicus anted.ctus, ut supra nominibus antedictis ipsum Magnificum. D. D. Franciscum de Carraria et subsequentes suc

cessores suos per rectam lineam descendentes in suum ac dieti Monasterii et jurium predictorum patronum, et patronatus jure advocatum, et defensorem professus fuit et etiam recognovit. Pro quorum confirmatione et observatione plenius attendenda idem D. Frater Joannes Prior et Sindicus antedictus, eisdem nominibus quibus supra, sponte et certa scientia promisit solepmniter et convenit per se et successores suos quoscumque venerabili et religioso viro D. Fratri Joanni Priori Monasterii S. Benedicti de Padua tamquam procuratori et procuratorio nomine suprascripti magnifici D. D. Francisci de Carraria, ut de procuratorio hujusmodi constat publico instrumento etc.

Datum Padue in Episcopali Palatio anno, indictione et die, quibus supra etc.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

In Xpti nomine amen. Anno a nativitate ejusdem MCCCLXXX, Indict. tertia, die lune sexto decimo mensis Januarii. Universis et singulis per presens instrumentum publicum pateat evidenter, quod Rdus in Xpto Pater et D. D Raimundus Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopus Paduanus considerans et attendens, quod Monasterium S. Joannis de Venda sue Diecesis Paduane ordinis Monachorum alborum S. Benedicti, per Priorem dicti ordinis et habitus solitum gubernari eidem Domino Episcopo immediate subjectum erat in spiritualibus et temporalibus, multipliciter desolatum, cum in ipso Monasterio dissolveretur, quinimmo dissoluta esset ut plurimum Religio, cultusque divinus diminutus, ac eleemosyne et hospitalitas tollerentur. Attendensque plenius et cognoscens vite integritatem, conversationem honestam, observantiam regularem, humilitatem, hospitalitatem, eleemosinam, caritatem et devotionem Deo auctore, vigentes in religiosis et honestis Viris Abbate, Prioribus et Monachis Monasterii et Ordinis S. Marie Montisoliveti communitatis Senarum, et Aretine Diecesis aliorum locorum subiectorum Monasterio et ordinis supradictis; et quod in eis longe auctior et sanctior vita, majorque Religio et observantia regularis tenentur, et actu servantur, quam in dicto Monasterio S. Joannis de Venda fuerint hactenus observate. Co

gitavit et mature diligenti super hoc tractatu prohabito disposuit et deliberavit dictum Monasterium S. Joannis de Venda posse per prudentiam, regimen atque curam predictorum Abbatis et Monachorum, Monasterii et ordinis S. Marie Montisoliveti sanctius, utilius et melius verosimiliter tam in spiritualibus, quam in temporalibus restaurari. Ideoque ipsum monasterium S. Joannis de Venda unire, annectere, et incorporare Monasterio et ordini S. Marie Montisoliveti, predictis plenissima deliberatione decrevit. Unde idem D. Episcopus Paduanus ex incumbenti sibi pastoralis officii debito attendens hujusmodi unionem, ad utilitatem locorum, Religionis augmentum, devotionis incrementum, et Dei servitium adspirare, et eapropter volens et intendens animabus, personis, locis, et religionibus supradictis consulere et etiam opportuno remedio providere auctoritate ordinaria per se, et ex eius officio pastorali predicto cum nullus de Capitulo Ecclesie Paduane inibi ad presens residentiam faciens . . . .

essent in sacris, qui ad hujusmodi unionis tractatum, quam de jure, quam de consuetudine esse seu aliqualiter evocatum, vel alias suum deberet prestare consensum, consilium et assensum habito super hiis, ut prefertur diligenti tractatu, inquisitione solemni, deliberationeque debita, et matura Xpti nomine invocato, ac B. Marie semper Virginis Matris ejus, a cujus vocabulo glorioso dicta Religio ordinis Montisoliveti incrementum suscipiens derivatur de consensu, et voluntate Ven. et scientifici viri D. Fratris Joannis in jure canonico' licentiati, Prioris Monasterii S. Benedicti de Padua tanquam procuratoris et procuratorio nomine magnifici et potentis D. D. Francisci de Carraria etc. patroni dicti Monasterii S. Joannis de Venda, ut de procuratorio hujusmodi constat publico instrumento etc. de consensu etiam expresso et omnimoda voJuntate Religiosi et honesti viri D. Fratris Joannis Prioris Monasterii S. Joannis de Venda etc. ac demum etiam de beneplacito, acceptatione et consensu Religiosorum er honestorum virorum Dominorum Fratrum Michaelis Demia de Senis, Michaelis Joannis de Prato, Justi Vannis de Vulterris, et Francisci Cambini de Florentia omnium fratrum et Monachorum professorum Ordinis S. Marie Montisoliveti predicti tanquam procuratorum et sindicorum dicti Monasterii ac Capituli et Conventus totiusque ordinis S. Marie Montisoliveti ad hoc specialiter deputatorum etc. auctoritatè ordinaria, omnique modo, jure et forma, quibus melius et efficacius potuit predictos Priorem, Fratres, Capitulum et conventum dicti Monasterii de Venda ac ipsum Monasterium S. Joannis de Venda Paduane Diecesis cum omnibus et singulis suis bonis, rebus, possessionibus, pertinentiis et juribus spiritualibus et temporalibus ac jurisdictionibus quibuscumque, bonisque mobilibus et immobilibus universis ad ipsum Monasterium S. Joannis de Venda, ad Fratres, ac Monachos, Capitulum

[ocr errors]

et Conventum eisdem spectantibus et pertinentibus quoquomodo suprascripto Monarterio S. Marie Montisoliveti ac ordini, regule, observantie et obedientie fratrum ejusdem Monasterii et ordinis Montisoliveti gratiose concessit, commisit, contulit, subjecit, transtulit, aggregavit, annexit, incorporavit, etiam et univit perpetuo et irrevocabiliter etc.

Ego Vivianus Not.

Omissis.

DOCUMENTUM CXXXIII.

DIVERSORUM IN CURIA,

Ann. MCCCLXXX. 27 Aprilis.

Frater Petrus de Montagnana licenciatus in jure canonico Prior Monasterii S. Mariæ de Carceribus Pad. Dioces. ac Vicarius in spiritualibus generalis; R. in Christo Patris et D. D. Raimundi Dei et Apostolice Sedis gratia Episcopi Pad. Venerabili Viro Dno Nicolao de Socia Canonico prebendato Ecclesiæ Paduane salutem in Dno. Cum Vos cultum divinum et Dei obsequium pre oculis non habentes jam dudum a dicta Ecclesia Paduana, in qua canonicatum et prebendam pro divinis cultibus celebrandis ibidem noscimus obtinere, Vos totaliter absentem reddideratis et remotum, propter quod divinus Cultus in eadem Eccles. Paduana diminutionem patitur et defectum. Cumque insuper Vos tanquam rebellis S. Matris Ecclesie et Sanctissimi in Xpto Patris et Dni nostri Dni Urbani divina providentia pape VI in Curia Antipape in Avenione pertinaciter persistatis; ac eidem Antipape vestris ineptis, prohibitis et omnino hereticis adhesionibus, auxiliis, consiliis et favoribus asisstatis. Non obstantibus processibus apostolicis contra hujusmodi adherentes fautores, complices et sequaces formatis et emanatis per dictum Dnum nostrum Pp. Urbanum et etiam publicatis. Nos de premissis tam ex conquestione Capituli Paduani, quam aliorum fide dignorum assertione et documento plenissimo informati attendentes et considerantes antedicte Eccl... Paduanæ utiliter, in quantum possumus et diligenter consulere et consultius, providere, adeo quod ipsa Ecclesia in divinis cultibus et obsequiis frequentetur, nec hujusmodi cultus diminuatur in ca seu etiam defectum aliqualiter patiatur. Attendentes insuper et plenius observantes formam, continentiam

« AnteriorContinuar »