Imágenes de páginas
PDF
EPUB

celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare, de bonis adeo sibi collatis ad principiandum opus hujusmodi, quod ducente Deo erit satis notabile, et non modicum sumptuosum pecuniarum contribuere proponat bonam summam, Nos hujusmodi laudabile propositum dicti Francisci plurimum in Domino commendantes et affectantes, quod Ecclesia ipsa a Christi fidelibus congruis honoribus frequentetur, et hujusmodi opus com mendabile perficiatur in ea , et ut fideles ipsi ad visitandum dictam Ecclesiam, et ad opus ipsum perficiendum co ferventius inducantur, quo ex hoc ibidem majus animarum commodum se speraverint adepturos de omnipotentis Dei Misericordia, ac BB. Petri, et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui videlicet in singulis Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis et Assumptionis ejusdem B. Marie, nec non BB. Prosdocimi Episcopi et Antonii de Ordine Minorum Confessorum

Patronorum Civitatis predicte Festivitatibus dictam Ecclesiam devote visitaverint annuatim, et ad opus hujusmodi manus porrexerint adjutrices illam ,

remissionem peccatorum concedimus, quam visitantes Ecclesiam B. Marie de Portiuncula proре

.. Festivitatis B. Petri ad Vincula annuatim visitantes aucto. ritate apostolica consequentur. Presentibus .

i antedicti minime valeturis .

Datum Rome apud S. Petrum quarto Idus Octobris Pontificatus nostri an

[ocr errors]
[ocr errors]

.

no X.

A. de Portugruario.

DOCUMENTUM CXLV.

EX ANNALIBUS CAMALDULENSIUM IN APPENDICE

Tom. VI. pag. 619.

EX AUTOGRAPHO ARCHIVII FONTIS-BONI

Ann. MCCCXCIX. 13 Decembris.

In Christi nomine amen. Anno ejusd. nativitatis M. CCC. IC. Indict. VII. die Sabati XIII mensis Decemb. in majori Ecclesia Padue et in sacristia inajori ipsius Ecclesie, presentibus providis et honestis viris dno presbytero Omnibono de Padua et presb. Johanne de Plebe capellano dicte Ecclesie etc. testibus ad hec vocatis etc. Ibique convocato et more solito congregato Capitulo, in quo quidem Capitulo interfuerunt utriusque juris doctor Dnus Franciscus de Zabarellis Archipresbyter et Canonicus Pad., Dnus Jacobus de Vigoncia etc. Coram suprascriptis venerabilibus viris Dnis archipresbytero, Canonicis et Capitulo constitutus personaliter venerabilis vir Dominus Nicolaus de Portugruario Canonicus sancti Fidentii de Meliadino Paduane Diocesis decretorum doctor et Vicarius in spiritualibus generalis, rev. ac generosi viri Domini Stephani de Carraria Ecclesic Paduane in spiritualibus et temporalibus Vicerectoris et administratoris pro infrascripta unione tractanda et adimplenda exposuit et narravit, quod ex causis justis, et rationabilibus , et maxime infrascriptis videbatur sibi Monasteriain sancte Marie de Orbisio Paduane Diocesis et districtus, cum omnibus juribus suis, possessionibus et pertinentiis uniendum fore ac donandum esse et transferendum ad ordinem Camaldulensem, ita quod deinceps Dominus Prior generalis ipsius ordinis Camaldulensis, qui nunc est et pro tempore fuerit habeat liberam dispositionem et jurisdictionem dicti loci seu Monasterii , sicut de quolibet alio dicti ordinis. Et hoc multis aliis rationibus et causis, precipue quia paratus invenitur monachus sancte vite nomine frater Johannes de Alemannia dicti ordinis Camaldulensis , qui se offerebat commorari in dicto loco, si translatus fuisset ad dictum ordinem Camaldulensem, cun tamen valde fuisset et esset difficile invenire personam, qui velit ibi commorari propter magnam solitudinem dicti loci, per quem fratrem Johannem speratur, quod augebitur devotio personarum ad dictum locum, qui est omnino disruptus, et Dei adjutorio reducetur ad regularem observantiam etc. et quia eis placent etc. petitionem ipsius dicte unionis unanimiter et concorditer admiserunt, et omni meliori modo st via etc. consensum pariter et assensum sollemniter prestiterunt.

Ego Petrus Bonus notarius quondam magistri Bertucci Murani de Pa

dua ect.

[blocks in formation]

Permutatio et Cambium factum inter Dominum Stephanum de Carraria administratorem Episcopatus Paduani ex una parte, et strenyum Militem D. Jacobum de Carraria ex altera .

Ann. MCCCCIII. 10 Aprilis.

Ibique Rdus in Xto Pater et D. D. Stephanus de Carraria Dei et Apostolice Sedis gratia electus Paduanus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Rdi in Christo Patris et Dni Dni Stephani de Carraria Dei et Apostolice Scdis gratia electi Paduani,

Omissis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

INSTRUMENTUM TRADITIONIS DOMINII CIVITATIS PADUANE - PER SINDICOS ET

COMMUNE EJUSDEM CIVITATIS CONSTITUTOS SERENISSIMO DUCALI DOMINIO
VENETIARUM.

Ann. MCCCCV. 22 Novembris.

,

In Christi nomine amen. Anno ejusdem nativitatis millesimo quadringentesinio quinto, indictione tertia decima, die Dominico vigesimo secundo mensis Novembris in alma civitate Venetiarum, in Ducali Palatio, in sala a duabus Dappis presentibus Nobilibus et Magnificis viris Dominis Lodovico Lauredano, Carolo Zeno Procuratoribus S. Marci, Johanne Mocenigo, Nicolao Victuri et Roberto Quirino honorabilibus civibus Venetiarum, Nobili Viro Nicolao de Staleis et prudente Viro Nicolao Panatio ambobus bonorabilibus civibus Paduanis testibus ad infrascripta omnia et singula vocatis adhibitis specialiter et rogatis. Exuere jugum tyrannicum et candidam puramque, vestem. libertatis induere idem est, quod ab asperitate tenebrarum recedere, et ad gaudium gloriamquc venire lucis eterne. Ex hoc igitur illuminati a bonitate divina commune et populus magnifice civitatis Padue, ac intuentes subjectionem et servitutem, quam habebant sub illis de Carraria esse totalem depopulationem , destructionemque prefatæ civitatis Padue et populi atque communis ejusdem , ipsiusque districtus , eorumque personarum et facultatum. Et cognoscentes regimen et Dominium serenissime Ducalis Dominationis Venetiarum fere fundata et plena justitia , clementia et libertate, que nedum conservant, sed augent civitates , personas et facultates civium exuti in libertate divina concedente gratia per sapientiam et porentiam prelibate Excellentissime Dominationis Venetiarum ab injusto et sevo jugo tyrannidis, et in sua libertate reducti, et existentes congregati ad sonum campane, et voce preconia in Palatio communis Padue, ubi jus redditur, ad officium pavonis in pleno et generali Consilio communis et hominum civitatis Padue unanimiter, et nemine discrepante ac sponte, et ex certa scientia fecerunt et constituerunt, videlicet judex Dominorum Antianorum, ipsique Dni Antiani, Gastaldiones fratalearum et reliqui cives civitatis Padue representantes

suos et totius communis Padue Syndicos et Procuratores nobiles, egregios et honorabiles et sapientes viros Joannem Sulimanum et Franciscum Da Noale honorabiles cives Paduanos, et quemlibet eorum in solidum ad declarandum et nuntiandum animum, intentionem et consensum expressum civium Padue et totius populi paduani , et ad dandum; consignandum et liberaliter tribuendum et submittendum illustrissime , serenissime et excellentissime Ducali Dominationi et Communi Venetiarum dominium, gubernationem , rectoriam, et ipsam civitatein Padue et ejus districtum ac populum et cives universos ipsius civitatis Padue et districtus ejusdem cum omnibus suis jurisdictionibus , et ad jurandum et promittendum fidelitatem et obedientiam ipsi Ducali dominationi Venetiarum pro dicto Commune Padue et districtu suo cum omnibus modis et solemnitatibus in predictis, et circa predicta necessariis et opportunis, que de jure et de consuetudine requiruntur etc., prout , et sicut in syndicatu et procuratorio super inde confecto et scripto Padue. manu mei Manfredi notarii infrascripti millesimo et indictione presentibus, die vero sabbathi vigesimo primo mensis Novembris , presentis predicta et alia latius et plenius continentur. Et propterea predicti Domini Prosdocimus , Joannes, Franciscus, Rambaldus Doctores, Dominus Guido, Franciscus Jurisperitus, Joannes Sulimanus et Franciscus Da Noale , et quilibet eorum Syndici et Procuratores saprascripti , constituti in presentia serenissimi Principis' et excellentissimi Dni Dni Michaelis Steno Dei gratia incliti Ducis Venetiarum ejusque consilii existentium et representantium dominium et Commune. Venetiarum facta humili et debita reverentia et recomandatione syndicario et procuratorio nomine suprascripto dederunt, tradiderunt, consignaverunt et liberaliter tribuerunt et submiserunt prelibato Domino Duci ejusque Consilio, qui sunt et representant dominium et Commude Venetiarum, dominium, gubernationem, rectoriam et ipsam civitatem Padue et ejus castra atque districtus ac populum et cives universos ipsius civitatis Padue castrorum atque districtus ejusdem cum omnibus suis juribus et jurisdictionibus, et cum omnimoda potestate et ballia dicte civitatis et districtui spectantibus et pertinentibus quoquomodo, presentando, dando et assignando in manibus dicti prelibati incliti Dni Ducis in signum vere traditionis et veri atque perpetui Dominii dicte civitatis et districtus, ac populi et civium omnium ejusdem sigillum argenteum communis Padue in quo est sculpra civitas Padue, et circum illam scripta sunt hec verba: Muson Mons athesis mare certos dant mihi fines : volentes et contentantes dicti Syndici et procuratores syndicario et procuratorio nomine suprascripto, quod prelibatus Dns Dux Venetiarum pro se et successoribus suis, et dominatio ac Corninune Venetiarum habeantur et intelligantur , et sint in perpetuum veri Domini et Dominatores civitatis, populi, civium et districtualium Padue et castrorum et totius districtus cum juri

« AnteriorContinuar »