Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DB 193 P68 f

V.2

PRAEFATIO.

In archivo coronae regni Bohemiae, cuius institutionem variosque casus in ultimo huius operis tomo uberius enarrabimus, potissimum documenta et acta deponebantur, quae ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges Bohemiae spectabant. Reges autem Bohemiae, qui simul et corona regni aut imperii Romani ornabantur, in eodem archivo documenta condebant, quae ad hanc eorum dignitatem pertinebant, ut apparet e. g. e .,,Conspectu iuris actionum," qui hanc praefationem sequitur.

Archivum coronae regni Bohemiae, quod olim in arce Karlsteinensi, deinde in capella s. Venceslai ecclesiae s. Viti in arce Pragensi asservabatur, iussu Mariae Theresiae imperatricis in c. r. aulicum tabularium Vindobonense deportatum, demum magno gentium bello ad prosperum finem adducto rei publicae Bohemoslovenicae cuius solius illud archivum summo iure erat, restitutum est.

Restitutionis, quam ad fati iustitiam revocandam esse dixeris, ut monumentum esset archivi feliciter recuperati accurata editio, Collegium historicum rei publicae Bohemoslovenicae una voce decrevit nobisque hunc laborem iniunxit, operosiorem quam cui vires nostrae sufficiant, honestiorem quam quo digni esse videamur.

Opere nostro, quod „Archivum coronae regni Bohemiae" inscribitur, continentur documenta et acta ordine temporum disposita, quae olim in archivo coronae regni Bohemiae supra dicto servata aut in originali aut in exemplis antiquorum copiariorum ad tempora nostra pervenerunt. Documenta sive alio modo servata sive deperdita ultimo tomo operis conscribentur.

Munere huius operis sane ardui iam anno 1921 suscepto multis aliis negotiis praepediti nunc demum unum eumque secundum operis tomum edimus. Quo tomo continentur, quae ex aetate Karoli Romanorum et Bohemiae regis (1346-1355 Apr. 5) supersunt, documenta et acta omnia. Tomum operis primum, continentem documenta aetatis Přemyslidarum et Johannis Luxemburgensis, regis Bohemiae, iam sub prelo positum, intra tres annos secuturum speramus.

Documenta et acta, quorum quidem originalia exstent, fere omnia iam in terrae Bohemiae tabulario Pragensi asservantur, exceptis nonnullis, quae aut in tabulario capituli ecclesiae Pragensis antiquitus remanserunt aut saeculo XIX. ex tabulario c. r. aulico Vindobonensi Berolinum tradita erant. Originalia etiam ea, quae hodie extra corpus archivi coronae regni Bohemiae in extraneis tabulariis conduntur, in opere nostro notis numerorum ordinalium signavimus, quae in capite descriptionis originalis ipsius ponuntur.

Documenta et acta, quorum originalia desiderantur, in opere nostro secundum exempla antiquorum copiariorum proponimus. Quorum maximi sunt momenti duo copiaria antiquissima, iam tempore Karoli IV imperatoris confecta. Primi eiusque antiquioris copiarii, hodie deperditi, quod in opere nostro littera B signavimus, quatuor exemplaria ad nos pervenerunt:

1. in codice VI. F. 12 (saec. XIV) bibliothecae Musei Nationalis Pragensis (codex M).

2. in codice I. C. 24. (saec. XV) bibliothecae universitatis Pragensis (codex U). 3. in codice H. i. 1. (saec. XIV) monasterii Rajhradensis Moraviae (codex Raj). 4. in codice (saec. XV) tabularii ministerii res internas procurantis Pragensis (codex P), qui antea in tabulario rerum internarum Vindobonensi servabatur.

Similiter et alterius copiarii paulum posterioris sed uberioris archetypum, quod in opere nostro littera C signavimus, desideratur; quinque exemplaria eius adhuc supersunt, quae in his codicibus reperiuntur:

1. in codice VI. F. b. 5. (saec. XV) bibliothecae Lobkowitzianae Roudnicensis Bohemiae (codex R).

2. in codice Hs. A. 3. (saec. XVI) tabularii civitatis Vratislaviensis Silesiae Borus. (codex V).

3. in codice MS a. 27. (saec. XVII) bibliothecae Nostitzianae Pragensis (codex N).

4. in codice Rep. 135. D. 322. (saec. XVII) tabularii rei publicae Borussicae Vratislaviensis (codex S).

5. in codice, nunc deperdito, cuius maximam partem J. P. Ludewig annis 1773-1774 typis scribendam curavit.

Codice Vratislaviensi Rep. 135. D. 332 (minoris momenti), cuius magnam partem F. W. Sommersberg iam anno 1729 publici iuris fecerat, solum in posteriore parte operis nostri usi sumus, quippe quem diu quaesitum nuper v. d. Friedericus Mendl Pragensis in lucem protulisset (v. Časopis archivní školy IV [1926-1927] 119).

In opere nostro instituendo omnino praecepta secuti sumus, quae viri docti documentorum edendorum periti tradiderunt; tantummodo, dum studia documentorum nostrorum faciliora reddere volumus, exemplaribus eorum typis descriptis nonnulla documenta typis minoribus descripta praeposuimus, quibus illa maiora documenta illustrantur.

Praeterea in sequentibus paginis IX-XLVII addimus „Conspectum iuris actionum," qui totam materiem praesentis tomi operis nostri ratione comprehendat. Qua re divisus est in partes duas, quarum prima (A) continet iuris actiones, quae spectant ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges Bohemiae, altera (B) vero iuris actiones, quae spectant ad imperium Romanum. Prima eaque uberior pars „Conspectus" in haec capita disponitur: a) Jura et privilegia regum et regni Bohemiae ab imperio Romano concessa seu confirmata, b) Dominia, bona, feuda, pignora coronae regni Bohemiae, c) Foedera et pactiones Karoli Romanorum et Bohemiae regis, d) Cameralia Karoli regis, e) Karolus rex eiusque familia.

Bibliothecarum et tabulariorum cum nostrorum tum extraneorum magistratibus et praefectis, quorum consilio pariter atque auxilio in opere nostro conficiendo plus quam decuit usi sumus, gratias agimus maximas. Liceat duorum institutorum magistratus nominare, sine quorum benevolentia et ope hunc operis nostri tomum vix perficere potuimus, tabularii terrae Bohemiae Pragensis et instituti, quod „Československý státní ústav historický v Praze" appellatur. Quod autem utriusque praefectus Johannes Friedericus Novák, vir doctissimus, summa cum industria operi nostro consuluit, gratissimo profitemur animo. Praeterea in operis nostri forma typographica adornanda vir doctissimus Gustavus Friedrich Pragensis, magister noster praecipuus, nos adiuvit suisque obstrinxit officiis, qui etiam priores operis nostri plagulas diligentissime legit multimodisque correxit. Gratiam denique debemus viro doctissimo Francisco Novotný, collegae nostro Brunensi, qui praeceptorum artis latine scribendi peritissimus hanc Praefationem benevolentissime recognovit.

Scripsi Brunae VIII. Idus Martias a. MCMXXVIII.

VENCESLAUS HRUBÝ.

« AnteriorContinuar »