Imágenes de páginas
PDF
EPUB

17. Köln: Das Recht des Burggrafen. V. 1169.

Ennen und Eckertz, I. Nr. 76. Lacomblet, I. Nr. 433 1).

.....

Philippus d. f. c. S. Coloniensis ecc. ae. . . . . . Universorum noticię cupimus declarari, quod cum inter fideles nostros Henricum virum nobilem de Arbrech, burgravium Coloniensem, et Gerardum militem de Eppindorp, advocatum nostrum Coloniensem, super iudicio quod wizzeht dinc dicitur coram nobis, prioribus et fidelibus nostris presentibus, questio verteretur et idem burgravius firmiter assereret et allegaret iuris sui ab antiquo esse, quod solus iudicio quod wizzeht dinc dicitur presidere deberet et absque advocato nostro Col. predicto frangere edificia que vůrgezimbre dicuntur, et iam dictus advocatus e converso proponeret iuris sui esse dicta edificia una cum eo debere frangere: nos tandem, quia nobis de huiusmodi iudicio non constitit, habito fidelium nostrorum predictorum consilio, vocari fecimus magistros civium et scabinos nostros Col. ac officiales de Rigirzegheide et iurare fecimus eosdem, cum iura civitatis Col. ipsis essent cognita et ea in suis privilegiis haberent scripta, quid de huiusmodi iudicio sentirent vel scirent nos instruere vellent. Qui inter se habito consilio scrinium suum, in quo privilegia eorum erant recondita, licet inviti aperuerunt et quoddam privilegium, cuius scriptum vix ex nimia vetustate intueri poterat, extraxerunt et nobis exhibuerunt, in quo una cum prioribus nostris vidimus contineri:

1. Quod advocatus noster, qui in eodem privilegio scoltetus ae. Col. nominabatur, una cum dicto burgravio Col. in omnibus causis iudicio presidere debet, exceptis iudicio quod wizzeht dinc dicitur et iudicio de hereditatibus infra Coloniam sitis, quibus dictus burgravius solus iudicio presidere debet et questum de eisdem provenientem recipere.

2. Item continebatur in eodem privilegio, quod una nobiscum bannum iudicii ab imperio tenet, in quo banno talis est vis, quod sicut et nos proscribere poterit illos qui de iure fuerint proscribendi, et etiam poterit proscriptos ab eo in ius suum in quo prius fuerunt restituere.

3. Et continebatur i. e. p., quod si quos ad instanciam cuiuscumque vocare debet in iudicium, talibus verbis Theutonicis vocabit: Einin N. van N. clagin umbe die offene wůnde ove bliginde dait ove doitslag ove rouf ove schaig ove umbe noitzoch ove van wilgir noit dat si, den heisg ich her in einewerve, andirwerve, dirdewerve inde bannene bit minin banne her in dinc ce retheme gerihte etc. Et advocatus et illi quibus iudicia committuntur vocare debent et dicere verba predicta eo excepto, quod dicent: Inde bannene bit mins herrin banne her in dinc ce retheme gerihte etc.

1) Ueber die Frage der Echtheit: Uhlirz, MIÖG. XVI. S. 533.

4. Item c. i. e. p., quod cives nostri Col. a predecessoribus nostris ae. talem obtinuerunt libertatem, quod neque nos neque successores nostri neque burgravius neque successores sui ipsos ad alicuius instantiam ratione dicti banni poterimus extra civitatem Col. ad iudicium evocare.

5. Preterea c. i. e. p., quod quando nos vel successores nostros iudicio sanguinis presidere contigerit, dictus burgravius noster esse debet advocatus. Et si ad hoc deventum fuerit, quod forte pugna fieri debet, idem burgravius pugnam absque advocato nostro ratione banni sui iudicabit et eques in circulo, quod warf dicitur, incedere debet ad custodiendum circulum et ad resistendum pressure populi, ne pugnantes impediantur. Et ne iudicio sanguinis maculemur, nos et nostri successores dicere debemus burgravio et scabinis nostris, ut diligenter caveant, ne reo vel actori iniuria fiat.

6. Item c. i. e. p., quod si in causis iudicii sanguinis, de quibus questio coram nobis vel successoribus nostris infra civitatem Col., videlicet inter cives nostros Col. mota fuerit et compositio amicabilis intervenerit, de questu exinde provenienti recipiemus tres partes et burgravius ratione banni sui quartam partem.

7. Item c. i. e. p., quod dictus burgravius et advocatus questum iudicii quod situm est in curia nostra episcopali equaliter dividere debent, excepto questu wizzeht dinc et hereditatum, quod specialiter ad burgravium et suos successores spectare dinoscitur.

8. Item c. i. e. p., quod quando dictum burgravium edificia que vůrgezimbre dicuntur frangere contigerit, querere debet, cuius est hoc edificium; et si non fuerit qui prosteterit, per sententiam scabini illud frangere debet et fragmenta edificiorum talium in suam faciet deferri conservationem. Et si fuerit qui confiteatur, tale edificium esse suum, nichilominus illud franget; et ille cuius est edificium vadiare debet dicto burgravio LX B, quos ipsi solvere debet, antequam sol resideat, et si non solverit, penam duplicem incurret. Et si dictus burgravius nobis vel successoribus nostris ex hoc querimoniam deposuerit, talem ad solvendum per censuram ecclesiasticam compellemus.

9. Item c. i. e. p., quod scabinus Col. de quacumque sit causa requisitus a dicto burgravio de sententia in continenti vel infra triduum sententiam ferre debet, alioquin vadiare debet dicto burgravio vel suis successoribus LX B, quos antequam sol resideat, ipsi solvere debet. Quod si solvere noluerit et dictus burgravius vel sui successores nobis vel successoribus nostris similiter ex hoc querimoniam deposuerint, talem ad solvendum per censuram eandem compellemus.

10. Item c. i. e. p., quod iuris est dicti burgravii et successorum suorum ab ecc. Col. in sede scabinatus locare scabinos a scabinis electos. Et providere sibi debet diligenter et perscrutari, ne scabini quos locare debet sint gybbosi, curvi, monoculi, claudi. surdi, balbutientes, paralytici vel aliqua specie leprę notati, homicidę vel periuri, vel aliquando extiterint

proscripti, vel usurarii seu mediante pecunia ad officium scabinatus electi: tales vero personas dictus burgravius refutare debet et nullatenus in sede scabinatus locare; neque personas, quin sint ad minus etatis XXIV annorum vel amplius.

11. Et c. i. e. p., quod iuris sui est et successorum suorum de quolibet scabino ab eo in sede scabinatus locato recipere unam marcam denariorum Col. et unum maldrum avenę, quę solvere debet, antequam sol resideat. Et si solvere noluerit, si dictus burgravius vel successores sui nobis vel successoribus nostris ex hoc querimoniam deposuerint, ipsos ad solvendum per censuram ecclesiasticam compellemus.

12. Item c. i. e. p., quod iuris dicti burgravii est et successorum suorum ab ecc. Col. ex antiquo conducere Judeos infra diocesin volentes Coloniam exire vel intrare. De quo conductu universitas Judeorum nostrorum Col. ipsi et successoribus suis singulis annis in festo beati Martini assignare debet imperpetuum X m. d. Col. et VI libras piperis.

13. Item c. i. e. p., quod iuris est dicti burgravii et successorum suorum ex antiquo ab ecc. Col., quod quotiens nos vel successores nostros ymaginem monetę nostrę Col. innovare contigerit, habebunt de moneta nostra unam m. novorum d., quam ipsis magister monetę nostrę assignabit.

14. Item c. i. e. p., quod idem burgravius et sui successores iure hereditario ex antiquo ab ecc. Col. in feodo tenent portam antiquam munitionis civitatis, quę quondam Agrippina vocabatur, que sita est ex opposito capellę S. Apri.

15. Item c. i. e. p., quod dictus burgravius et sui successores una cum scabinis gaudere debent omni iure et servicio, quod ipsis a magistris scabinorum et civium Col. consuetum est exhiberi.

16. Item c. i. e. p., quod cives nostri Col. ex antiquo a predecessoribus nostris et ab ecc. Col. talem habent libertatem, quod cum eos cum rebus suis ad loca ubi thelonia nostra sunt sita advenire contigerit, quod penitus nullum dabunt thelonium.

Et quia dictum privilegium, in quo ea que premissa sunt scripta continebantur, fere ex nimia vetustate et corrosione vermium extiterat consumptum, ita quod ipsius scriptum vix intueri posset, nos ad peticionem tam dicti burgravii quam scabinorum nostrorum Col. predictorum dictum privilegium antiquum scripto presenti innovavimus. Et ne in posterum super huiusmodi iudicio quod wizzeht dine dicitur inter burgravium predictum. et suos successores ex una parte et advocatos nostros Col., qui pro tempore extiterint, ex altera questio oriatur nec etiam iura dicti burgravii et libertas civium nostrorum Col. predictorum a nobis vel a successoribus nostris vel a quoquam infringi possint vel in dubium revocari, presentem paginam exinde conscribi et sigillo S. Petri nostri patroni, accedente consensu capituli nostri Col., nec non et sigilli nostri fecimus munimine roborari.

Huius innovationis testes sunt: Adolfus maior decanus et archidiaconus, Johannes choriepiscopus, magister Rudolfus scolasticus Maioris Ecclesie Coloniensis; fideles nostri: Godefridus dux Brabantię, Philippus comes Flandrensis, Theodericus comes Clevensis, Otto comes Gelrensis, Wilhelmus comes Juliacensis, Gerardus comes de Are, Theodericus comes Hostadensis, Henricus comes Seynensis, Engilbertus comes de Monte, et Henricus de Volmuntsteine, ecclesię nostrę ministerialis; cives Colonienses: Carolus in Ringazzin, Theodericus in Molengazin, Ludewicus in Münberslog, Ricoldus Parfusus, Henricus Ratio, Marcmannus Wivilrůze, Gerardus Unmaze thelonarius noster et ceteri scabini Colonienses, Johannes notarius noster et alii quam plures viri probi et honesti.

Actum et datum in palatio nostro Coloniensi per manum Ulrici capellarii nostri, anno dominice incarnationis MCLXIX., mense Maio, regnante serenissimo Romanorum imperatore Friderico.

18. Andernach: Schöffenordnung. 16. IX. 1171.

H. Beyer, Eltester, Goerz, II. S. 41 f.

.....

Philippus D. S. Coloniensis ecc. ae. . . . . .

g.

Notum esse cupimus

quod in civitate beati Petri et nostra, Andernaco videlicet, per multos retro computatos annos scabini non ex melioribus, non ex ditioribus et potentioribus electi sed ex humilioribus et pauperioribus assumpti ad iura dicenda sunt constituti. Unde sepe numero accidit, quod in exercendis iudiciis debitus iustitie rigor minime est observatus pacisque tranquillitas et iusticie trames in dampnum multorum est turbatus, eo quod pauper formidolosus ad aspectum et minas potentis qui forte in causam trahebatur territus iuxta iusticie legisque tenorem sententiam dictare formidabat. Cum autem expediat reipublice maleficia puniri, eo pretextu maleficia impunita relinquere cum dolore advertentes, et ne iusti iudicii ultio in nos descenderet metuentes, consuetudinem pravam et periculosam in melius commutandam fore pie prospeximus. Communicato igitur priorum Col. ecc. et nobilium terre qui tunc presentes aderant consilio ex predicte civitatis peticione XIV scabinos ex prudentioribus, melioribus et potentioribus electos, viros nimirum probatos et illese fame, eidem civitati iura dicturos indulsimus et prefecimus: statuentes ut nullus antedictorum virorum ab hoc officio recederet, nisi quis vel morte preventus decederet, vel ad artiorem vitam transiret, vel languore gravatus seniove fatigatus, sive qui in paupertatem redactus minime hoc officium explere valeret. Predicti quoque scabini tactis sacrosanctis reliquiis sacramentum prestiterunt, quod nec partium nec pretii respectu, non favoris vel odii intuitu, non timore territi vel proprio emolumento illecti, in quenquam sententiam dicerent, nisi quam omni dolo excluso iustam crederent, quodque S. matris Colonie aliarumque civitatum nostrarum consuetudines imitantes, in dicendis sen

tentiis iura ipsarum pro iuribus observabunt. Inter que etiam decrevimus, ut si forte aliquos sepedictorum virorum mercationis vel cuiusvis impedimenti causa abesse contingeret eorum absentia in sententiis ferendis nulli esset dampnosa: in tantum, ut si quoque capitalis questio agitaretur et septem duntaxat scabini presentes essent, eorum iudicio in consensu iuxta qualitatem negotii debitus finis cause imponeretur. Minoribus vero causis decidendis sententia trium vel quatuor sufficeret. Hiis autem adiciendum perutile duximus in locum defuncti scabini alium substituendi liberam eis electionem concedere et ab ipsis electo contradicendi facultatem precidere. Hos quoque eatenus honorari censuimus, ut si quis eorum mercatura vel qualibet legitima causa prepeditus legitimis iurisdictionibus, que annuatim coram comite vel advocato ventilantur, interesse non valeret, dummodo ius nostrum nobis exsolvisset, a capitosa comitum et advocatorum impetitione obinde immunis esset......

B. Befreiung von hofrechtlichen und anderen
Abgaben.

19. Strassburg: Beschränkung des Bannweins. [1119.]
Wiegand, I. Nr. 74.

..... Heinricus quartus R. i. a. . . . . . .. Communi principum consilio et hortatu ius civile et omnibus commune, quod tot annis odiosa questus diligencia Argentinensibus subtractum esse conspeximus, lacrimabili omnium rogatu sanctiori et ut putamus clemenciori consideracione restituimus: dampnum vero et ius consuetudinarium non autem legitimum et iugum Argentinensibus civibus inique et quasi quadam tyrannide aliquando impositum, sed a b. m. Ottone predictorum civium e. aliquantulum levigatum, — sub quo vini venditio a die sancte Pasche usque in nativitatem S. Marie per totam civitatem fiscum episcopalem respexerat, ita ut ab una quaque venalis vini carrada due situle, quod nos Teutonice amam vocamus, fisco episcopali persolverent, et divine remuneracionis respectu et predictorum civium peticione absolvimus, absolvendo deinceps condonavimus, condonando regali nostra auctoritate firmavimus; exceptis sex ebdomadibus, quas episcopali fisco sub priori institutione reliquimus. . . . . .

20. Strassburg: Ablösung des Bannweins. II. 1252.
Wiegand, I. Nr. 359.

Heinricus D. g. e. Argentinensis notum facimus . . . . . quod in civitate nostra Argentinensi de vino bannus dabatur, videlicet omni anno a vesperis Pasche usque ad sex ebdomadas de qualibet carrata vini una ama que a

« AnteriorContinuar »