Imágenes de páginas
PDF
EPUB

virtutes angelice, que nobis assistunt ("), intelligunt et, velut carmine quodam immutate, nobis adesse et conferre auxilium delectantur. Unde virtutes angelice que nobis assistunt, refeciuntur in sermonibus et pascuntur; contrarie autem virtutes torpescunt et fugantur. Hec Origenes super Iosue, homil. 20 (1).

«

Sed beatus Gregorius super Ezechielem, homil. 9(2): Expandit librum coram me, qui erat scriptus intus et foris. Et scripte erant in eo lamentationes, carmen et ve. Lamentationes, inquit: quia in eo scripta est penitentia peccatorum; carmen vero, quia ibi pronunciantur gaudia iustorum; ve autem, quia ibi expressa est dampnatio reproborum ». « In isto volumine Adam studuit ad penitentie satisfationem, ut inquit Ugo, in Opere trium dierum; Abel ad sacrificii oblationem, Enoch ad continentie perfectionem, Noe ad mundi conservationem, Abraham in credulitate, Isaac in posteritate, Iacob in amabilitate, Ioseph in fidelitate, ceteri patres in universa morum sedulitate. Et non solum istos sed alios continue protegere non desistit, ipsamet dicente: Audi, fili mi, et suscipe verba mea; viam sapientie monstrabo tibi, Prov. 4, 10».

Et sic liquet qualiter per sacram Scripturam fiet extirpatio inimicorum, fiet conglutinacio animorum, fiet premiatio meritorum ut ipsa merito dicere possit: Ego murus, et ubera mea sicut turris, Cant. 8, 10. Est ut murus fortis in premiando ("), est ut turris inimicos expungnando. Quare omnes ad ipsam currite. Hoc est quod dixi: Ab arbore fici discite, quod fuit thema vestris reverentiis promulgatum.

In quibus verbis, sacratissima scientia invitat nos ad actum laboris premiantis: ibi discite; ad exemplum valoris fructificantis: ab arbore; ad gustum saporis recreandis: quia fici (c). Contemplo sacram Scripturarum scientiam ut profectum studiorum, informantem clarius; ut aspectum copiosum, consignantem fortius; ut affectum dulcorosum, delectantem dulcius. Primum notat formula perscrutata perfectionis impense, quia discite; secundum, probat plantula exaltata figurationis immense, ab arbore; tertium dictant pabula degustata refectionis intense, quia fici. Vel Scriptura sacra et scientia, cuius est celsitudo inattingibilis: nam est tante precellentie, quod non valet metiri (d); cuius certitudo est incomparabilis: nam est tante evidentie, quod non potest mentiri; cuius latitudo inexaustibilis, nam est tante continentie, quod non valet hauriri. Propter primum, sortitur eminentiam nobilitatis; propter secundum, excellentiam sublimitatis; propter tertium, complacentiam amenitatis. Primum patet capitali authoritate, ab arbore [f. 213r]; secundum radicali veracitate, quia ab arbore fici; tertium naturali alacritate, quia ab arbore fici discite. Pro primo Concordantia scribitur,

() N add. reficiuntur in sermonibus et. conglutinando.

() N om. ad-fici.

() N add. habent verba animos (d) N mentiri; om. cuius.

(1) Homil. XX in Iesu Nave, cap. XV, modo ad sensum modo ad litteram. (2) Lib. I: PL 76, 885.

Gen. 18, 4: Requiescite sub arbore. Pro secundo scribitur (a), Luc. 13, 6: Arborem fici habebat quidam plantatam. Pro tertio scribitur, Baruch. 3, 14: Discite ubi sit sapientia (†).

Dixi nanque primo, quod sacra Scriptura est scientia, cuius celsitudo est inattingibilis; nam est tante precellentie, quod non valet metiri; propter quod sortitur eminentiam auctoritatis sive nobilitatis. Patet capitali authoritate, ab arbore. Hec sacra scientia nobilissima est, et merito quasquas scientias antecellit, sicut arbor virgulta (c); ideo ipsa congrue arbori assimilatur (“). Quare Riccardus, Super Apocalyp. lib. 7('), recapitulando septem visiones, ultimo capitulo, inquirit ad propositum: «Sancta quippe () Scriptura recte. arbori comparatur, que in sua doctrina et exortatione, ab infimis ad summa sublevatur; quasi enim in terram radicem figit, dum in principio sui de rebus visibilibus et transitoriis agit, dicens: In principio creavit Deus celum et terram. Deinde, secundum processum temporis, quanto magis per oracula speranda prophetarum et querenda (), tanto magis ad altiora surgit. In evangelica vero doctrina, quanto sublimius et clarius summa prenunciat, tanto vicinius celestibus appropinquat».

De celsitudine illius scientie, doctor egregius Augustinus Deum alloquens, 13 Confessionum (2): Et sicut transeunt nubes, celum autem manet (9); transeunt predicatores verbi tui ex hac vita in aliam, quoniam pellis trahitur, et fenum super quo extendebatur preteriri: celum et terra transibunt, Scriptura vero tua in seculum seculo permanet, et extenditur super populos». Et Alanus, De complantu nature (3): «Cum sapientia nostris temporibus nullius fructus prevenitur stipendiis, nullius fama etiam favoris aura (") extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat premia? Sola tamen sapientia, super omnem possessionem preeminet. Generosa possessio, que sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum! per quam nobilis conscientie thesaurus penetralibus mentis innascitur, fructus eterne delectationis acquiritur. Hec est sol, per quem mentis lumen diescit in tenebris cordis. Hec in celestem terrenum, immortalem caducum, hominem in Deum deifice mutationis authoritate convertit »; ut de seipsa verissime dicat: Sedeo ut regina, et vidua non sum, et amplius luctum non video, Apoc. 18, 7.

« Sedeo, inquam, ut regina, excedens omnes alias scientias; et vidua non sum, participatione alicuius erroris et fallaciarum chiromantie, negromantie, piromantie, idromantie, acromantie, geomantie, auryspicii et sortilegii; quos errores sacra Scriptura renecat (1) et condemnat. Quid autem iniquitas est, quam impia sapere, sapientioribusque doctoribus

(a) N divisionis. nem preeminet. (f) N add. institit.

() N add. sola tamen sapientia super omnem possessio(e) N virgulata. (d) N simulatur. (e) N quidem. (h) Niura.

(9) N om. c. a. m.

() N resecat.

(1) Apud Migne, PL 196, 885. (2) Lib. XIII, cap. XV.

(3) PL 210, 464s.

non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur, obscuri, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, non ad evangelicas authoritates sed ad semetipsos recurrunt; et ideo magistri erroris assistunt, quia veritatis discipuli non fuerunt 24 q. 3» (1). «Hec enim scientia, domini mei, data est ut boni fiamus et salvemur. Hoc non fit, per nudam considerationem, sed potius per voluntatis inclinationem. Ideo eo modo debuit tradi, quo modo magis moveretur affectus; magis, inquam, movetur per promissiones, quam per rationes; magis per devotiones, quam per diffinitiones. Et ne ista doctrina, tanquam dubia vacillaret, providit (a) Deus huic Scripture certitudinem aucthoritatis; que adeo magna est, quod omnem perspicacitatem humani generis supercellit. Et quia non est certa authoritas eius que (6) fallare vel falli potest; nullus autem est qui falli non possit, et fallere nesciat, nisi Deus et Spiritus sanctus, hinc est, quod ad hoc, ut sacra Scriptura, modo sibi debito, esset authentica, non per humanam investigacionem est tradita, sed per divinam revelacionem». Hec est sententia, ad litteram, domini cardinalis seraphici doctoris domini Bonaventure, nostri Ordinis professoris (2).

Nimirum si continet omnes scientias, immo docet. Docet enim nature nobilitatem, ut phisica; inferentie necessitatem, ut logica; eloquentie venustatem, ut rethorica; ordinis congruentiam, ut grammaticà; melodie suavitatem, ut musica; numerorum parilitatem, ut aritmetica; mensurarum conformabilitatem, ut geometria; aspectuum varietatem, ut prospectiva; constellacionum alternitatem, ut astrologia; humani corporis salubritatem, ut medicina; reipublice utilitatem, ut politica; rei domestice sedulitatem, ut iconomica; persistentie maturitatem, ut monastica; conscientie (c) puritatem, ut ethica; iustitie equitatem, ut legista; ecclesie utilitatem, ut decretista; fidei sinceritatem, ut decretalista. Hoc fuit de mente beati Augustini, ut scribit in Epistola ad Volusianum: Omnis quidem scientia, in sacra pagina continetur. Hic phisica, quoniam omnes (d) naturarum cause in Deo creatore sunt. Hic ethica, quoniam bona et honesta vita non aliunde formatur, quam cum ea. Hic est Deus et proximus. Hic logica etc. causa brevitatis (3). Ad hoc concurrit Petrus Ravennas, in quodam sermone (4). Totius prudentie compendium, in sacris litteris reperitur: si respublica gerenda, si castra tuenda, si prelia ferenda (e), si iustitie cultus, si reverentia legum, hec erudiunt. Et breviter secundum Cassianum (5): Omnes modi rethorice

(a) N promisit. (b) N qui. (e) N fienda.

(c) N constantie.

(d) N add. omnium.

(1) Causa XXVI, q. III et IV, ubi agitur de multiplice genere divinationis. (2) Breviloquium in Prologo § 5; Cfr. S. Bonav. Opera omnia, ad Claras Aquas, 1891, vol. V, 2063s. (3) In edit. Veneta, desunt haec verba

ad litteram. Cf. Tom. III (1836) pag. 434. (4) Sermo CI, editionis Venetae, A. Savioli, 1742; ad sensum. (5) Cassiodorus in prologo Psalterii c. 15, fere

ad litteram.

locutionis, a (") sacra Scriptura sumpserunt exordium. Pro concordia resumam illud: Sunt fructus arboris pulcherrime, Levit. 23, 40. Et hoc tantum de primo principali.

Dixi 2o quod eius plenitudo est inexhaustibilis; nam est tante redolentie, quod non potest fastidiri; propter quod sortitur compla centiam amenitatis. Hoc ostendebatur in themate radicali veracitate, quia ab arbore fici. «Scriptura divina, convivium sapientie est; singuli libri singula fercula sunt. Intellige prius ferculorum dapes, et mitte manum tuam; ut ea que legis vel accipis a Domino Deo tuo, fideliter exequaris ». Hec Ambrosius, in libro De officiis, cap. 20 (1). Istius sacre scientie dulcedinem gustavit beatus Hyeronimus, ut testatur ad Paulam, in Epistola (2): «Quid hoc sacramento sacratius? Quid hac voluptate iucundius? Qui cibi, que mala sunt dulciora, quam Domini scire prudentiam? In atria eius introire, sermones Domini noscere, Ihesu Christi spirituali sapientia edoceri. Habeant ergo si velint suas opes, libant ("), plausa huius seculi delectentur; nostre autem delicie sint in lege Domini meditari ». Istius dulcedine inebriatus Ugo, lib. 1 De anima (3), inquit: « Nichil in hac vita dulcius sentitur, nichil avidius sumitur, nichil ita mentem ab amore mundi separat, nichil sic animum contra tentationes roborat, nichil ita hominem excitat [f. 213] et adiuvat ad omne opus bonum, sicut studium sacre Scripture ». Et Damasus, in Epistola ad Hieronimum (4) : < « Nichil puto in hac luce iucundius, quo anime pabulo, omnia mella superantur: quam, inquit, dulcia sunt eloquia sua super mel et favum!»

Sed inquit Ugo, super isto psalmo (5): « Et quis est qui verba manducet? Si ergo manducantur, utique cibus sunt. Et qualis cibus? Non puto ventris, sed mentis; nam inquit Scriptura ("): Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de (c) ore Dei. Sapor ergo spiritualis est, et ideo delectat et non gravat. Inde, quod fames in faucibus satiari nunquam potest, quia ibi nec appetitus mensuram habet, nec delectatio finem. In stomaco autem fames satietatem recipit, quia ibi appetitus edendi certam mensuram habet (*), delectatio finem. Quid ergo istud vult dicere? Quam, inquit, «dulcia sunt eloquia tua, super mel et favum, ac si diceret, per verbum tuum, Domine, venter carnalitatis premitur sed palatum cordis, intus sapore dulcedinis delectatur. Hinc est, quod dilectus ille Iohannes (e), qui verba Dei tam frequenter edere consueverat, perhibet de hoc testimonium, dicens: Accepi librum de manu Angeli, et devoravi eum; et erat in ore meo tanquam mel dulce ('). Et hoc tantum de secundo principali.

(2) N in. sed-Ioannes.

() N bibant.

(c) N ab.

() N add. et.

() N om.

in fine.

(1) Lib. I, cap. 32. (2) Epist. 13, ed. Veron. () Lib. I, cap. VIII, (4) Epist. XXXV, iuxta edit. Veronensem S. Hieronymi, 1734, vol. I. (5) Annotationes elucidatoriae in quosdam Psalmos David. cap. LXXIII, super Ps. 108.

(6) Matth. 4, 4.

(7) Apoc. 10, 10.

Dixi tertio et ultimo, quod sacre Scripture est certitudo incomparabilis; nam est tante continentie, quod non valet hauriri; propter quod sortitur excellentiam sublimitatis; ideo dicebatur in themate Discite. Reverendi mei, hominis intellectus, inter alia que sunt in homine, quadrifario pollet insigno, quadrioque privilegio insignitur Adam. Istum primo dotavit Deus, quodam sinu insatiabili, respectu graduum singulorum; vult enim per omnia discurrere, dubitare de singulis, et omnia scire. Secundo, ipsum dotavit (a) quodam visu irradiabili, respectu plurium dubiorum; habet enim hoc privilegium, quod semper vult exprimi, ubi falsum admixtum est cum vero (), ut plenarie declaretur. Tertio, ipsum ditavit (c) quodam captu (4) interminabili, respectu actuum productorum; semper enim ab uno actu intelligendi ad aliud, quadam sua delectatione procedit. Quarto, ipsum () dotavit quodam visu infatigabili, respectu nimium arduorum; querit enim semper altiora et ardua, quia medium (f) de superioribus scire est magis delectabile, quam multa de istis inferioribus, ut dicit Philosophus, 11 De animalibus. Quia igitur hominis intellectum ita dotavit, nec inveniebatur scientia, aliqua ars vel doctrina humano generi adinventa, que posset et valeret hunc sinum satiare (9), hunc visum delectare, hunc captum terminare, hunc nisum quietare; certe necesse fuit ut divino beneficio doctrina aliqua derivaretur, que esset in his conditionibus humano intellectu proportionaliter correspondens; et hec est sacra scientia. Igitur, discite ubi sit tanta fortitudo, Iudicum 16, 6 et 15.

Si ergo queritis imperialia precepta, discite in libris legalibus (*); si exemplaria facta, in libris historialibus; si magistralia documenta, in libris sapientialibus; si vaticinia vetera, in libris prophetalibus; si divina carmina, in canticis psalmodialibus; si completa promissa, in Evangeliis; si perfecta promissa (), in Epistolis; si primitiva bella, in Actibus Apostolicis; si futura premia, in Apocalypsis. Vultis exempla probitatis? addiscatis in Iosue; equitatis in Iudicum; humilitatis in Ruth; pietatis in Regum; sanctitatis in Paralipomenon; zeli charitatis in Esdra; exemplum patientie discatis in Iob; misericordie in Tobia; pudicitie in Iudith; elegantie in Esther; constantie in Machabeis. Optas vaticinium incarnationis? in libro Isaie; passionis? in libro Ieremie; resurrectionis? in libro Ezechielis; memorationis? in libro Danielis; divine misericordie nos ad penitentiam animantis? in libris Osee ('), Ioelis et Amos; divine sapientie nos ad disciplinam inducentis? in Abdia, Iona et Michea; divine iustitie nos ad vigilantiam excitantis (m)? in Naum, Abacuc et Sophonia; divine potentie nos ad confidentiam elevantis? in Aggeu, Zacharia et Malachia. Vis Christi nativitatis genealogiam? in Evangelio beati Mathei; passionis ignominiam? in Evangelio beati Luce; resurrec

(a) N Ipsum secundo ditavit. (d) N lapsu. (e) N Ipsum quartum. (4) N imperialibus. (4) N consilia.

(b) N veris.

(c) N in tertio ditavit. (9) N om. h. s. s. (m) N inducentis.

(f) N modicum.
() N om. libris Osee.

« AnteriorContinuar »