Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE FR. ANGELO CHRISTOPHORI PERUSINO

MINISTRO GENERALI ORDINIS

DOCUMENTA (1413-1453)

Haec documentorum editio duo praecipue sibi vult: ut tanti viri adhuc describendae vitae materiam praebeat, utque indignam nostris etiam diebus persistentem confusionem tandem de medio tollat, qua e duobus Fratribus Minoribus, eisdem quidem nomine et patria gaudentibus, sed cognomine et tempore indubitanter distinctis, unus tantum fiebat, atque excellentiore suppresso, minori gesta omnia omnisque gloria pacifice tribuebantur.

Fratrem enim Angelum ser Petri de Perusio fuisse, post Ministeriatum exantlatum in Provincia sua, Procuratorem (1445), Vicarium (1449) et Ministrum generalem Ordinis (1450-53), primus, quod sciam, inter franciscales scriptores edixit Rodulphius (1), et Waddingus. confirmavit (2); quos inter nostrates et exteros scriptores, ad nova documenta non attingentes, fere omnes secuti sunt usque in praesentem diem (3). Huic quidem errori iam saec. XVIII exeunte occurrerat Annibal Mariotti, rerum physicarum atque bonarum artium scriptor Perusinus, qui documenta in patriis archivis asservata delibans, notulam de hac re edidit (*); quam reassumpsit editor P. Sbaraleae Supplementi, correctionem inserens inter Addenda et corrigenda (5); unde eam deri

(1) Seraphicae Religionis libri tres etc., Venetiis 1576, f. 191v. (2) Wadding, Annales, 1449, n. 30: vol. XII, 34.

(3) Ne longior fiam, postremo edita tantum referam: Analecta Franciscana, II, 330, not. 4; Holzapfel, Manuale historiae Ordinis fratrum Minorum, Friburgi Brisg., 1909, p. 620.

(4) Apud opellam Lettere pittoriche perugine, Perugia 1788, p. 109 ss. (5) Sbaralea, Supplementum ad Scriptores etc., Romae 1806, p. 723.

vavit P. Benoffi, in opusculo quod de Procuratoribus generalibus Ordinis Min. redegit ('); sed res posteriores rerum nostrarum scriptores omnes effugit (2). Documenta ipsa, quotquot Perusii invenire potui, ego in hoc omnibus de re nostra scribentibus consulendo Archivo prodam: itaque neminem amplius latere posse verum sperandum est.

Ut autem res evidentior appareat, nonnulla quoque documenta praemittam, quae fr. Angelum ser Petri respiciunt. Num ille qui anno 1379 ad sacrae Theologiae magisterium ascenderat (doc. n. 1), anno 1384 provinciae Mediolanensis (doc. n. 2) et annis 1386-91 prov. s. Francisci (doc. n. 3-6) iam Minister fuerat, usque ad annum 1453 vivere atque tot et tanta agere potuit, quae fr. Angelus Perusinus tandem Minister generalis egit? Ultimum quod de eo invenire potui documentum, ad ann. 1401 pertinet (doc. n. 8). Dicendum igitur eum ad primos saeculi XV annos e vivis ereptum fuisse. Ceterum documenta ipsa, et Ordinis quidem officialia, quaestionem praecise solvunt, cum distinctiva nomina clare praebeant (cf. doc. n. 28).

[ocr errors]

De posteriori vero fr. Angelo Cristophori, alias Toscano, del Toscano de Perusio prima memoria an. 1413 occurrit (doc. n. 9), quo tempore, itemque an. 1416 (doc. n. 10), magistri lauream nondum adeptus fuerat. De eius parentibus satis habes sub doc. n. 14. Pro annis 1417-1426 nulla suppetit memoria; sed anno sequenti iam Artium et sacrae Theologiae magistri honore decoratus erat (doc. 11), quo titulo, an. 1430, ad lecturam Philosophiae in patrio Athenaeo electus est (doc. n. 12). Exinde coepit in magna tum Fratrum tum civium suorum existimatione haberi et praecipuis Ordinis et civitatis officiis, dignitatibus et favoribus decorari. In solemnioribus urbis perusinae sacris functionibus et ad externos principes legationibus populi orator eligitur (doc. 13, 33, 35); ad Concilium Ferrariense theologus vocatur et orator constituitur (doc. n. 17); Ministri provincialis et Commissarii generalis in provincia s. Francisci, ann. 1438-1444 (3)

(1) Dei Procuratori generali dei Minori nella Curia romana ... opera postuma del P. M. Francescantonio Benoffi etc., Pesaro 1830, p. 19.

(Scriptores Perusini, ut ex se patet, cum scripta a Mariotti repetant, excipiendi sunt; ex. gr., P. D. Vincenzo Bini, Monaco Cassinese, Memorie istoriche della Perugina Università degli studi e dei suoi professori, I, Perugia 1816, p. 509-13; Vermiglioli, Biografie degli scrittori Perugini, II, Perugia 1829, p. 306-9.

(*) Ad officium quoque Inquisitoris haer. prav. in provincia S. Francisci eum deputatum fuisse ante an. 1438 testatur Waddingus, Annales, 1438, n. 28 (XI, 48); qui addit: sed occupatus in consessibus et negotiis Concilii Ferra

[ocr errors]

munere fungitur (doc. n. 15-16, 18-28); ac paulo post ad Procuratoris generalis, ann. 1445-1449 (doc. n. 31, 39, 40), Vicarii generalis, ann. 1449-50 (doc. n. 41-43), et tandem Ministri generalis totius Ordinis officium, pro quo iam an. 1443 a suis civibus indicatus fuerat (doc. n. 27), summa celeritate assumptus est (doc. n. 44 et sqq.). In ipso Generalatus officio Perusii obiit die 20 augusti 1453 (1), ibidem in ecclesia S. Francisci sepultus (doc. n. 64-67).

Documenta, utpote quae ex uno loco fere omnia sunt deprompta, istius praestantissimi viri acta tantummodo illustrant quae in hac civitate evenerunt vel cum ea relationem habebant; non ita tamen ut variae totius Ordinis circumstantiae et facta novam inde non recipiant lucem, cum ex una parte eo magis tempore Perusina respublica in potente cive suo totum Ordinem summe diligeret eique faveret, atque ex altera fr. Angelus, patriae quidem non immemor, in eius pene dixi ambitu centralem vitam Ordinis reduxisset.

Nonnulla vero aliunde extracta documenta, praecipue inter edita, quae ad manus facile advenerunt, adiunxi, ut de hoc viro plurima quam fieri posset in unum collecta haberentur (2).

Documenta integra plerumque sunt data, omissis tantum communibus formulis notariorum. Ne notae longiores ad calcem lectorem ab argumento distraherent, in Appendicem demandavi nonnullas notitias de aliquibus Fratribus, quos documenta obiter memorant, ex eisdem perusinis archivis meas ad manus perventas (3).

Documenta ipsa lectorem cetera docebunt.

riensis... et Inquisitionis et Provincialatus, quibus fungebatur, renunciavit officiis. Esto quod renunciaverit officio inquisitionis, de quo nulla documenta suppetunt in perusinis archivis; non vero Provincialatus, ut ex nostris documentis caelo clarius apparet.

(1) Wadding, Annales, 1453, nn. 25-26: XII, 172s.

(2) Serius in haec verba occurri: Vidi Bononiae in Archivio quasdam literas conscriptas ab universitate magistrorum et patrum conventus Parisiorum ad hunc [nostrum scilicet] Generalem directas pro canonica Baccalaurei conventus electione habenda. Rodulphius, f. 191v. Si adhuc ibi exstent, alii certe, data occasione, haec in studiosorum commodum praestabunt.

(3) Mens erat nunnullorum etiam sive monasteriorum sive conventuum, quorum nomina in documentis occurrunt, notitias et ineditas memorias, quas interea reppereram, in notis sive in Appendice ad opportunam declarationem addere; sed, ne hic quoque longior fierem, ad magis proprium argumentum omnia remisi.

DOCUMENTA

I. DE FR. ANGELO SER PETRI PERUSINO.

1. 1379, 25 aprilis.

- Ordinamentum pro fratre Angelo ser Petri, ad eius magisterium.

Imprimis cum fr. Angelus ser Petri civis perusinus de Ordine fratrum Minorum in sacra Theologia velit magistrari et opporteat ipsum occasione predicta multas expensas facere, quas tanquam frater pauper et egenus facere et substinere. non potest, nisi per comune Perusii de aliquali pecunie quantitate provideatur, sitque dictus fr. Angelus bone vite, zelator presentis popularis status civitatis Perusii et libertatis eiusdem, et qui multas iniurias et passiones et dampna gravia substinuit pro presenti statu dicte civitatis, et conveniens videatur et sit ipsum honorare, tum quia civis Perusinus est et honor eius ad honorem dicte civitatis redundare videtur, tum etiam ut alii nostri cives materiam habeant studendi et ad dimgnitatem magistratus valeant devenire; idcircho prefati domini Priores et Camerarii ut supra ad Consilium collegialiter congregati et obtempto primo partito inter eos ad bussolas et fabas albas et nigras secundum formam et exigentiam statutorum comunis Perusii, volentes super predictis, prout equum et iustum fore putant, amore Dey et pro honore comunis Perusii providere, ex omnibus auctoritatibus et arbitriis supradictis et omni modo et forma quibus melius potuerunt: providerunt, ordinaverunt et reformaverunt et expresse mandaverunt et mandant, quatenus Massarii comunis Perusii vel alter eorum sine alia appodixa, precepto vel mandato dent et solvant de quacumque pecunia ad eorum manus perventa vel pervenienda dicto fr. Angelo, seu eius procuratori seu negotiorum gestori vel cui ipse dixerit, pro subsidio expensarum per eum fiendarum in dicto suo magistratu, quinquaginta quinque florenos auri cum dimidio; aliquo non obstante.

Ann. Decemv. (apud Bibliothecam Comm. Perus.) 1379, f. 93r.

2. 1384, 11 februarii. - Praeceptum magistri Angeli ser Petri Ordinis Minorum s. Francisci, Ministri provinciae Mediolani, ad remunerationem laboris impensi pro statu perusino.

Eodem die [XI mensis februarii] supradicti domini Priores et quatuor ex quinque commissariis et offitialibus comunis Perusii super bono et pacifico statu civitatis Perusii et conservatione ipsius status

deputatis, in palatio habitationis dictorum dominorum Priorum ad collegium congregati, animadvertentes quod venerabilis vir fr. Angelus ser Petri de Perusio Ordinis Minorum s. Francisci sacre Theologie magister ac provincie. Mediolan. Minister, fide et operibus virtuosis multa et magna grata servitia circa bonum et pacificum statum dicte civitatis in nonnullis civitatibus et terris Tusscie et Lombardie et maxime cum excelso d. d. Barnabone de Vicecomitibus de Mediolano extitit operatus et multo magis opportet ipsum in posterum operari, et semper totis conatibus vigilavit et vigilare intendit ad conservationem et augmentationem status popularis liberi, pacifici et tranquilli eiusdem civitatis Perusii, per periculosa itinera incedendo et alia quamplura discrimina realia et personalia occaxione predicta cordialiter supportando, volentes eundem mag. Angelum de suis bene gestis tanquam benemerito providere, ex omni auctoritate et arbitrio quod et quam habent a comuni Perusii super bono et pacifico statu civitatis ac libertate dicte civitatis Perusii et super conservatione et augmentatione dicti status et omnibus aliis arbitriis et auctoritatibus eis a comuni Perusii quomodolibet atributis: providerunt, ordinaverunt et expresse mandaverunt, quatenus Massarii comunis Perusii dent et solvant dicto mag. Angelo pro aliquali sui remuneratione laboris ad premissa per eum inpensi et [quem] impendere debet in futurum, viginti duos florenos et quartum floreni auri. Aliquo generali vel speciali in contrarium loquente non obstante.

Ann. Dec. 1384, f. 14r.

3.

1386, 3 maii.

Ordinamentum quod fiat elemosina fratribus

s. Franciscii pro Capitulo provinciali.

[Die tertio mensis maii]. Item cum vir religiosus et honestus dilectus civis noster fr. Angelus de Perusio, Provintialis Ordinis s. Franciscii moretur nunc in civitate Perusii, et pro quibusdam arduis et necessariis casibus emergentibus capitulo supradicti Ordinis s. Franciscii opporteat et necesse sit omnes Fratres circumstantis provintie ad Capitulum convocare, et ipsi Fratres s. Franciscii sint tanta paupertate gravati quod nullatenus se substentare possunt, et pro parte ipsorum Fratrum cum omni humili reverentia sit eisdem dominis Prioribus humiliter supplicatum quatenus amore Dey et divine pietatis intuitu eorum magnifica Dominatio providere dignetur, prout exigit tantus casus; supradicti itaque domini Priores et Camerarii existentes ut supra ad Consilium collegialiter congregati, deliberatione habita etc. providerunt, ordinaverunt et reformaverunt, quod offitiales habundantie comunis Perusii vel alter eorum vigore presenti[s] ordinamenti dumtaxat, sine alio precepto vel mandato teneantur et debeant de quo

« AnteriorContinuar »