Imágenes de páginas
PDF
EPUB

a

Titulus atramento rubro: Tractatus Iohannis de Picc[iano] de perfectione evangelica. Incipit: « Quis dabit capiti meo... ». — Explicit: <Qui cum Patre et Spiritu sancto regnat celesti et eterno imperio. Amen. Explicit. Textus completus. Hoc codice pro editione critica huius opusculi usus est Little, apud British Society of Franciscan Studies, vol. II, pp. 21-90, sub titulo « Tractatus pauperis ». Apud Firm. trium Ordin., Paris. 1512, quarta pars, fol. XCXIIId-XCIXd, habetur « Declaratio regule Fr. Min. », quae est pars praedicti opusculi; reimpressa fuit in secunda editione Venetiis 1513.

17. Questiones que secuntur, sunt Petri Yo[hannis]. Utrum sit melius aliquid facere ex voto quam illud idem sine voto. Carta 131 [109a-110d].

[ocr errors]

Incipit: Utrum sit melius et magis meritorium, utilius et expeditius...> Explicit: quam si sic non esset debitum ». Haec quaestio, sicut etiam sequentes, sunt Petri Ioannis Olivi, De perfectione evangelica. Cf. dissertatio P. Ehrle, apud Archiv f. Litt. u. Kirchengesch., t. III, p. 497 et sqq. Quaestio hic citata est quinta De perfectione evangelica; cf. Ehrle, 1. c., p. 502 et 504.

18. Utrum vovere alteri homini obedientiam [110b-110c]. Utrum appellare ab inferiori. Imperfecta et incompleta. 132. [110c].

Quod trium votorum, castitatis, paupertatis et obedientie sit perfectius. 132 [110c-113c].

«

Hae tres quaestiones simul efficiunt XIam quaestionem Olivi. Cf. Ehrle, 1. c., p. 502 et 532. — Incipit: Utrum vovere alteri homini obedientiam in omnibus que non sunt contraria anime et evangelice regule et perfectioni sit perfectionis evangelice. Et quod non, videtur: primo, quia hoc est malum; 2° quia est periculosum; 3° quia est imperfectum .. Explicit: « Votum castitatis prevaleret et preemineret super voto obedientie sicut et voto paupertatis, quod tamen ipsi non concedunt >.

[ocr errors]

19. Utrum Papa possit in omni voto dispensare. 135 [113c-117c].

Incipit: Utrum Papa possit in omni voto dispensare. Quod sic, videtur: primo quia quidquid potest superior [lege: inferior] et superior; set abbas qui est Papa inferior, potest vota sui subditi frangere et vir uxoris et pater filiorum; ergo». Explicit: nisi ubi esset tantum dispendium quod superioris auctoritas non posset bono modo expectari; nichilominus tamen postea loco et tempore esset sibi hoc dicendum et ab eo approbandum » Est XIVa quaestio Olivi. Cf. Ehrle, op. cit., pp. 502 et 528.

[ocr errors]

Archivum Franciscanum Historicum. AN. XI.

-

17

20. Utrum romano Pontifici sit in fide et moribus ab omnibus obediendum. 139 [117c].

Item sine auctore] queritur an promittere sibi obedientiam in omnibus universaliter sit evangelice perfectionis. 140 [117c-119c].

Hae duae quaestiones simul efficiunt XII quaestionem Olivi. Incipit: « Utrum romano Pontifici sit in fide et moribus ab omnibus catholicis obediendum tamquam regule inerrabili. Et quod non, videtur: primo quia illi non est necessario in istis obediendum de quo non constat datum a Xhristo preceptum seu decretum ut omnes obediant romano Pontifici seu quod ipse habeat auctoritatem super omnes; ergo». Explicit: Et ideo secundum iura nullus hereticus publicus, seu in quantum hereticus, quod idem est in proposito, habet potestatem benedicendi et maledicendi in Ecclesia, quia omnis fidelis est maior ». Sequitur manu antiqua: « Ista questio non fuit aliter completa ab auctore». Cf. Ehrle, op. cit., pp. 502 et 523 et sqq. Hanc, data occasione, hic edemus.

[ocr errors]

21. Expositio regule Fratrum Minorum. 141 [sic] usque ad 151 [119c-120d].

[ocr errors]

Titulus atramento nigro: Incipit expositio Regule Fratrum Minorum secundum Pe[trum] Iohannis], qui etiam repetitur in margine. Incipit: Quamvis ex hiis que in questionibus de perfectione evangelica». - Explicit: quia constat quod per hoc non intendit nisi quod viteretur periculum receptionis infidelium vel periculosorum». Cetera desunt, cum plura folia sint sublata; paginatio antiqua hic saltum habet a fol. 142 ad 152. Edit. apud Firmamentum trium Ordinum, Venetiis 1513, fol. 106r-124v. Cf. Ehrle, op. cit., p. 533.

22. Queritur an status altissime paupertatis sit simpliciter melior omni statu divitiarum. 152 [121a].

Ad oppositum questionis arguitur. Questio est pulera. 162 [132a].

Videtur quod status habens aliquid in communi sit melior. 165 [134c].

Hae tres quaestiones efformant simul VIII" quaestionem Olivi. — Incipit: << Queritur an status altissime paupertatis sit simpliciter melior omni statu divitiarum sive particularium sive communium sive quocumque alio modo habendi ». Explicit fol. 169c (138c): rationum

eius cervix et cesaries est abcisa ad laudem domini nostri Yhesu Xhristi etc. ». Cf. Ehrle, op. cit., pp. 502 et 505.

23. Queritur an usus pauper includatur in consilio seu voto paupertatis. 170 [138c].

Utrum professoribus paupertatis evangelice usus pecunie sit totaliter interdictus. 174 [143a].

Queritur utrum predicti pauperes teneantur vilissimis restibus indui. 175 [144a].

Utrum episcopi et prelati qui ad perfectionem evangelicam sunt ex voto astricti teneantur ad pauperem usum. 176 [145a].

Utrum liceat professoribus evangelicis aliquid repetere per se vel per alium etc. 177 [146a].

Utrum liceat professoribus erangelicis debita contrahere quacumque ex causa. 178 [147a].

Utrum eis liceat annualia conviria seu pictantias recipere seu procurare. 178 [147b].

Omnes hae quaestiones efformant simul IX" quaestionem Olivi. Incipit: « Queritur an usus pauper includatur in consilio seu voto paupertatis evangelice ita quod sit de eius substantia et integritate, et quia argumenta ponam simul cum responsionibus suis infra, quod faciam similiter in aliis questionibus sequentibus propositis argumentis que probant quod non ». Explicit fol. 178d (147d): « Non enim recipiunt reditus pro omni tempore simul et semel. Patet responsio per iam dicta ». Cf. Ehrle, op. cit., pp. 506-514.

24. Utrum virginitas vel castitas abstinens ab omni concubitu sit simpliciter melior matrimonio. 178 [147d-150a].

[ocr errors]

Incipit: Utrum virginitas vel castitas abstinens ab omni concubitu sit simpliciter melior matrimonio. Quod sic, primo quia Xhristus accepit virginitatem sibi et matri sue; ergo». Explicit: Et inde est quod virginitas appropinquat magis ad spiritualia que per matrimonium significantur, quam status matrimonii». Est VI quaestio Olivi. Cf. Ehrle, op. cit., pp. 502 et 504.

25. Utrum cotum vitandi suspectum consortium vel colloquium includatur in voto erangelico. 181 [150ad].

«

Incipit: Utrum votum vitandi suspectum consortium vel colloquium includatur in voto evangelico. Quod sic, quia intentio fuit beati Francisci vitam et perfectionem evangelicam pro regula accipere et non aliam regulam instituere vel assumere; set ipse ponit hoc inter precepta regule sue. Hic tamen sunt videnda primo de quibus communiter sint consilia Xhristi ». Explicit: « Non autem oportet quod sit perfectior pietate et humilitate, set sufficit quod sit perfectior communi statu virtutis cui superaddit et supererogat». Quaestio VIa Olivi. Cf. Ehrle, op. cit., pp. 502 et 505.

26. Utrum religiosus vovens ea que non obsunt observantie regulari, teneatur votum illud adimplere. 181 [150d151b].

«

Incipit: Utrum religiosus absque licentia prelati sui vovens ea que non obsunt observantie regulari, teneatur votum illud implere. Quod sic, quia omne quod est de se licitum et sub propria facultate in quantum in se licitum est vovere; ergo tenebitur ad illud quamdiu per prohibitionem prelati non sit sibi illicitum ». Explicit: Sicut clarum est in Xhristo non predicante et predicante; quod licet ab aliquibus negetur, alibi in multa plenitudine est ostensum ».

a

27. [Fol. 182bc (151bc)]. Sequitur haec quaestio omissa in Indice: Incipit: « Utrum vovens intrare religionem, sufficienter et salutifere impleat votum si intret illam cum intentione exeundi. Et videtur quod sic, quia in voto solius ingressus non includitur votum perseverandi; ergo potest implere votum ingressus volendo oppositum perseverantie ». Explicit: ex proposito exeundi est directe contraria voto ingressus ».

28. Utrum vovens ingredi religionem, si ducat uxorem peccet semper mortaliter petendo debitum. 182 [151c].

«

In Indice haec quaestio invenitur post sequentem, sed ipse auctor errorem correxit ponendo ante hic citatam, litteram a et ante sequentem litteram b, supra quam scripsit insuper vocem: Nota. Hunc revera ordinem quaestiones habent in codice. - Incipit : « Utrum vovens ingredi religionem, si ducat uxorem peccet semper mortaliter petendo debitum. Respondeo quod licet mortaliter peccaverit ipsam ducendo pro eo quod reddidit se impotentem ad implendum votum primo emissum et hoc aut simpliciter aut saltem ad implendum celeriter et tempore debito, nichilominus non peccat petendo debitum, dummodo alias petat illud sub debitis circumstantiis seu sub recto ordine subiugali ». Explicit: «Non ex hoc per votum obligatur ad perpetuam observantiam castitatis, sic et hic ».

29. Utrum sit conveniens ad professionem religiosam vel solemnis voti castitatis multos recipi. 182 [151c-152b].

Incipit: Utrum sit utile et conveniens ad professionem religionis vel solempnis voti castitatis et similium multos recipi et induci, de quibus per quam plurima exempla potest probabiliter timeri quod non servabunt statum quem assument. Et videtur quod sic primo per exemplum Ecclesie que multos recipit ad sacros ordines ». — Explicit : « Hoc autem provenit quia sunt de illis qui vident festucam in oculo fratris sui trabem autem in oculo suo ipsi non vident ».

30. [Fol. 183bd (152bd)]. Sequitur quaestio haec quae in Indice antiquo non notatur.

Incipit: « Notandum quod quidam dixerunt Papam esse temporalem dominum omnium rerum temporalium huius mundi, ita quod quicquid. dat vel accipit aut alienat, est vere datum, acceptum vel alienatum et hii triplici rationi innituntur. Primo quia Xhristus non solum iure creationis, set etiam iure redemptionis et reparationis est dominus universi et specialiter hominum ac terre habitationi hominum date; set Papa est eius vicarius universalis et immediatus; ergo». Explicit: Tertio dicendum quod licet Xhristus per hec mistice intellexerit duos gladios seu duo iudicia duplicis potestatis future in ecclesia sua, non propter hoc oportet quod illa que est terrena voluerit in potestate apostolica contineri, nisi solum sicut potestati spirituali subiectam secundum subiectionem quantum spirituali saluti animarum et spirituali gubernationi totius ecclesie expediant».

[ocr errors]

31. De antiqui hostis versutia contra statum evangelice paupertatis seraphici viri Francisci multiformi. 183 [152d-156a].

Incipit: « Quoniam contra paupertatem evangelicam Explicit: Ex voto professionis huius non tenetur ad omnia set solum tenetur ad observantiam eorum ».

[merged small][ocr errors][merged small]

32. Utrum perfectio evangelice paupertatis possit ad talem modum vivendi reduci quod sufficienter vivat de possessionibus etc. datis a Papa vel principibus. 189 [158a-160d].

[ocr errors]

Incipit: Queritur an professio evangelice paupertatis et apostolice possit licite ad talem modum vivendi reduci quod admodo sufficienter vivat de possessionibus et redditibus a Papa vel mundanis principibus certis procuratoribus commissis». Ymo omne tale preceptum omnemque excommunicationem pro nichilo ducere tamquam vere nullam nulliusque apud Deum ponderis vel vigoris ». Quaestio XIV Olivi. Cf. Ehlre, op. cit., pp. 502 et 531 et sqq.

Explicit:

[ocr errors]

33. Sequitur linea obductum : Contra fratrem Petrum Iohannis] de Narbona ordinis minorum invehitur a quibusdam, quod dixit ».

34. Responsio prolixa fratris Ubertini de Casali contra eos qui nefandas hereses imposuerunt fratri Petro Iohannis] que nullo modo, ut dicunt, possunt excusari et multa de usu paupere. 191 usque ad 201 [160d-170a].

Titulus atramento rubro: Defensio Ubertini de Casali pro Petro Iohannis]. Currit a fol. 191d ad 193d (160d-163d). Incipit: < Contra fratrem Iohannis de Narbona Ordinis Minorum invehitur a quibus

« AnteriorContinuar »