Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dam quod dixit nefandas hereses que nullo modo excusari possunt; ymo de suis, ut dicunt, excusationibus hereses illas trahunt ». [Fol. 194d (163d)]. Explicit : « In confusionem ergo propriam et non doctrine talia produxerunt ». — Sunt longa extracta defensionis Olivi ab Ubertino de Casali scriptae, editae integraliter a P. Ehrle, op. cit., t. II, pp. 377-416.

35. Quae sequuntur in codice (fol. 163d-170a) sunt illa « multa de usu paupere de quibus in Indice. Est textus parum mutilus in principio, opusculi Ubertini de Casali « Super tribus sceleribus contra declarationem Communitatis, quod edidimus apud AFH, an. X (1917), pp. 103–174.

36. Articuli accepti de regula, contra quos relaxationes fiunt, quos tradiderunt fratres venerabiles famosi etiam vita et sufficientia pape Clementi quinto super statu Ordinis et de observantia regule requisiti ab eodem per iuramentum et obedientiam salutarem ut super hiis suam conscientiam plenius explicarent. 201 usque ad 205 [170a-174c].

Est Rotulus» Ubertini de Casali contra Communitatem. Edit. cum responsiónibus Communitatis a P. Ehrle, op. cit., III, pp. 89-137.

37. Littera Bonaventure missa ministris et custodibus Ordinis in principio accepti offitii; set incompleta. 215 [sic pro 205] [174c].

Edit. apud S. Bonaventurae Opera omnia, t. VIII, p. 468 et sqq.

38. Responsio Petri Iohannis] in capitulo generali quando fuit requisitus quid de usu paupere sentiret. 205 [174d-175a).

Hanc edimus in Appendice, sub num. I.

39. De obitu dicti fratris Petri Iohannis] et quid receptis sacramentis dixit, quando et ubi recepit scientiam suam et quid senserit de usu paupere et multa [alia]. 206 [175a b].

Haec edimus in Appendice sub num. II.

40. Articuli abstracti de scriptis suis ab emulis et impugnatoribus 206 [175b].

Item tractatus eius de usu paupere in fine quinti capituli 206 [175d].

41. Questio pulcra sive tractatus eiusdem Petri de vita activa et contemplativa 206 [175d-180d].

Incipit: « Queritur an actio qua quis intendit mentem suam unire Deo immediate ». Explicit: Unde non omni modo intendere dilectioni Dei

[ocr errors]

spectat ad vitam contemplativam set solum quando intenditur immediate, nec omnimode intendere dilectioni proximi spectat ad activam, nisi quando eidem intenditur per exterius opus vel per ordinem ad

exterius opus ».

Quaestio I Olivi De perfectione evangelica. Cf. Ehrle, op. cit., III, pp. 502 et 503.

42. Et utrum contemplatio principalius sit in intellectu et actu eius quam in voluntate et actu eius. 206 [180d-181d]. Incipit: Utrum contemplatio principalius sit in intellectu et in actu eius quam in voluntate et eius actu vel econtrario. Quod in intellectu videtur primo ». Explicit: « sui modi se habendi et primorum

principiorum quorum ».

Textus incompletus quaestionis II Olivi. Cf. Ehrle, op. cit., III, pp. 502 et 503.

Utile duximus fore studiosis pauca quidem sed non parvi momenti hic ex codice nostro edere. Primo editur responsio Petri Ioannis Olivi in quodam Capitulo generali, quando fuit requisitus quid de usu paupere sentiret. Notum est omnibus diu summoque rigore scripta et sententias Olivi examinata fuisse in variis Capitulis generalibus. Huius examinis historiam docte tractavit cl. P. Ehrle (1), apud quem curiosus lector omnia inveniet quae circa hanc quaestionem hucusque dici possunt. Circa usum pauperem alia, a textu nostro diversa, nota est declaratio Olivi, quae legitur in opusculo Sanctitati apostolicae (2), quod Ubertinus de Casali scripsit in defensionem sui magistri. In quo Capitulo hanc, quam refert codex noster, responsionem dederit Olivi ex documentis hucusque notis non apparet.

[ocr errors]
[ocr errors]

Secundo loco editur sic dicta « Confessio» Olivi. Huius confessionis textus in solo nostro codice hucusque noscitur contineri. Hanc etiam edidit Waddingus (3), sed a textu nostro non parum discrepantem. Partem eiusdem, scil. « Confiteor me solis Scripturis... contra fidem vel veritatem aliquid continerent habes in citato Ubertini opusculo, edito a P. Ehrle (*).

«

Notandum autem quod iuxta codicem nostrum Olivi fecit hanc confessionem in lecto mortis « post sacram unctionem susceptam » ; Ubertinus autem allegans citatam partem huius confessionis sic dicit (5) Ecce quod ponit in quadam confessione, quam fecit, et est in declarationibus... Dicit enim sic: Confiteor me solis Scripturis sacris » etc.

(1) Archiv. f. Litt. u. Kirchengesch., t. III, pp. 413 et sqq.

(2) Ibidem, t. II, p. 400 et sqq.

(*) Annales, ad ann. 1297, n. 33. Wadd. ut fontes in margine notat: Marian. 1. 3, c. 14; Chron. antiq.

(4) Op. cit., t. II, p. 411 et sqq.

(5) Loc. cit.

Hic, teste ipso P. Ehrle, Ubertinns alludit ad declarationem quam anno 1285 Olivi tradidit Magistris Parisiensibus, de qua fragmenta quaedam edidit d'Argentré (1), et tunc recte dixit Olivi: «Confiteor me solis Scripturis et soli fidei catholice et romane ecclesie, cuius nunc gubernator est papa Martinus, adherere». Haec autem eadem verba << cuius nunc gubernator est papa Martinus occurrunt etiam in confessione quam, iuxta codicem nostrum, fecisset Olivi in lecto mortis. Ast cum, teste ipso nostro codice, Olivi migraverit ad Dominum << anno Domini M.CCLXXXXVII, pridie ydus martii, id est 14 martii 1298, certe moriens dicere non potuit quod Ecclesiae Romanae erat tunc « gubernator Papa Martinus », cum hic obierit an. 1285. Insuper, loquens de obitu Olivi, Ubertinus eodem loco parum supra scribit: « Et dum esset in lecto mortis, romano, pontifici, qui tunc preerat, reliquit corrigenda omnia dicta sua ». Idem refert Chronica XXIV Gen. (2) dicens: « Idem frater Petrus frequenter verbo et scripto doctrinam suam submiserit etiam supplicando sanctae matri Ecclesiae per ipsam corrigendam et domino Papae adhaerendo toto corde determinationi eiusdem, quam etiam in fine coram toto conventu Narbonensi expresse replicavit ». Quid igitur? Indubium est maiorem fidem in his mereri textum Ubertini quam illum nostri codicis. Excogitari utique possent variae solutiones huius difficultatis, v. g. quod codex noster, dictis inhaerens Ubertini, duo quae hic narrat de Olivi reverentia erga Summum Pontificem, in unum contraxit fuditque; vel quod Olivi in lecto mortis verbotenus repetere voluit quae antea, an. 1285, dum viveret Martinus IV, confessus fuerat. In textu quem edit Waddingus, loco Martinus legitur Bonifacius. Quae cum ita se habeant, doctioribus decidendum relinquimus num revera hanc confessionem fecerit Olivi moriens post sacram unctionem susceptam », uti asserunt codex noster, Waddingus, P. Ehrle et P. Ren. de Nantes (3).

APPENDIX.

I.

Responsio Petri Io[hannis] in capitulo generali quando fuit requisitus quid de usu paupere sentiret. [fol. 205 (174d–175a)].

Magister Petrus Iohannis de Castro Sancte Marie dyocesis Biderrensis Ordinis Minorum ab eodem Ordine in generali Capitulo inquisitus, primo quid sentit et scripsit de usu paupere, respondit dicens: Dico ex voto nostre Regule nos teneri ad pauperem usum non

(1) Coll. Iudic., t. I, p. 226 et sqq. (2) Anal. Franc., t. III, p. 458. (3) Hist. des Spirituels, dans l'Ordre de S. François, Paris 1909, p. 309.

[ocr errors]

tamen ad extremam penuriam victus, ex qua noster status redderetur periculosus. Et hoc expresse sonat decretalis domini Nicolai (1) dicens: Insuper nec utensilia nec alia quorum usui [sic] ad necessitatem et officiorum sui status executionem, non enim omnium rerum usum habere debent, ut dictum est, ad nullam superfluitatem, divitias seu copiam que deroget paupertati, vel thesaurizationem, vel eo animo ut ea distrahant seu vendant, recipiant, neque sub colore providentie in futurum, nec alia occasione: quin ymo appareat in eis quo ad dominium omnimoda abdicatio et in usu necessitas etc., finis indicta (2). Et supra dicitur (3) : « Nulla prorsus potest esse professio que a se usum necessarie substentationis excludat. Verum condecens fuit etc., finis contentam. Sequitur (*): Qui, inquam, usus non iuris set facti est tantum in utendo prebet utentibus nichil iuris» etc., finis continetur. Sequitur (): Ex quibus omnibus satis claret ex Regula, ad victum, vestitum, divinum cultum et sapientiale studium necessariarum rerum usum Fratribus esse concessum». Dicendo autem et conando probare necessariarum rerum usum sibi esse concessum, satis innuit rerum preternecessariarum usum nobis esse illicitum. Item sequitur bene infra (®): Declaramus, ordinamus et dicimus quod si testator modum secundum quem etc., finis abstineant. Unde aperte docet quod non solum iurisdictio, set etiam usualis possessio eorum nobis est interdicta; nec tamen per hoc intelligimus quod quecumque modica superfluitas cederet in mortale peccatum, set solum in veniale, quia alias status esset periculosus omni viventi quantumcumque perfecto.

[ocr errors]
[ocr errors]

2o Si liceant nobis privilegia, respondet dicens: Dico quod privilegia que puritati Regule derogant, sicut sunt illa que ad litigia et iura temporalia nos disponunt directe vel indirecte, et alia consimilia, non licet nobis habere, salva Regule puritate, et multo minus licet ea per preces indebitas sive importunas a summo Pontifice extorquere et multo minus licet nobis talibus uti.

3o Si liceat ad procuratores per personas aliquas recurrere, respondit dicens: Dico quod ad procuratores seu officiales Pape seu episcoporum seu quorumcumque aliorum recurrere sic quod per talem recursum instigetur ad causas et litigia inferenda et deducenda pro legatis et elemosinis nobis assignatis vel pro sepulturis seu pro funeralibus et consimilibus, sapit impuritatem nostre Regule et etiam quamdam fraudem non solum contra paupertatem nostri status, per quam a causis temporalibus et litigiis summe debemus esse semoti,

(1) In decretali Exit Cf. Seraph. leg. text. orig., Ad Claras Aquas 1897, P. 199. (*) Quae cursivis litteris imprimuntur, in codice sublineata sunt. (3) Ser. leg. text. or., p. 193. (4) Ibid., p. 194. (5) Ibid., p. 196. (6) Ibib., p. 209.

[ocr errors]

set etiam quantum ad simplicitatem, humilitatem et tranquillitatem, ad quam pre ceteris ex nostra Regula sumus astricti. Precipue hoc est verum et clarum quando tali modo ad eos recurritur quod clerus et populus inde scandalizantur et perfectio vite evangelice coram omnibus denigratur et congregatio Fratrum nostre religionis ex hoc ipsis odiosa et onerosa redditur. Sic enim, ait dominus Nicolaus in decretali (1) « triplex vivendi modus in nostra Regula providetur expresse», scilicet ut vel de hiis que offeruntur liberaliter, vel de hiis que mendicantur humiliter, vel de hiis [que] conqueruntur per laboritium. Constat autem quod in nullo modorum horum trium continetur modus conquerendi per litigia aut causiditiones ad litigia incitantes et ad litigiorum negotia sic ad plenum deducentes, sicut anima per motum sui corporis ad exteriora opera peragit et deducit. Quidam enim magistrorum nolunt corpus esse in causis temporalibus, ut scilicet per se et directe compareant in iudicio, set bene volunt esse anima, ut scilicet alios incitent et moveant et expensas et advocatos et cetera ad hoc necessaria et utilia toto posse procurent. Hunc modum dico non solum esse impurum in Regulam set etiam fraudulentum.

4o Si liceat nobis aliquid manulevare, respondit dicens: Dico quod manulevare non licet nobis nisi eo modo quem ponit decretalis [206 (175a)] ubi dicitur (2): « Fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant, cum mutuum contrahere, ipsorum statu considerato, non liceat. Possunt tamen ipsi pro satisfactione et pro eorum necessitatibus fiendis, que pro tempore occurrerint, cessantibus elemosinis de quibus satisfieri commode tunc non posset, citra cuiuslibet obligationis vinculum dicere, quod per elemosinas et per alios amicos ad solutionem huiusmodi faciendam intendunt fideliter laborare». Et nota quod ait necessitatibus non pro superfluis; et cessantibus elemosinis et citra cuiuslibet obligationis vinculum. Igitur cum ista triplici conditione.

5o Si liceat repetere legata, respondit dicens: Dico quod legata repetere per modum simplicis insinuationis et humilis supplicationis, evitato omni modo iurisdictionis et litigationis seu causiditionis, licet nobis repetere legata quantum ad usum nostrum necessaria et non aliter. 6o An liceat nobis pro legatis repetendis aut pro eis solvendis iudicem supplicare, respondit dicens: Idem quod dictum est ad tertium et ad quintum articulum.

70 Si liceat sepulturas repetere: Dico quod corpora defunctorum recipere seu sepelire, solo intuitu pietatis et sine ulla iurisdictione et sine ulla specie cupiditatis et sine scandalo cleri vel populi, nobis est licitum et non aliter. Dedicare tamen se ad hoc, cum impedimento

(1) Ibid., p. 192. (2) Ibid., p. 200.

« AnteriorContinuar »