Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tinus partibus convocatis audias causam et, appellatione remota, debito fine decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere (1).

278.

Datum Avenione v idus maii, pontif. nostri anno quarto.
X, 19. Originale.

Gregorius episc. etc. ad futuram rei memoriam.

1417, 22 martii.

Debitum officii Nobis ex alto commissi requirit ut inter solicitudines alias, quibus assidue premimur, specialiter circa ecclesias et monasteria, presertim romane Ecclesie immediate subiecta, solerciam adhibentes, ipsorum utilitatibus intendamus eisque tales rectores deputemus, per quos spiritualiter et temporaliter, auctore Domino, continua suscipiant incrementa.

Dudum siquidem, quondam Barnabove abbate monasterii S. Clementis de Piscaria, eidem romane Ecclesie immediate subiecti, Ordinis S. Benedicti, Theatin. dioc., regimini eiusdem monasterii presidente, fel. rec. Bonifatius papa vi predecessor noster cupiens eidem monasterio, cum vacaret, per apostolice Sedis providentiam utilem et ydoneam presidere personam, provisionem predicti monasterii ordinacioni et disposicioni sue et Sedis apostolice ea vice reservans, decrevit ex tunc irritum et inane si secus super hiis per quoscunque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contingeret attemptari. Postmodum vero, dicto monasterio per obitum dicti Barnabovis abbatis, qui extra romanam Curiam decessit, vacante, idem predecessor predictum monasterium sic vacans dilecto filio Petrobonifatio, quondam Andree Mattie ducis Adrie nato, clerico Adrien., quoad viveret in spiritualibus et temporalibus auctoritate apostolica commendavit; ac deinde, prefato Bonifatio predecessore et successive pie memorie Innocentio papa VII immediato successore dicti Bonifatii pape, etiam predecessore nostro, de provisione djeti monasterii, alias per eos non disposito, sicut Domino placuit rebus humanis exemptis; Nos licet immeriti divina favente clementia pòstea ad apicem summi Apostolatus assumpti, predictam commendam, ex certis et rationabilibus causis animum nostrum moventibus, eadem auctoritate tenore presentium revocamus, decernentes irritum et inane si secus super hiis a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre revocationis et constitutionis infringere etc. Si quis autem etc.

Datum Rome apud S. Petrum XI kal. aprilis, pontif. nostri anno primo.
X, 17.

Originale.

(1) Regestum quod e dorso originalis Bullae derivatum in Elencho praemisimus, penitus erroneum est.

283.

1428, 10 et 19 februarii.

In nomine Domini, amen (1). Anno a nativitate eiusdem millesimo quadringentissimo vigesimo octavo, ind. sexta, tempore Martini pape V et die X februarii.

Providus vir ser Stephanus Iohannis de Spoleto procurator fr. Pascutii Davini de Assisio Ordinis Minorum, Ministri in provincia beati Francisci, ut de eius mandato plene constat manu mei notarii infrascripti, constitutus personaliter coram d. Bartholomeo Locti de Spoleto priore ecclesie Spoletane commissarioque sanctissimi domini nostri Martini pape predicti et in infrascriptis litteris apostolicis nominati, presentavit eidem d. Priori et commissario litteras apostolicas tenoris et continentie subsequentium:

Martinus... anno undecimo.

Et petiit idem procurator instanter per ipsum d. Commissarium predictas apostolicas litteras recipi et ad exequutionem contentorum in eisdem procedi.

Qui Prior et commissarius dictas apostolicas litteras debita cum reverentia recepit, eas supra caput suum ponens et eis diligenter perlectis, offerens se ad ipsarum exquutionem libenti animo processurum.

Actum Spoleti in camera cubiculari dicti d. Prioris posita in civitate Spoleti, in canonica dicte eccl. Spoletane, cui undique sunt res dicte ecclesie, pp. egregio legum doctore d. Mattheo Fantis de Spoleto et Herrigono Baptiste etiam de Spoleto tt.

In nomine Domini, amen. Universis et singulis presens instrumentum publicum inspecturis pateat evidenter quod per ser Stephanum Iohannis de Spoleto, procuratorem rev. patris fr. Pascucii Davini de Assisio Ordinis Minorum, Ministri provincie S. Francisci, fuerunt nobis Bartholomeo priori ecclesie Spoletan. decretorum doctori et commissario presentate littere apostolice, quarum tenor talis est :

Martinus... anno undecimo.

Quibus visis et lectis, cum omni solertia ad nos iuridice informandos de et super contentis in prefatis litteris apostolicis vigili ac matura mente processimus.

Unde perspectis ac discussis cunctis que in dictis litteris apostolicis continentur et comperta facti veritate per fidedignorum testium receptionem et examinationem et etiam famam pubblicam, pro tribunali sedentes in loco infrascripto, quem, ob gravem ipsius Ministri infirmitatem qua detinetur ad nos conferre se non valentis, pro nostro loco iuridico et tribunali primo et ante omnia elegimus et deputavimus, prefatum fr. Pascucium Ministrum sepedictum, presentem coram nobis et humiliter postulantem ab omni incursione periurii, si quod incidit, et promissionis, ipsumque coram nobis genuflexum ab omnibus et singulis reatibus descendentibus et emergentibus a supradictis promissione et periurio per

(1) Sub regesti forma.

manus nostre impositionem supra caput eiusdem fr. Pascucii, ipsius innocentia comperta ac visis eius contritione et humilitate grata, auctoritate apostolica supradicta nobis concessa purgamus, absolvimus et relapsamus omnemque promissionis et periurii maculam et nigredinem ab eodem penitus abolentes et aspergentes, iniuncta sibi primitus pro modo culpe penitentia salutari, recepto ab eodem iuramento corporali in nostris manibus prestito ac promissione in forma Ecclesie de parendo mondato orthodoxe Ecclesie sancte Dei et nostram iniunctam sibi penitentiam exequutioni mandare. Quam penitentiam nobis constat, quantum cum Deo est, per ipsum fuisse et esse exequutam.

Quapropter, auctoritate apostolica qua fungimur, supranominato fr. Pascucio concedimus plenam, liberam, expeditam et favorabilem facultatem et potestatem libere et licete exercendi officium Ministeriatus, sicut hactenus exercuit et sicut facere et exercere potest de iure vel consuetudine quilibet legitime et canonice deputatus Minister in Provincia predicta, cum omnibus et singulis clausulis opportunis.

Datum et actum Spoleti in cella prefati Ministri, in qua ob ipsius podagrarum infirmitatem demorabatur, posita in dormitorio ecclesie S. Simonis de Spoleto, pp. egregio legum doctore Matheo Fantis de Spoleto, fr. Filippo. Angeli de Amelia dicti Ordinis et Diotaiuti Vici de Villa Bero[...]ti comitatus Spoleti tt., sub annis Domini 1428, ind. sexta, tempore d. Martini pape V et die decimona mensis februarii. (S. T.) Christofanus Vici de Spoleto not.

X, 23.

Originale.

286.

1441, 20 septembris et 27 octobris.

Eugenius episc. etc. ven. fratri episcopo Assisinat. salutem etc. Etsi ex debito pastoralis officii ut pia decedentium vota suum debitum consequantur effectum providere teneamur, digne tamen ad ea per que vota ipsa taliter commutentur in melius, quod exinde Ecclesie succedat utilitas et decedentium eorumdem uberius consulatur animarum saluti, nostre providentie curas actentius adhibere debemus.

Sane pro parte dilecti filii Guilielmi de Casali<s> generalis Minister Ordinis fratrum Minorum et dilecte in Christo filie Iacobe q. Nicolai de Chese de Montepoliciano, mulieris Aretin. diocesis, petitio continebat quod olim dictus Nicolaus, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici comercio comutare, actendens in eius voluntate ultima de bonis sibi a Deo collatis testamentum, in illo inter alia nonnulla bona in civitate et diocesi Perusina consistentia et ad eum legitime spectantia, post obitum dicte Iacobe, quam bonorum huiusmodi usufructuariam quoad viveret esse voluit et decrevit, inter Christi pauperes distribuenda reliquit, certis desuper per dictum Nicolaum executoribus deputatis, prout in instrumento publico superinde confecto dicitur plenius contineri.

Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, ecclesia sive domus S. Francisci Assisinat. dicti Ordinis in structuris et edificiis suis reparatione non parum indigeat, ac predicta Iacoba ad Sanctum et Ordinem

prefatos singularem devotionis affectum gerens et de propria salute recogitans, unam nonnullis Fratribus de Ordine Predicatorum et pauperibus Christi erogare, aliam vero et maiorem partes bonorum predictorum in dictam reparationem ac illius ecclesie sive domus fabricam convertere desideret; pro parte eorundem Guilielmi et Iacobe Nobis fuit humiliter supplicatum ut super hoc oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestre (1) per apostolica scripta mandamus, quatenus de premissis omnibus et singulis ac eorum circumstantiis universis auctoritate nostra te diligenter informes, et si per informationem predictam ita esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, prefate Iacobe omnia et singula bona predicta vendendi illaque seu pretium ex ipsorum venditione proveniens pro una Fratribus Ordinis predicti et pauperibus predictis, prout et secundum quod sue conscientie videbitur, pro alia vero et maiore partibus huiusmodi in reparationem et fabricam prefatas convertendi dumtaxat, voluntate et ordinatione prefatis ac constitucionibus et ordinationibus apostolicis nec non domus et Ordinis predictorum, iuramento, confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, ceterisque contrariis nequaquam, plenam et liberam auctoritate predicta licentiam concedas et facultatem.

Datum Florencie anno incarnationis Dominice millesimo quadrigentesimo quadragesimo (2), duodecimo kal. octobris, pontif. nostri anno undecimo.

Damianus Assisien. ep., iudex et executor unicus a Sede apostolica spetialiter deputatus, has litteras per fr. Franciscum a Mangano (3) Ordinis Minorum in romana curia generalis et relig. viri fr. Guilielmi de Casalis) Ministri Ordinis predicti et Iacobe q. Nicolai de Chese de Montepoliciano Procuratorem, receptas et in istrumento suo inserens, exposita et petita recognovit et approbavit iuxta litteras.

Datum Florentie in ambitu domus b. Marie Novelle Ord. Predicatorum, sub anno a nativitate 1441, ind. IV, die veneris 27 octobr., pp. fr. Iohanne Antonio Iacobi de Papia Ordinis Minorum et d. Perroto Charcholeti clerico Bisuntin. dioc. tt.

288.

Iohannes q. Nicolai Andree de Civitate Castelli not.
X, 26.

Originale.

1443, 4 septembris.

Eugenius episc. etc. universis Christi fidelibus ad quos presentes littere nostre pervenerint salutem etc.

Iniunctum nobis desuper apostolice servitutis officium tunc digne peragere non ambigimus, cum ad ea nostre benignitatis affectum exten

[blocks in formation]

(3) Dubia lectio; P. Benoffi, Dei Procuratori dei Minori nella Curia romano, Pesaro 1830, p. 18, eum vocat M. Francesco Mangani da Savona..

dimus, que ex devotionis ardore manantia Christi fidelibus, etiam cum ecclesiarum et piorum locorum commodo et decore, conscientie pacem et animarum salutis afferre valeant incrementum.

Hac itaque consideratione inducti ac dilectorum filiorum fr. Iohannis de Pontremulo Ordinis Minorum professoris, Custodis sive Guardiani domus ecclesie S. Francisci de Assisio, necnon ceterorum Fratrum dicte domus ac conventus supplicationibus inclinati, asserentium ecclesie et domui ac conventui predictis a gentibus armigeris multa in edificiis et aliis rebus et bonis detrimenta et gravamina illata fuisse (1), et propterea plurima fidelium subventione et suffragiis indigere; ut confessor secularis vel religiosus, quem quilibet in civitatibus et diocesibus Perusina, Assisinat., Spoletan. ac in omnibus terris et locis ducatus Spoletan. moram habens, usque ad numerum centum personarum, duxerit eligendum, omnium peccatorum suorum, de quibus corde contriti et ore confessi fuerint, semel tantum in mortis articulo plenam remissionem, ipsis in sinceritate fidei, unitate sancte romane Ecclesie ac obedientia et devotione nostra vel successorum nostrorum romanorum Pontificum canonice intrantium persistentibus, auctoritate apostolica concedere valeat; sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda eam ipsis per se, si supervixerint, vel per heredes suos, si tunc forsan transierint, faciendam iniungat; quam ipsi vel dicti heredes facere teneantur, ut prefertur.

Et ne, quod absit, propter huiusmodi gratiam reddantur procliviores ad illicita in futurum committenda, volumus quod si ex confidentia remissionis huiusmodi, ille persone ex hiis que forte aliqua committerent, quo ad illa predicta ipsa remissio eis personis nullatenus suffragetur.

Et insuper quod quilibet ipsorum per unum annum, a tempore quo presens nostra concessio ad eorum notitiam pervenerit computandum, singulis sextis feriis impedimento cessante legitimo ieiunent. Quod si predictis feriis ex precepto Ecclesie, regulari observantia, iniuncta penitentia, voto vel alias ieiunare teneantur, una alia die singularum septimanarum eiusdem anni, quo ad ieiunandum, ut premittitur, non sint astricti, ieiunent. Et si in dicto anno vel aliqua eius parte essent legitime impediti, anno sequenti vel alias quam primum poterint, modo simili supplere huiusmodi ieiunium teneantur. Porro si forsan alias prelibatum ieiunium in toto vel in parte quandocumque adimplere commode non potuerint, eo casu confessor ydoneus, quem ad hoc elegerint, ieiunium ipsum in alia pietatis opera, prout saluti animarum ipsorum expedire viderit, commutare valeat, que ipsi pari modo adimplere teneantur.

Et nichilominus ad constructionem et fabricam ecclesie et domus ac conventus predictorum, que, sicut accepimus, sumptuosa reparatione

(1) Anno praecedenti Nicolaus Piccininus, Perusinorum dux, urbem obsederat et tandem occupavit atque pene totam vastavit. Conventui tamen et ecclesie S. Francisci ipsum omnino pepercisse tradunt: Cristofani, Delle storie di Assisi cit., 245. At forsan dicendum eis leviora damna inlata esse quam aliis etiam ecclesiasticis urbis locis.

Archivum Franciscanum Historicum. AN. XI.

30

« AnteriorContinuar »