Imágenes de páginas
PDF
EPUB

plurimum indiget suntque ei propterea Christi fidelium suffragia non modica oportuna, de bonis sibi a Deo collatis, videlicet pro viro et uxore septem et pro qualibet alia singulari ex supradictis personis quinque florenos auri de Camera infra sex menses a die significationis huiusmodi litterarum computandos, illi seculari persone quam dilectus filius Antonius de Montefalco, Vicarius in illis partibus provincie S. Francisci, deputaverit tradere et realiter solvere debeant usque ad numerum centum personarum, ut premittitur, cuius numeri computum dictus Antonius notare teneatur, eademque persona fideliter summam pecuniarum que huiusmodi occasione sibi tradi contigerit in reparationem et fabricam ecclesie, domus et conventus predictorum fideliter exponere teneatur, super quibus eius conscientia oneramus, auctoritate apostolica tenore presentium indulgemus.

Volumus tamen ut vir et uxor qui summam septem florenorum huiusmodi occasione persolverint pro una persona computentur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere etc. Si quis autem etc.

Datum Senis anno incarnationis Dominice millesimo quadrigentesimo quadragesimo tertio, pridie nonas septembris, pontif. nostri anno tertiodecimo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Nicolaus episc. etc. dilectis filiis Custodi et Fratribus domus sancti Francisci Assisinat. Ordinis fratrum Minorum salutem etc.

Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris romanis Pontificibus sive per privilegia vel alias indulgentias vobis et domui vestre concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis dicteque domui indultas, sicut ea iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos domui predicte auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et communitionis infringere etc. Si quis autem etc.

Datum Rome apud S. Petrum anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo, decimo kal. februarii, pontif. nostri anno quarto.

[blocks in formation]

Licet ex debito summi Pontificatus officii Nobis desuper iniuncti, circa quorumlibet fidelium, presertim, mundanis abiectis illecebris, sub

regulari habitu Altissimo famulantium omnium profectus, utilitates et commoda Nos deceat intentos existere, Ordinem tamen fratrum Minorum, eiusque pro tempore religiosos tanto potioribus favoribus et gratis confovere procuramus, quanto illorum scientia, virtutibus et fructuosis operibus, etiam ad fidei catholice conservationem et incrementum, ad divini nominis laudem et gloriam id conspicimus in Domino salubriter expedire.

Hinc est quod Nos, dilectorum filiorum Custodis et Fratrum domus sancti Francisci Assisien. in hac parte supplicationibus inclinati, omnia et singula immunitates, exemptiones, libertates, gratias et indulta a felicis recordationis Gregorio nono et undecimo, Nicolao, Clemente, Alexandro, Innocentio quarto et septimo, Bonifacio nono ac aliis summis Pontificibus predecessoribus nostris ecclesie et domui prefate eiusque pro tempore Custodi et Fratribus hactenus concessa atque facta, nec non illorum apostolicas confirmationes et validationes ac quascumque Gregorii, Nicolai, Clementis, Alexandri, Innocentii, Bonifacii et aliorum predecessorum predictorum confecta et emanata litteras et privilegia, quorum omnium tenores presentibus haberi volumus pro expressis, auctoritate apostolica, tenore presentium, ex certa scientia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, illaque plenariam roboris firmitatem, etiam perinde ac si ea per Nos de verbo ad verbum, prout in litteris et privilegiis predictis continetur, de novo concessa forent, obtinere eadem auctoritate decernimus.

1

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac omnibus illis que Gregorius, Nicolaus, Clemens, Alexander, Innocentius, Bonifacius et alii predecessores prefati in eorum litteris et privilegiis predictis voluerunt non obstare, ceterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, communitionis et constitutionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Rome apud S. Petrum anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo, VII idus februarii, pontif. nostri anno quarto.

XI, 4.

Originale.

294.

1451, 1 aprilis.

Nicolaus episc. etc. venerabili fratri Valerio episcopo Saonen., civitatis nostre Tudertin. pro Nobis et romana Ecclesia gubernatori, salutem etc. Conquesti sunt nobis Custos et Fratres domus sancti Francisci Assisinat., Ordinis fratrum Minorum, quod Bonacursius et Lelius fratres dicti de Massa et nonnulli alii cives Tudertini super nonnullis immobilibus in civitate et diocesi Tudertina consistentibus, mobilibusque bonis, pecuniarum summis et rebus aliis, ipsis Custodi et Fratribus in elemosinam erogatis et ad dictam domum legitime spectantibus, iniuriantur eisdem.

Ideoque fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis, quod

iustum fuerit, appellatione remota, decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere.

Datum Rome apud S. Petrum anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, kalendis aprilis, pontif. nostri anno quinto.

XI, 5.

Originale.

295.

1454, 8 aprilis.

Venerabili fratri Valerio episc. Saonen., civitatis nostre Tudertine pro Nobis et romana Ecclesia gubernatori

NICOLAUS PAPA V.

Venerabilis frater, salutem etc.

Commisimus tibi nuper ut causam, quam dilecli filii Custos et Fratres domus S. Francisci Assisinat., Ordinis fratrum Minorum, contra et adversus Bonacursium et Lelium fratres dictos de M[a]ssa et nonnullos alios cives Tudertin. super nonnullis immobilibus in civitate et diocesi Tudertin. consistentibus, mobilibusque bonis, pecuniarum summis et rebus aliis, ipsis Custodi et Fratribus in elemosinam erogatis et ad dic tam domum legitime spectantibus, movere intendunt, vocatis qui essent evocandi et auditis hinc inde propositis, quod iustum foret, appellatione remota, decerneres et quod decretum per te esset, faceres per censuram ecclesiasticam observari.

Cum autem dicta domus in suis edificiis non modica egeat reparatione ac Custos et Fratres eiusdem, qui divino cultui mancipati existunt, propter eorum paupertatem minime valeant litigare; volumus et tenore presentium fraternitati tue mandamus, quatenus, ad evitandas expensas dictorum Fratrum, causam huiusmodi audias, ac unico contextu simpliciter et de plano ac sine strepitu et figura iudicii, sola rei veritate inspecta, decidas et fine debito termines, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia, appellatione remota, firmiter observari.

Datum Rome apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die vIII mensis aprilis, pontif. nostri anno quinto.

[blocks in formation]

Nicolaus episc. etc. venerabilibus fratribus ... Castellan. et Assisinat. episcopis salutem etc.

Significarunt nobis dilecti filii Custos et Fratres domus sancti Francisci Assisinat., Ordinis Minorum, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorant, decimas, oblationes, census, fructus, redditus, proventus, emolumenta, possessiones, annuas pensiones, iura, iurisdictiones, domos, terras, ortos, campos, vineas, prata, pascua, nemora, silvas, mo

lendinas, piscarias, libros, cruces, calices, sanctorum reliquias, ornamenta ecclesiastica, vasa aurea, argentea, erea, cuprêa, stanea, lignea, pannos laneos, lineos, lectos, culcitras, linteamina, domorum utensilia, equos, iumenta, boves, vaccas, porcos, oves, asinos, litteras autenticas, instrumenta publica, contractus, documenta, cedulas, scripturas, vini, olei, grani, ordei, leguminum, auri, argenti monetati et non monetati quantitates, debita, legata, pecuniarum summas et nonnulla alia mobilia et immobilia bona, etiam per quondam Danielem de Assisio laicum tempore eius obitus relicta ac ipsis Custodi et Fratribus in elemosinam nec non pro reparatione et conservatione domus eiusdem ac illius ecclesie ornamentis ecclesiasticis, luminaribus et aliis pro domo et ecclesia huiusmodi necessariis erogata, temere et malitiose occultare et occulte detinere presumunt, non curantes ea prefatis Custodi et Fratribus exhibere, in animarum suarum periculum ipsorumque Custodis, Fratrum et domus non modicum detrimentum; super quo iidem Custos et Fratres apostolice Sedis remedium implorarunt.

Quo circa fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus omnes huiusmodi occultos detentores decimarum, oblationum, censuum, fructuum, reddituum, proventuum et aliorum bonorum predictorum ex parte nostra publice in ecclesiis coram populo per vos vel alios moneatis, ut infra competentem terminum, quem eis prefixeritis, ea prefatis Custodi et Fratribus a se debita restituant et revelent, ac de ipsis plenam et debitam satisfactionem impendant; et si id non adimpleverint infra alium competentem terminum, quem vos ad hoc peremptorie duxeritis prefigendum, ex tunc in eos generalem excommunicationis sententiam proferatis et eam faciatis, ubi et quando expedire videritis, usque ad satisfactionem condignam solemniter publicari. Quod si non ambo hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur. Datum Rome apud S. Petrum anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, kalendis decembris, pontif. nostri anno quinto.

[blocks in formation]

Inter ceteros Dei atletas beatus Franciscus, almus confessor Christi, et sanctus Bernardinus apparuerunt signis et virtutibus gloriosi, qui eorum meritis et exemplis multipliciter sanctam decorant Ecclesiam ac presentis temporis caliginem suorum lampadum fulgore illustrant. Debitum ergo reputamus ut Nos etiam ecclesias et alia loca ad laudem eorum nominum dedicata gratiosis remissionum prosequamur impendiis et indulgentiarum muneribus decoremus, ipsorumque locorum commoditatibus, quantum cum Deo possumus, salubriter consulamus.

Cum itaque, sicut accepimus, ecclesie domorum beati Francisci Ordinis fratrum Minorum et eiusdem sancti Bernardini Assisinat. opere quodam mirifico constructe existant ac in suis structuris et edificiis

reparatione non modica indigeant, pro qua facienda et conservanda Christi fidelium suffragia sunt quamplurimum oportuna; Nos cupientes ut ipse ecclesie congruis frequententur honoribus ac in suis structuris et edificiis huiusmodi reparentur, conserventur et manuteneantur, ac libris, paramentis et aliis ornamentis ecclesiasticis decorentur, ipsique fideles eo libentius devotionis causa ad ecclesias predictas confluant et ad illarum reparationem, conservationem, manutentionem et decorem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie conspexerint se refectos: de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis Christi fidelibus utriusque sexus vere penitentibus et confessis, qui in eorumdem beati Francisci et sancti Bernardini ac sancti Antonii et Assumptionis beate Marie festivitatibus a primis vesperis usque ad secundas vesperas devote predictas ecclesias visitaverint annuatim, et ad reparationem, conservationem, manutentionem et decorem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, singulis festivitatum eorumdem diebus ducentos annos et totidem quadragenas de iniunctis eis penitentiis in Domino misericorditer relaxamus.

Et nichilominus, ut ipsi fideles ad ecclesias predictas tam causa indulgentie huiusmodi consequende quam alias confluentes conscientie pacem et animarum salutem Deo propitio consequantur necnon eiusdem indulgentie facilius participes esse valeant, benignius agere volentes, dilectis filiis sancti Francisci et sancti Bernardini domorum predictarum Custodibus ac presbiteris idoneis secularibus vel Ordinum quorumcumque regularibus ab ipsis Custodibus pro tempore deputandis, ut eorundem fidelium tam tempore dicte indulgentie quam alias ecclesias ipsas visitantium confessiones audire eisque diligenter auditis pro commissis per eos criminibus, delictis et peccatis omnibus, dummodo talia non sint propter que Sedes apostolica merito sit consulenda, debitam absolutionem impendere et penitentiam salutarem iniungere ac Eucaristie et alia sacramenta ecclesiastica ministrare, cuiusvis licentia minime requisita, libere et licite valeant, apostolica auctoritate concedimus et indulgemus. Presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis.

Preterea ne ecclesie predicte et earum fabrice propter indebitas exactiones, quas notarii de testamentis earundem ecclesiarum commoda concernentibus pro tempore rogati dum testamenta ipsa in publicam formam redigunt exigere conantur, indebite graventur, omnibus et singulis notariis publicis de aliquibus testamentis, codicillis, donationibus vel aliis ultimis voluntatibus ac contractibus ad ecclesias predictas et illarum fabricas, domos et Fratres seu aliquem eorum provenientibus et in quibus interesse pretendere possent pro tempore rogatis, et qui ex aliorum notariorum inde rogatorum instrumenta assumpserint, ne ab eisdem Custodibus et Fratribus pro huiusmodi instrumentis nomine mercedis aut alias ultra unum bononenum argenti monete illarum partium pro quolibet floreno auri de Camera extimatione comodi, quod ex inibi contentis consequi verisimiliter et cum es[i]tu possint exigere aut a sponte volentibus recipere, sive ex pretextu restitutionem talium in

« AnteriorContinuar »