Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sed ex aliis fontibus, quorum unum indicat, hausit. Dicit enim II, 235: E porem lee-se no livro, que se diz Spes candidati, (quod semper erit religio Frat. Min. usque ad finen mundi); et ibidem: E diz mais no dito livro, (quod erit reformatio dictae religionis etc.). Iam prior locus correspondet textui c. 82 Speculi Vitae, f. 67r: (Dominus promisit S. Francisco quatuor) videlicet quod religio et professio fratrum minorum non deficiet usque ad diem iudicii... Liber ille Spes candidati, si nullum in lectione mendum sit, aliunde penitus ignotus, magni momenti esse videtur, uti liber Spiritualium Hispaniae et forsan unus e fontibus versionis hispanicae narrationum spiritualisticarum, quae Florete de sant Francisco, Sevillae 1492 (exemplar habetur in Bibliotheca nationali Ulyssipone) inscribuntur. Narratio demum duorum fratrum em o moesteiro antigo dAlamquer, II, 237-238, pariter introducitur verbis: Onde se lee, sed hanc aliunde e fonte lusitano provenire valde veri simile est. Affertur eodem capitulo dictum S. Francisci, quod nullibi inveni, II, 237: Onde, se quiseres seer rico e que te nom mingue nehuna cousa, dizya sam Framçisco, sey pobre de coraçom e nom cures de posoir nada, por que tam ligeiramente quebramtarás a pobreza, posuindo as pequenas cousas, como o outro, posoindo as grandes.

Notum est Alvarum Pelagium, episcopum Silvensem (Silves, in Lusitania), 1335-1352, operi De planctu ecclesiae, plura spiritualistica inseruisse, praesertim lib. II, cc. 55-67. Unde mihi suspicio traductorem lusitanum ab hoc auctore mutuatum esse. Sed, locis examinatis, nihil inveni, quod hanc relationem directam demonstret.

Textus lusitanus II, 238: Como huum cozinheiro denuo cum textu latino Anal. Franc. III, 354 coincidit, sed II, 242, immediate ante Tempora fratris Hieronymi, Anal. Franc. III, 355, addit: e jaz emterrado em no moesteiro pequeno de Torres Vedras, quod iterum fontem localem videtur indicare. Explicit versio lusitana II, 280 cum Honorii IV electione, Anal. Franc. III, 381, lin. 29. Sequuntur amanuensis et mandatarii eius declarationes II, 280-81: Ffoy este livro acabado em no ano do Senhor de IIII LXX anos aos XIIII° dias do mes de setembro no oratorio de santo Anthonio de Villa Franca e escrevé-o Estev' Eanes, solteiro, filho de Jan'Estevez, morador no dito logo de Villa Franca. Deo graçias. Frey Antonio de Rybeyra, galego, vigario de santo Antonio de Villa Franca, mandou escrever este livro. Anno do Senhor de mil e CCCCLXX. Quae, uti initio innuimus, ad transcriptionem referuntur, non ad versionem, quippe quae ex linguae indole fere toto saeculo antiquior est, ac proinde coincidit cum primo Observantium in peninsula hiberica motu. Cf. Holzapfel, Manuale historiae Ordinis Frat. Min., Friburgi Brisgoviae 1909, 85. Indole spiritualistica et tempore versionis perpensis, dubium esse vix potest, quin versio ipsa in coetu primorum illorum Observantium orta sit, ideoque huius motus, caeterum pro Hispania sat obscuri, novum documentum vel saltem certum indicium.

Dolendum sane est errores typographicos non ita raros irrepsisse, praesertim ubi textus latini (in notis) afferuntur. Sed cum nostri Collegii textus praesto sit, viro studioso minori erunt difficultati.

Quae quidem dixi hactenus. momentum huius editionis pro nostris studiis sat ostendere possunt. Quare Prof. Nunes pro labore editionis intrepide suscepto alacriterque perfecto grates nostras meruit sinceras. Utinam liber iste litteraturam S. Francisci et eius spiritum in Lusitania, antiquis memoriis franciscanis tam divite, restaurare posset!

P. Livarius Oliger, O. F. M.

Little, A. G. Studies in English Franciscan History, being the Ford Lectures delivered in the University of Oxford in 1916. (Publi cations of the University of Manchester. Historical series no XXIX). Manchester, at the University Press; London, New York, Bombay, Longmans Green e Co., 1917. In-8°, VII, 248 pp. (Lig. tela Sh. 10,6).

A. G. Little, Professor in Universitate Manchesteriensi ac studiorum franciscanorum in Anglia Nestor, hoc volumine, conspectum historiae Provinciae Angliae exhibente, praecedentium suorum laborum veluti fructus uberes ac maturos colligit. Etenim triginta fere ante annis cl. A. his nostris studiis se dedit, omni cum successu continuavit obtinuitque ut Societas a se fundata eadem studia alacriter prosequatur. Cuius rei gratia cognitio nostra de rebus franciscalibus Angliae in dies crescit et hoc, quod annuntiamus, opere, plurimum etiam augetur.

Liber universim in 6 capita dividitur, quae totidem praelectionibus in Universitate Oxoniensi habitis correspondent.

In c..I, 1-54, quod de observantia voti paupertatis inscribitur, A. generali modo de paupertate apud S. Franciscum et primos eius discipulos agit; inquirit in relationes, quas cum S. Francisco habuerint illi Fratres, qui a. 1224 primum ad oras Angliae appulerunt, eorumque zelum pro sancta paupertate in domibus aliisque relucente celebrat. Illustrantur modo generali difficultates extrema ex paupertate scaturientes atque conatus theoriam cum praxi conciliandi (declarationes pontificiae). Quamvis Fratres Angliae citissime per totam insulam propagati ita paupertati inhaeserint, ut aliquando etiam magna emolumenta spreverint, (exempla habes 48-52), nihilominus iam saec. XIII exeunte reditus annuales certi, utique in forma eleemosynarum, comparent. Ulterior evolutio Frat. Min. in Anglia sub respectu paupertatis in c. II, 55-91, quod defectus mendicitatis inscribitur, depingitur. Inter a. 1270 et 1320 periodus exstructionis magnorum aedificiorum assignatur, quin status Provinciae personalis has exstructiones necessarias reddidisset: insufficientiam potius temporis prioris sentiebant Fratres. Creverunt igitur exigentiae Fratrum, non vero eleemosynae, hinc, iudicante auctore, magna pars actionis Fratrum in propria conservatione exhauriebatur, quo factum est, ut activitas, praesertim illa socialis, negligeretur, doletque A. non talia posse de Fratribus Angliae referre, qualia ex. gr. de F. Petrucio a Pietate, qui Venetiis hospitale pro pauperculis derelictis fundavit (AFH VIII, 1915, 3-11), narrantur. Varii etiam abusus, camerae saecularibus in con

ventibus concessae, vel certis Fratribus eorumque domesticis reservatae, exercitium medicinae salario fixo, manifestae voti paupertatis transgressiones, tanguntur. Sed hi erant, ut A. agnoscit, casus singulares. De statu conventuum personali a saec. XIII usque saec. XVI pretiosas notitias, quamvis non completas, affert A. 68-72, recteque concludit inde a saec. XV fuisse quamdam lentam declinationem, quod cum observationibus alibi factis omnino quadrat. Dum enim Observantium numerus eo tempore continue crevit, maximam difficultatem in vocationibus sibi procurandis patiebantur Conventuales, unde eis ad pueros magno numero recipiendos recurrendi necessitas; cf. AFH X, 1917, 281, 282 et passim. Quantum ad magnam variationem status personalis aliquorum conventuum intra breve temporis spatium, quam A. explicare nequit, 70, eam deberi magna ex parte Fratribus in itinere constitutis opinamur, cuius rei optimam illustrationem in Chronica Fr. Salimbene habemus. « De litibus mendicantium c. III, 92-122, inscribi posset. Agitur ibi de privilegiis mendicantium et inde speciatim de relationibus seu potius litibus, quas Fratres Minores in Anglia cum antiquioribus quibusdam monasteriis et cum clero saeculari habebant, quae quidem in nullo differunt a iam notis controversiis alibi habitis.

Reliqua pars libri Fratrum actioni in cura animarum, in cathedris, in doctis libris conscribendis consecratur.

In cap. IV, 123-157, de variis modis praedicandi Fratrum Minorum disseritur: in missionibus sic dictis popularibus, in collectis faciendis, in cruciatis, in ecclesiis propriis, ubi etiam diebus quibus pluebat sermones habebantur ad populum, 132-133. Mirum est Fratrum sermones lingua vernacula anglica saec. XIII et XIV nullos, saec. XV paucissimos conservatos esse, 135-136. Sed adsunt plura manualia latina in usum praedicatorum a Fratribus Minoribus Angliae composita, uti Liber exemplorum cuiusdam Fratris Hiberni c. a. 1275, editus ab A. G. Little, Brit. Soc. of Franc. Studies, I, Aberdoniae 1908; Speculum laicorum saec. XIII ex., ed. J. Th. Welter, Paris 1914; Les contes moralisés de Nicole Bozon, Frère Mineur, ed. Lucy Toulmin Smith et Paul Meyer, Paris 1889, cuius auctor anglus in Gallia vivebat post 1320; Fasciculus morum saec. XIV, auctore quodam Fratre Iohanne Spiser vel iuxta alios codices, Roberto Silke seu Selk, qui auctor c. a. 1320 florebat, de qua collectione longius agit A. 139-154, iudicium ferens secundum de ea et omnibus collectionibus praedictis.

Thema novum c. V, 158-192, evolvitur, in quo opus Frat. Min. Angliae pro educatione scientifica et professionali cleri saecularis illustratur. Tantus erat Fratrum ardor in studiis theologicis proficiendi, ut iam saec. XIII, uti videtur, catalogum librorum in bibliothecis suarum regionum exsistentium, exclusis libris bibliothecarum conventuum Minorum, conficerent, qui catalogus diversis recensionibus exstans Registrum Angliae seu Tabula septem custodiarum inscribitur moxque edetur, 164. Scholae Minorum non solum saecularibus pandebantur, sed praeterquam in Universitatibus, Fratres theologiam docebant aliquando in monasteriis celeberrimis, ex. gr. Cantuariae (1275-1314), 172-173, et in

scholis cathedralium, 173. Reliqua pars huius cap. V consecratur Iohannis Guallensis scriptis, quae velut manualia pro clero erant ac quam maximam diffusionem obtinuerunt, 174-192. Sunt vero Communiloquium, Compendiloquium, Breviloquium de philosophia sive sapientia sanctorum, Breviloquium de virtutibus antiquorum principum et philosophorum, quae omnia unacum: Ordinarium vitae religiosae simul edita fuerunt Lugduni 1511. Alia inedita opera eiusdem auctoris sunt Summa de poenitentia, Summa iustitiae, seu Tractatus de septem vitiis, Moniloquium, Legiloquium. In analysi Communiloquii, 181, Iohanni Guallensi notamus sententiam de sepultura mortuorum attribui, quae econtra est S. Augustini, De cura pro mortuis gerenda, c. 2, Migne, P. L. 40, 594. Caput ultimum, VI, 193-221, de studiis mere scientificis in schola Minorum Oxoniae, praesertim de illis Grosseteste episcopi Lincolniensis ac Frat. Min. fautoris et Rogeri Baconis agit, indolem positivam et experimentalem horum studiorum speciali, modo exaltans. Ubi A. de Rogeri Baconis Correctorio Bibliae disserit, 213-215, desideramus indicationem optimi studii P. Th. Witzel, AFH III, 1910, 3-22; 185-213. Appendices I-V, 223-234, textus quosdam exhibent, appendix VI, 235-236, conventus omnes Provinciae Angliae enumerat. Index demum alphabeticus opus coronat.

Liber Professoris A. G. Little ita comparatus est, ut studiorum franciscanorum verum profectum signet, ideo plurimum commendandus. Habemus hic conspectum historiae Fratrum Minorum Angliae ad plenam fontium fidem aequo iudicio conscriptum. Non sequitur A. schema quoddam fixum, sed thematice totum argumentum tractat, quod utique facere non potuisset, nisi historiam Ordinis tum generalem, tum illam particularem Angliae profundius novisset. Unum solum desideramus: capitulum VII: Suppressio Fratrum saec. XVI, quo capitulo Fratrum, domorum, bibliothecarum fata describerentur. Sed cl. A. id alia forsan occasione nobis praestabit. P. Livarius Oliger, O. F. M.

1. Hugolin, [Lemay] P., O. F. M. - Les Registres paroissiaux de Rimouski, des Trois-Pistoles et de l'Ile-Verte, tenus par les Récollets (1701-1769). Montréal 1913. In-8°, 24 pp.

2. [Idem].

1915.
[1915].

Vingt-cinq années de Vie Franciscaine au Canada 1890-
Montréal, Revue du Tiers-Ordre et de la Terre-Sainte,
In-8°, 336 pp. (orné de 75 gravures).

3. Jouve, Odoric-Marie, P., O. F. M.

Les Franciscains et le Canada.

Volume premier, l'Établissement de la Foi 1615-1629. — Québec,
Couvent des SS. Stigmates, 1915. In-8°, XVII, 506 pp.

4. Gilles Frère, O. F. M. Trois Légendes franciscaines de l'an 1629. Légendes Canadiennes. Avec Préface et notes par le Père Hugolin, O. F. M. Montréal 1916. In-16o, 126 pp.

5. Hugolin, [Lemay] P., O. F. M. De Québec à Percé. Sur les Pas des Récollets. Montréal, Imp. Godin-Menard, 1916. In-8°, 36 pp. 6. Idem. Bibliographie Franciscaine. Inventaire des revues, livres, brochures et autres écrits publiés par les Franciscains du Canada

de 1890 à 1915.

In-8°, 141 pp.

Québec, Imp. Franciscaine Missionnaire, 1916.

7. Jouve, Odoric-M., P., O. F. M. Le troisième centenaire de l'Établissement de la Foi au Canada. Volume-Souvenir. bec 1917. In-8o, XIII, 498 pp.

--

Qué

L'activité littéraire de nos Pères du Canada devient de jour en jour plus intense et porte spécialement sur l'histoire des Missions au Canada, dont les Franciscains ont eu une si grande et glorieuse part. Aussi sommes-nous heureux de passer en revue plusieurs ouvrages dus à leur zèle infatigable et parus dans ces dernières années.

1. Les Récollets furent pendant de longues années les missionnaires dévoués des paroisses de Rimouski, des Trois-Pistoles et de l'Ile-Verte. Ils tinrent les registres paroissiaux que le P. Hugolin nous fait connaître ici. Rimouski en possède trois. Le premier comprend le livre des baptêmes et des enterrements (1721-1749); le second paraît très incomplet (1749-1767); le troisième (1774-1796), a été commencé comme livre des comptes et continué comme livre des baptêmes. Les registres paroissiaux des Trois-Pistoles inaugurés en 1713, se continuent jusqu'au 6 septembre 1770. Enfin ceux de l'Ile-Verte où les Récollets ne figurent qu'au plus ancien (1766-1770). Onze Récollets en tout furent, d'après les registres, missionnaires à Rimouski, Trois-Rivières et à l'Ile-Verte. Ce sont les Pères Bernardin Leneuf, Michel Brulé, Florentin Favre de Belle-Roche, Gélase de Lestage, Ambroise Rouillard, Charles Barbel, Albert Millard, Bernard Bultel, Luc Hendrix, Bertin Mullet, Maurice de Lacorne.

2. Cet ouvrage n'est pas un livre d'histoire sévère et tout bourré de documents; c'est une page d'histoire franciscaine vécue, pleine d'attraits, où l'A. nous parle « con amore » du retour des Frères Mineurs au Canada, des fondations de leurs nouveaux couvents et du développement merveilleux de leur activité toute apostolique pendant vingt cinq années, écoulées depuis 1890. Après quelques démarches infructueuses les Tertiaires du Canada réussirent à faire retourner chez eux les Franciscains, dont les ancêtres avaient évangélisé cette terre au XVIIe siècle. En 1890 le P. Othon conduisit les premiers Frères Mineurs à Montréal et les installa provisoirement dans une maison de la rue Richmond, d'où en 1892 ils passèrent dans un autre local de la rue Dorchester, qui bientôt se transforma en un couvent régulier. En 1900 ils fondèrent le couvent de Québec, en 1904 celui de Trois-Rivières, en 1909 celui d'Edmonton, en 1914 le second couvent de Montréal, où ils installèrent le Noviciat. Pour faciliter le recrutement des vocations, ils eurent soin dès 1892, au milieu de la pauvreté et des difficultés inhérentes à toute fondation franciscaine, de fonder un Collège Séraphique à Montréal; en 1909, ils en fondèrent un second, pour la Province dispersée en Europe, à L'Ecluse (Hollande). Efficacement secondés par les Tertiaires, dont ils avaient repris la direction, ils fondèrent des œuvres hautement intéressantes: à Montréal, la Maison de Sainte Elisabeth, hospice Archivum Franciscanum Historicum. AN. XI.

35

« AnteriorContinuar »