Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tissam, sed ad iudices extraneos et non competentes provocasse, causam exinde coram suprema Parlamenti curia pendere, ab ipsa denique curia manasse mandatum non recipiendi novitias aut professas; frivolam igitur vocat appellationem ad Papam seque apostolos renuere statuit, utpote quod frivolis querelis nec ius nec ipse defferre debeant (10 iul.).

Hisce totam habes documenti substantiam. Notes velim Amancium

>

satis supponere se non esse alienum ab illa prohibitione, propter quam conqueritur abbatissa quod « in exercitio iurium suae dignitatis abbatialis laedatur; siquidem prius, ipso litigante, satis ad longum deductum et probatum coram metuendissimis viris dictum Parlamentum regium Tholose tenentibus » extiterat, Ioannae ius illud absolutum non competere: bene merito, prosequitur ille, prohibitio facta est.

In nomine Domini, amen. Noverint universi et singuli presentes pariter et futuri, quod, anno et die infrascriptis, coram me notario tanquam publica et auctentica persona et testibus infrascriptis eristens et personaliter constitutus venerabilis vir dominus Iohannes Taberne, in decretis baccallarius, prior santi Michaelis de Chabrilhano, dyocesis Vivarien., ut procurator et nomine procuratorio nobilis et religiose domine Iohanne Dagressolis, abbatisse sacri monasterii sante Clare Minorissarum Tholose, de cuius procuratione constat mediante quodam publico procurationis instrumento per me notarium infrascriptum sumpto et recepto, cuius tenor talis est:

«Noverint universi et singuli presentes pariter et futuri, quod, anno Incarnationis Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono et die vero vicesima quarta mensis iunii, in mei notarii publici et testium infrascriptorum presentia existens et personaliter constituta nobilis domina et religiosa Iohanna Dagressolis, abbatissa sacri monasterii sante Clare Minorissarum Tholose, gratis et ex eius certa scientia et spontanea voluntate, citra tamen revocationem quorumcumque procuratorum suorum alias per ipsam constitutorum, de novo eis melioribus modo, via, iure et forma quibus potuit et debuit, fecit, constituit, creavit et sollemniter ordinavit eius verum, certum, specialem, generalem et indubitatum procuratorem, actorem, factorem et negotiorum suorum gestorem, videlicet venerabilem virum dominum Iohannem Thaberne, prebiterum, rectorem santi Michaelis de Chabrilhano, dyocesis Vivarien., ibidem presentem et onus huiusmodi procurationis gratis in se assumentem specialiter et expresse ipsius constituentis nomine ad comparendum et se personaliter presentandum coram santitate domini nostri Pape aut alio quocumque ab eodem ex comissione vel alias ad infrascripta potestatem habente, necnon quamcumque appellationem per partem dicte domine consti

tuentis emissam et interiectam et introducendam adversus et contra reverendum patrem fratrem Amancium de Valle, in sacra pagina magistrum et Ministrum provincie Acquitanie, a certis gravaminibus, prohibitionibus, oppressionibus per eumdem reverendum patrem ministrum contra dictam constituentem factis et illatis lacius declaratis in quadam papiri cedula et aliis quibuscumque gravaminibus sibi illatis vel inferendis appellationem seu appellationes interponendum, inthimandum et introducendum, prosequendum, acta et apostolos semel, secundo et tercio cum debita et multiplicata instantia postulandum, appellationem seu appellationes, privilegia, rescripta et benefficium absolutionis a quacumque excommunicationis vel interdicti tam ab homine quam a iure lata vel inferenda [sententia] impetrandum, petendum et obtinendum, unumque vel plures procuratores qui tantam et similem habeant potestatem loco sui substituendum et eum vel eos destituendum et revocandum (dum et quando eidem procuratori suo videbitur faciendum), et demum ac generaliter omnia alia universa et singula faciendum, gerendum, procurandum et exercendum, que in premissis et circa premissa erunt necessaria seu etiam opportuna et que unus et verus procurator ad talia vel similia legictime constituti facerent et facere possunt et debent et que ipsemet constituens faceret et facere posset, si in premissis et quolibet premissorum presens personaliter interesset, etiamsi talia essent que mandatum magis exhigant speciale; promictens insuper dicta constituens michi notario publico infrascripto tanquam persone publice pro procuratore suo ac omnibus illis quorum interest, intererit aut interesse poterit in futurum stipulanti solemniter et recipienti, se ratum, gratum et firmum perpetuo habituram totum id et quicquid per dictum procuratorem suum et substitutum seu substitutum ac substituendum ab eo actum, dictum, comparitum aut alias modo quolibet procuratum fuerit in premissis sive gestum, remque ratam haberi, iudicio scisti et iudicatum solvi cum omnibus suis clausulis universis dictumque procuratorem suum et substitutum vel substitutum vel substituendum ab eo ab omni et quolibet onere satisdandi penitus relevando; et hoc totum sub expressa ypotheca et obligatione omnium bonorum suorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et sub omni reffactione dampnorum, gravaminum et expensarum curie, litis et extra ac etiam interesse, et sub omni iuris et facti renunciatione ad hec necessaria pariter et cauthela. Acta fuerunt hec in ecclesia dicti conventus die et anno predictis in presencia et testimonio venerabilis viri domini Deodati Aubespini, presbiteri Ruthenen., Petri Ranconis, ac Petri Calreti, sabaterii, testium ad premissa vocatorum » .

Qui nomine procuratorio quo supra de novo, quathenus est necesse, viva voce et in hiis scriptis ac tenore presentis publici instru

menti, non discedendo ab aliis appellationibus per dictam dominam abbatissam appellantem seu alterius eius nomine factis et interiectis, sed illas per istam et istam per illas confirmando, corroborando et emologando, provocavit et appellavit, querelavit atque reclamavit ad dominum nostrum summum pontificem et suam santam sedem apostolicam seu ad illum seu ad illos, ad quem seu quos de iure et approbata consuetudine fuerit provocandum, querelandum seu appellandum, acta et apostolos a certis gravaminibus, continuis oppressionibus et excessibus sibi datis, factis et illatis per reverendum patrem fratrem Amancium de Valle, in sacra pagina magistrum, Ministrum provincie Acquitanie, deductis et expressatis in quadam papiri cedula, quam michi notario infrascripto tradidit tenoris, sequentis:

< Appellationis remedium a santis patribus utriusque iuris conditoribus obtima ratione extitit adinventum, ut oppressi, lezi et contra ius et iusticiam gravati eius presidio releventur. Idcirco ego Iohannes Thaberne, prebiter, baccallarius in decretis, prior santi Michaelis de Chabrillano, Vivariensis dyocesis, ut procurator nobilis et religiose domine Iohanne de Gressolis, abbatisse dicti monasterii sante Clare Tholose, sentiens dictam dominam abbatissam ledi, agravari et opprimi a vobis reverendo patre Amancio de Valle, in sacra pagina magistro, Ministro provincie Acquitanie, in eo videlicet et pro eo, quia, licet dicta domina abbatissa habeat suam dignitatem albacialem sitque vera abbatissa dicti monasterii sante Clare Tholose, ratione et ad causam sue dignitatis abbacialis eidem domine abbatisse pertineat et expectet recipere religiosas noviter intrare volentes dictum monasterium ad veram proffetionem easque facere proffessas absque licentia vel auctoritate dicti Ministri vel alicuius alterius et de hoc ipsa domina abbatissa sit et fuerit in usu, consuetudine et observantia tam per se quam per alias suas predecessores abbatissas, que ante eam dicto monasterio prefuerunt, a tanto et tali tempore quod de contrario omnis memoria existit, ipsa domina abbatissa de suo tempore tres religiosas receperit ad veram proffessionem et non debuerit neque debeat impediri in exercitio sue dignitatis abbatialis: premissis tamen non obstantibus, predictus pater Amancius de Valle, Minister predictus, non contentus de terminis quos posuere patres antiqui et alie domine abbatisse que dicto monasterio prefuerunt, de facto a certo tempore citra et alias dicte domine abbatisse inhibuit et deffendit (quathinus in eo fuit) sub pena excommunicationis, ne haberet aliquam a cetero facere proffessam seu aliquam recipere ad proffessionem sine licentia et voluntate ipsius Ministri, in premissis dictam dominam abbatissam gravando et opprimendo et eam in exercitio iurium dicte sue dignitatis abbacialis

impediendo; que excommunicationis sententia importat et continet contin/u/um gravamen et a qua potest nondum infra decem dies, sed etiam infra viginti, omni die et omni hora appellare (cum gravamen sit continuum). Ob quod ego predictus Iohannes Thaberne, procurator predictus predicte domine abbatisse, non discedendo ab aliis appellationibus per partem dicte domine abbatisse contra dictum Ministrum interiectis, sed illas per istam confirmando et approbando atque ratifficando, in hiis scriptis appello, provoco, querelo atque recurro ad dominum nostrum summum Pontificem et suam santam sedem apostolicam vel alium vel alios, ad quem seu ad quos de iure et approbata consuetudine fuit et est provocandum seu appellandum seu recurrendum, protestando quod huiusmodi meam appellationem dicta domina abbatissa seu pars sua possit et valeat prosequi via appellationis, querele, simplicis recursus seu reclamationis seu facti iniuriosi, submictendo dictam dominam abbatissam protectioni, thuicioni et salvagardie dicti domini nostri Pape, sante sedis apostolice, acta et apostolos semel, secundo et tercio et pluries cum multiplicata instancia dicte domine abbatisse dari postulando, requirendo vos magistrum Petrum Auriolli, notarium Tholose publicum, ut michi retineatis publicum instrumentum seu publica instrumenta tot, quot parti dicte domine abbatisse erunt neccessaria seu etiam opportuna ».

Acta fuerunt hec Tolose die vicesima quarta mensis iunii anno Incarnationis Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono, illustrissimo ac serenissimo principe et domino nostro domino Karolo Dei gratia Francorum rege regnante, in presentia et testimonio venerabilis et religiosi viri domini Arnaldi de Monteanhano, licentiati in decretis, habitatoris ville Mirande diocesis Auxis, et honorabilis viri domini Iacobi Gibilini, in decretis licenciati, Petri Ranconis et Iohannis Marchi, textorum, Tholose habitatorum, testium ad premissa vocatorum, et mei Petri Auriolli, publici auctoritate regia et dominorum de capitulo Tholose notarii, qui requisitus de premissis instrumentum recepi, quod per alium michi coadiutorem scribi feci et in hanc publicam formam redegi, exindeque facta diligenti collacione cum suis originalibus hic me subscripsi et signo meo publico, quo utor in meis publicis actibus, signavi in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

P. Auriolli.

In nomine Domini, amen. Noverint universi et singuli presentes pariter et futuri, quod, anno a nativitate Domini millesimo quadrin gentesimo octuagesimo nono, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini Innocencii divina providencia Pape octavi anno quinto, indictione septima, illustrissimo principe et domino nostro domino Ka

rolo Dei gratia Francorum rege regnante, et reverendissimo in Christo patre et domino domino Petro miseracione divina archiepiscopo tholosano existente, et die mercuri que fuit intitulata octava mensis iulii, circa horam prime, in domo reverendi patris magistri Amancii de Valle, in sacra pagina magistri, ordinis Minorum, Ministrique provincie Acquitanie, scita ante ecclesiam conventus fratrum Minorum Tholose, et coram dicto reverendo patre Amancio de Valle Ministro memorato existens et personaliter constitutus venerabilis vir dominus Iohannes Taberne, in decretis baccallarius, ut procurator et nomine procuratorio nobilis et religiose domine Iohanne Dagressolis, abbatisse sacri monasterii sancte Clarae Minoretarum Tholose, prout de eius procuracione constat in instrumento suprascripto. Qui tenens in manibus suis quoddam instrumentum appellacionis interposite ad dominum nostrum summum Pontifficem et suam sanctam sedem apostolicam per dictam dominam abbatissam ipsius monasterii sancte Clare Minoretarum Tholose a certis gravaminibus, excessibus iurisque et iusticie denegacionibus dicte domine abbatisse, ut dixit, datis, factis et illatis per dictum reverendum patrem Amancium de Valle Ministrum antedictum, grossatum et in formam publicam redactum, die vicesima quarta mensis iunii per notarium publicum retentum, dictus inquam dominus Iohannes Taberne, ut procurator et nomine procuratorio quo supra dicte nobilis domine Iohanne Dagressolis, abbatisse dicti monasterii sancte Clare Minoretarum Tholose, dictam appellacionem et contenta in eadem et instrumento eiusdem cum omni honore et reverencia dicto reverendo patri Amancio de Valle Ministro predicto intimavit, tradendo sibi et in suis manibus dictum instrumentum appellatorium grossatum et in formam publicam redactum, et responcionem dicte eius appellationi sibi per dictum reverendum Ministrum actaque et apostolos semel, secundo et tercio, sepius et instanter et cum debita et multiplicata instancia sibi dari postulando. Qui quidem reverendus Minister, recepto dicto instrumento, respondit quod ipse videret dictum instrumentum, et ad faciendum responcionem super contentis in eodem ad diem veneris proximam per totam diem dicto domino Iohanni Taberne nomine quo supra prefixit et assignavit. De quibus omnibus premissis prefatus dominus Iohannes Taberne, nomine quo supra, peciit sibi fieri et retineri publicum instrumentum per me notarium infrascriptum. Acta fuerunt hec Tholose anno, die, mense, pontificatu, indictione, regnante et presidente quibus supra, presentibus in premissis discretis viris magistro Petro Auriolli, notario Tholose publico, Petro Cotin, clerico soluto, Tholose habitatoribus, testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis.

« AnteriorContinuar »