Imágenes de páginas
PDF
EPUB

S. IOANNIS DE CAPISTRANO

SERMONES DUO AD STUDENTES ET EPISTOLA CIRCULARIS

DE STUDIO PROMOVENDO INTER OBSERVANTES

Dum S. Bernardinus Senensis anno 1440 erigebat Perusiae scholam franciscanam theologicam (1), et S. Iacobus Picenus in Monteprandone ex selectis codicibus bibliothecam colligebat (2), sanctus noster Ioannes de Capistrano omnem impendebat operam ut Familiae Observantiae, quotquot posset, studentes adscriberet, utque sacra et liberalia studia quam maxime in ea florerent (3). Ad hoc sunt statuta ab ipso in capitulo Assisiensi 1446 data, ut in unaquaque Provincia essent loca, quibus locarentur Fratres idonei ad docendum pariter et discendum, nedum in primitivis scientiis sed etiam in sacra pagina (*) »; ad hoc pariter circularis haec epistola, qua nobis ostenditur quantum Sancto oportuit pati quantasque calumnias sufferre a Fratribus falsis zelotibus, qui studium scientiarum puritati Regulae S. Francisci putabant esse contrarium (5); ad hoc demum sunt sermones quos modo prima vice edimus, quique de Sancti doctrina, concionandi componendique methodo perlucidum praebent testimonium. Cum vero de hac opera scientifica et oratoria sancti nostri Capistranensis alii satis dixerint (*), ad ea praecise quae hanc editionem respiciunt, sine mora transimus.

(1) Cfr. H. Holzapfel, Manuale historiae Ordinis Fratrum Minorum, Friburgi Brisgoviae 1909, pag. 254.

(1) Cfr. Miscellanea Francescana, I, 32, 125; IV, 60-65.

(3) Cfr. J. von Ecke apud Acta Sanctorum, oct. t. X, pag. 303.

(*) Cfr. De Gubernatis, Orbis Seraphicus, Romae et Lugduni 1682-85, III, 100, 106; Waddingus, Annales Minorum, XI, 223.

(5) Cfr. Beati Bernardini Aquilani Chronica Fratrum Minorum Observantiae, ed. L. Lemmens O. F. M., Romae 1912, pag. 43.

(*) Bibliographia universa recensetur ab U. Chevalier, Bio-bibliographie, 2a, Paris 1905, sub nomine Jean Capistrano; quae compleri potest cum ea data a L. Pastor: Storia dei Papi dalla fine del Medioevo, traduz. A. Mercati, Roma, Desclée, 1910, I, 426 ss. Quoad valorem et tenorem specificum doctrinae et praedicationis S. Ioannis Capistrani consulentur praesertim Eugen Von Iacob, Mietzschke et Carl Hefele in operibus recensitis apud hoc Archivum Franc. Historicum, III, 146 ss.

Archivum Franciscanum Historicum.

AN. XI.

7

Auctor duorum sermonum est certe S. Ioannes de Capistrano, cum nomen eius recurrat in ipsorum titulo, iique inter alia opera eius exclusive conserventur in codicibus ab ipso usitatis et subsignatis, suique appareant doctrina, stylo et spiritu, ut ex subsequenti descriptione codicum et editione textus erui poterit. Praeterea omne dubium excludendum est ex eo quod sint recensiti in Registro librorum Sancti edito a Vicario fratrum Observantium provinciae Hungariae, Stephano de Wassan, simulque cum libris eiusdem Capistrani tradito sociis, duobus mensibus post huius mortem (1).

Econtra haud facile est statuere quo tempore et loco exarati fuerint. Waddingus et Massonius (2) primum tantum sermonem inter opera Sancti Capistrani recensuerunt; alterum etiam recensuit Ioannes Von Ecke (3), sese referens ad P. Antonium Sessa de Panormo, qui tamen expresse declarat eorum locum et tempus determinari non posse: « Quomodo ergo et ubi ac coram quibus habitae sint (orationes), hucusque nobis ignotum est ()». Cum ergo argumenta deficiant, aliquas tantum coniecturas afferre tentabimus.

Primus sermo probabiliter habitus est coram studentibus scholae theologicae Observantium, quam anno 1440 Perusiae erexerat S. Bernardinus Senensis; quia in ipso sermone unice salutantur: «Venerandi patres et commilitones mei in militia summi principis etc.; nec alia tunc temporis schola Observantium erat in Italia (5). Et cum nihil inveniatur in eo de spiritu polemico qucad studium et studentes in Ordine, sicut in epistola circulari anni 1444, ideo ante hoc tempus sermonem hunc reponi oportet.

Ex textu Matth. XXIV, 32, citato a Capistrano in secundo suo sermone: << ut in evangelio hodierno», certe deducimus ipsum esse recitatum ultima dominica post Pentecosten, in qua tunc, sicut nunc, a sacra

(1) Hoc Registrum super libris et rebus reverendi patris fratris Iohannis de Capistrano factum anno Domini millesimo quadringentesimo LVIo die tertio decembris, quod in patrio Sancti conventu asservatur, quam citius, Deo favente, typis dabimus. In ipso sermones quos edimus ita sunt recensiti: «Item unus liber: Sermones fratris Iohannis ad studentes, in papiro ».

(2) S. Massonio, Della meravigliosa Vita del B. Giovanni da Capestrano, Venezia 1627, pag. 236. L. Waddingus, Scriptores Ordinis Minorum, Romae 2a, 1806, pag. 135a. (3) Apud Acta Sanctorum, oct. X, 437-38.

(4) Collectio manuscripta de operibus S. Ioannis Capistrani Conventus Aracoeli de Urbe, tom. I, vol. 3o, pag. 3v.

(5) Merito dicimus in Italia, cum ipse solummodo in cod. Vatic. Lat. 967 inveniatur, qui continet exclusive opera Sancti edita ante suum discessum ultra Montes, anno videlicet 1451; et in quo ob materiei affinitatem certe non defuisset etiam sermo secundus si iam editus esset, sicut non deest in codicibus qui post hoc tempus creduntur esse conscripti. Eadem valet ratio ut credatur sermo secundus ultra Montes esse conscriptus, post annum 1451.

liturgia assignabatur. Et probabiliter Cracoviae, die 25 novembris 1453. Sermo nempe dirigitur ad studentes saeculares, atque ex Sancti itinerario percipitur Capistranum hac dominica, praesentem fuisse in universitate burgensium Cracoviae, in qua civitate tunc morabatur. Ceterum haec deductio confirmatur ex eo, quod ibi Sanctus alias orationes habuit, et suis praedicationibus 130 iuvenes, de magistris et baccalaureis, ad Ordinem recepit (1).

Materia sermonum ita schematice disponitur:

[blocks in formation]

I Ex Sacrae Scripturae amplitudine nostra mendicitas relevatur; II Ex eius pulchritudine nostra deformitas venustatur;

III Ex eius valitudine nostra infirmitas roboratur;

Quapropter

1o) Eius celsitudo est inattingibilis,

2o) Eius plenitudo est inexhauribilis,
3°) Eius certitudo incomparabilis.

[ocr errors]

(1) Cfr. Analecta Franciscana, ad Claras Aquas, II, 347; ubi auctor synchronus Nicolaus Glasberger, scribit: Frater Iohannes de civitate Vratislaviensi, eodem anno (1453)... venit Cracoviam die II septembris, et recepit ibidem conventum sancti Bernardini... In quo loco locavit quos ad Ordinem receperat magistros et baccalaureos et studentes numero c et xxx. Et in eadem civitate benedixit nuptias regis (Casimiri) et coniugis suae reginae Elisabethae.. Haec benedictio nuptiarum evenit anno 1454 die nona februarii. Cf. Greiderer Vigilius, Germania franciscana, etc. Oeniponte 1777, vol. I, p. 418. E. von Iacob, Iohannes von Capistrano, Das Leben und Wircken Capistrans, Breslau 1903ss., p. 100s.

Codices in quibus sermones habentur.

10 CODEX CONVENTUS NOSTRI CAPISTRANI DE APRUTIO, signatus n. X, ff. 209r-213v. Hic codex iam descriptus a prof. Vincentio de Bartolomaeis (1), est chartaceus, miscellaneus, mm. 209X210, foliis 352, saec. XV gothicis caracteribus exaratus. Iuxta hunc codicem vulgabimus textum, quia cum ex Registro citato (2) nobis constet eum ab ipso auctore usitatum fuisse, tamquam originalis censeri potest. Nihilominus variantes subsequentium codicum subnotari non omisimus, cum inter se independentes videantur, et forsitan omnes plus minusve directe ad auctorem ipsum referantur (3).

2o CODEX BIBLIOTH. NATIONALIS NEAPOLIS, VII. E. 3, ff. 1-7r. paginationis secundae, olim nostri Conventus S. Francisci de Capistrano. Est pariter saec. XV, membranaceus, minusculo gothico exaratus duobus columnis, habens folia 300, millimetra vero 333×240. In variantibus notatur littera N (*).

3o CODEX BIBLIOTHECAE VATICANAE, Vat. Lat. 967, in quo tantum primus invenitur sermo, inter ff. 81r-84v. Est membranaceus, saeculo XV caractere gothico minuscolo scriptus habetque folia 190, millimetra vero 308×220. Est miniatus et ab ipso Sancto propria manu signatus. In variantibus primi sermonis notatur littera V.

EPISTOLA CIRCULARIS, de studio promovendo inter Observantes, quorum Sanctus erat Vicarius generalis, data est Romae, apud S. Franciscum Transtiberim 1444, die 5a februarii. Ipsa invenitur in supradicta collectione Aracoelitana Antonii de Sessa, tomo V, vol. 3, pag. 54-59, et iterum pag. 73 eiusdem voluminis; diciturque desumpta ex registro originali S. Ioannis Capistrani, in Collegio S. Isidori de Urbe asservato. Etsi pro nunc nostris indaginibus reperire non potuimus hoc registrum, relatio tamen verissima creditur, cum etiam a praefato anonymo codicis olim bibliothecae Chigianae I, 7, 262 (5), et a Luca Waddingo (*), qui in praefato Collegio Annales Ordinis composuit, commemoretur. Immo ad ipsum quoque se referre videtur in

(1) Cfr. Bullettino Storico Italiano, Roma 1889, n. 8, p. 85. (2) Vide supra, pag. 98, nota 1.

(3) Apographum utriusque sermonis ad fidem huius codicis servatur quoque in praefata collectione Aracoelitana P. Antonii Sessa de Panormo, tom. I, vol. 3o, fol. 1-15.

(4) Variationes istas nobis praestitit comes P. Raphäel de Felice O. F. M., cui plurimas gratias agimus.

(5) Codicem istum apocryphum descripsimus in Bullettino della R. Deputazione Abruzzese di Storia Patria, an. 1914.

(6) Cfr. Annales Minorum. XI, 223.

S. IOANNIS DE CAP. SERMONES ETC. DE STUDIO PROMOVENDO.

101

ventarium librorum Sancti Capistrani, redactum anno 1456 a fratre Stephano de Wassan, ubi dicitur: Item unum registrum diversarum (1).

Ipsa quoque epistola invenitur in Cod. Vat. Lat. 7694, ad conventum fratrum Minorum Citernae olim pertinente, quem, cum de re franciscana prorsus ibi agatur, fusius hic describimus.

Est codex membr. pergamena ligatus deaurata, habens mill. 110X48, fol. scripta 241; saec. XVI ineunte minusculo gothico duabus columnis exaratus atque rubricatus pluribus manibus. In fol. 1r manus recentior adnotavit : « Questo libro è del Crucifixo de Citerna». Continet autem sequentia:

1° [f. 1r-25r] Incipiunt constitutiones generales edite per R. patrem fratrem Guillielmum generalem ministrum in Assisio. Quoniam ut ait sapiens; ubi non est sepes etc. Expliciunt: Sufficit autem una missa in conventu in anniversariis supradictis et vigiliis defunctorum. Amen. Expliciunt constitutiones generales. Edidit De Gubernatis, Orbis Seraphic., vol. III, 48.

2° [f. 25r-50r] Statuta papalia' idest bullae: a) Sixti IV Regimini universalis ecclesiae' etc. : Min., XIV, 99 s.

Wadding, Annal.

b) Clementis V Exivi de paradiso' etc. Bull. Franc., V, no 195. c) Nicolai III'Exiit qui seminat' etc. Bull. Franc., III, 404. d) Gregorii IX'Quo elongati' etc. Bull. Franc., I, no 58. e) Benedicti XII Redemptor noster' etc. = Bull. Franc., IV, 25. Expliciunt statuta papalia anno Domini MCCCCLXXXII.

=

3° [f. 77r-132r] Petri Ioannis Olivi explicatio regulae. Quamvis ex hiis que in questionibus seu tractatibus de perfectione evangelica pro modulo intelligentie mihi date etc. Explicit in pura veritate fidei et in plena observantia evangelii tui. Ad laudem etc. - Cfr. Archivum Franc. Histor., I, p. 618ss.

4o [f. 132v-142r] Incipiunt constitutiones Martini V cum remissionibus suis sub compendio collecte, familie de observantia pertinet. In primo capitulo continetur: Primo quod Fratres tenentur ad consilia evangelica tantumodo que in regula ponuntur preceptorie vel inhebitorie vel sub verbis equipollentibus etc. Expliciunt: has constitutiones ad minus

[ocr errors]

semel in mense legere faciant et divulgare. Vide inferius n. 6o.

5° [f. 143v-146v] Sequuntur ordinationes familie facte in diversis congregationibus, videlicet Rome, Assisi, Aquile, Bononie, Mediolani, simul in uno reducte in generali congregatione apud Assisium celebrata Anno Domini MCCCCLXI, 6 mai. Primo quod nullus frater possit gerere officium vicariatus provincialis ultra triennium etc. Expliciunt: Item iste omnes ordinationes familie legantur quando leguntur constitutiones Martini pape. Chronol. hist. leg., I, 125 ss.

=

6° [f. 147r-155v] Constitutiones Martinianae, auctore S. Ioanne Capistrano. Incipiunt: In nomine ss. et individue trinitatis patris etc. Ista

(1) De his et aliis codicibus opera sancti nostri Capistrani continentibus, codicographiam, ipso favente, alia vice dabimus.

« AnteriorContinuar »