Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vos abbate domno Gonzalbo de Vovata, in cuius loco baselica fundata est Sancte Marie Virginis et genitricis Dei et Sancti Andree apostoli Christi in urbe Roda; scilicet, vendo vobis supradictas areas quod sunt numero XIII, cum suo integro puteo; et vos datis michi in precio XV solidos de argento et una baca, XV solidos valente; et de precio non remansit super vos nullum debitum, nec michi remansit potestate nec in illas areas nec in illo puteo; ab hoc ergo die sint iuri vestro traditas et confirmatas per secula cuncta.

Et si aliquis homo de mea generacione vel de alia rixam vobis fecerit vel contencionem suscitaverit pro istas areas cum suo puteo, quomodo duplent vobis alias similes in tali loco, et at partem qui terram tenuerit LX solidos de argento.

Facta carta vendicionis notum die sabbato III. Nonas Junias Era MII, regnante rex Ordonio in Oveto.

Et coram testibus roborabi: Munio de Villacones 2 testis; Nunno de Olresares 3 testis.-Munio Sarracinez testis.-Bela Sarracinez testis.-Munio saione de Valle testis.-Didaco Flacinez testis.Vela presbiter scripsi.

-Becerro... n.° 70.

[ocr errors]

XVIII

Se reconoce a Fronilde, hija del conde Fernán González, la posesión de unos bienes raíces en Camporedondo (9 Diciembre 965).

Die V feria, VII Idus Decembris, era TXIII, annum istum currente sic facimus nos omines de Villanova dimissione, et persolvimus ipsas terras de Camporetondo a tivi donnna Fronildi et ad Cisila

1 Fecha equivocada, pues debiera decir II en vez de III, para verificarse fuese sábado el día de la semana en que se otorgó la presente carta de trueque.

2 Villacones, pueblo en las cercanías de Añana; cf. Fuentes... II, 33.

3 Oiessares de dice en otra carta de donación con fecha 978; en este pueblo existía el Monasterio de S Quirce, dado a la abadía de Covarrubias por el conde de Castilla Garci Fernández (Obra cit. pág. 34).

qui asserit tua voce ante iudicem nostro Nunnum Sonnac, id est, Rapinas et Flacenti et Nevocan et Joanes et Justa et Memme, quia sic nos cognoscimus in veritate quod tenuimus terras de Nunnum Fredinandec tuo avo, et de tua pertinentiam vel de tuo iure, et non potuimus octores perbenire qui nobis otorgen ante iudicem nostro Nunnum Sonnac in presentia consilio de Gostiace, ef fecimus dimissione de ipsas terras iam superius dictas in Campo Retondo cum suos terminos et suas limitis a tibi donna Fronilde et ad assertore tuo Cisila, et ponimus cautu quod si unum de nos iam nominatus, Rapinas et Flacenti et Nevocano et Joanes et Justa et Memme vocem suscitaverimus aut peticione fecerimus, aut con nostros maiores aut con auditores de comite aut con quamlibe omo bel subrogata persona que de nos nominatus moberit bel tentaverit, comodo parie ori talentum ad tivi donna Fronilde et allio ori talentu ad principes terre; et insuper scriptura ista cum suo duplo in ipsa terra de Campo Retondo ad tivi donna Fronilde plenam abeat firmitate. In tempore illu regnante reie Sancio in Leone et comite Fredenando Guntesalbiz in Kastella.

Ego Rapinas et Flacenti et Naocano e Joanes et Justa et Memme, qui an dimissione per manifestu fecimus et kautu possuimus et leiente audivimus, manus nostras ++++++ fecimus, coram testes roboravimus.-Alvaro hic ts. fecit.-Trastas ts. fecit. -Nunnum Kasciaz ic ts. + fecit.-Braolio ic ts. +.-Bellite presbiter +-Andreas ic ts. + feci.-Didacu Nunnic, qui ipsas terras pro sua anima consignavit, feci.-Cisilapus scripsi.

-Silos, ms. 10, fol. 37 vo, copia del P. Sáez: este documento estaba entre los de Oña.

XIX

Gómez y su mujer Ofresa donan todo su haber, para después de sus días, al monasterio de S. Juan de Canales (1 Noviembre 967).

In Dei nomine. Non est dubium quod incertam ducimus vitam, quia nec inicium nascendi novimus dum in hac vita venimus, nec

finem seculi sciremus, dum ab hoc seculo transmigramus. Hec causa nos excitat ut alicum beneficium mercedis ante Deum invenire mereamur. Ideoque, ego Gomici et uxor mea Offeresa, super pietatis ordo comotus, litamus sanctis altaribus vestris Sancti Johannis Babtiste et Sancti Marcelli et martiris Christi (sic) et tibi Vermudus abba cum sociis tuis, ibidem degencium, seu qui post te fuerit eciam adveniencium, ego Gomici et uxor mea Offresa nostra causa que nobis Deus dederit in terris, vineis, molinos, ortus cum suis pomiferis, casas, oves et boves, raupa, argentum, tam mobile quam inmobile, vel omnia que in nostra potestate est vel potueri esse, ad integro tradimus atque concedimus post obitum nostrum omnia nostra. Tamen obsecramus vos domnos et fratres in ipsos atrios sanctos in oracionibus vestris comenditos nos abere dignetis, forsitan per intercesu ipsius sanctos invenimus ante faciem Dei remissione de nostros peccatos.

Si quis tamen aliquis homo hoc votum nostrum disrumpere voluerit, sit anamatus (sic) et cum Juda traditore partem abeat in infernum inferiori, et in cauta (sic) a parte de Comite C. solidos.

Facta carta tradiccionis notum die Kalendas Novembriis, Era MV, regnante rex Ranemiro in Legione, comite vero Fredinandus Gundesalviz in Castella 1.

Ego Gomici et uxor mea Ofresa, qui hanc cartulam tradiccionis fieri voluimus et relegendo cognovimus, manus nostras, et idoneis testibus ad roborandum tradimus.

Oveco cf. 2-Johannes cf.-Munnio cf.-Didaco cf.-Assur cf.Nunno cf. Ferru cf.-Paternu cf. -Gundesalvus cf.-Munnio presbiter cf. Stephanus presbiter cf.-Suarus hic testis 1.-Lolli hic testis.-Argemiro hic testis.-Christoforum hic testis.--Munnio Johannes hic testis.

1 Con fecha 31 de Enero de 969, Hanni Obecoz y su mujer Fronilde se hicieron familiares del monasterio de Cozuelos, diciendo que era «adccrescente infante rege Ranimiro in Legioni, et comites domnos Fredenandos regnante unusquisque in sua regione». (Bibl. Nac. Madrid, ms. 13065 fol. 222). 2 La copia del P. Sáez pone siempre hic testis en lugar de cf. del Becerro. Presbiter añade la misma.

3

4 Este nombre y los siguientes hasta el final faltan en el Becerro; tráelos la copia del P. Sáez.

-Becerro... n.° 49;- Ms. 10 (Silos) fol. 43 vol. copia del P. Liciniano Sáez, sacada directamente del original.

XX

El presbítero Munio ofrece al monasterio de Arlanza todo su haber en Hortigüela y otros varios pueblos (10 abril 969).

Sub divinis imperii Patris, videlicet, Prolis, Spiritus Sancti, unus esencialiter et trinus personaliter regnans, amen.-Hoc est series testamenti quem patrari voluimus ego Munnioni presbiter expedit ducatum mentibus meis a liquid preponere quatenus cum tuba terribilis mundum concusserit omne, iubamine a culpe in Christo merear accipere, amen. Quapropter decrevi ut post obitum meo concessione traducere eligi ipsius loci Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli in ripa quod extat fluminis Aslanza, reliquie namque residentis Sancti Martini episcopi et Sancti Michaelis arcangeli, degencium ibidemque hacmina monacorum fere CL. sub regimine Gatoni abbas. Si quis tamen ego Munio presbiter iam supra dicto retuli omnia pars mea que avui ex parentibus meis vel aviis atque mei ingenii, tam mobile quam et inmobile, id est, ecclesiis reliquie Sancte Crucis et Sancte Columbe Virginis, et casas cum inregressus (sic) et regressus, ortus, pomiferos, terras, vineas, in lomo de Penna alta duas argenzadas, trans ipse lomo duas argenzadas et media, et sus Penna alta super fizeto duas argenzatas minus quarta, et alia vinea in valle sub Penna alta argenzada et media; tres agros in Carazo et alio in Sancta María et alia in illa Clausa; et uno linare iusta ortum de comite; et omnia cuncta potui ganare sit integrum vel concessum.

Attamen, si quis unus ex suprestibus meis, germanis aut aliquis ex genere meo vel subrogata persona, hunc nostrum fidelem testum donacionis disrumpere voluerit, repentinus iudicius incurrat damnabilis, ab utrisque privetur luminibus, omnibus bonis careat, malis cunctis incurrat, et corpus eius non recipiat terra set cum Juda tratraditore varatique inferni inferiori; et super damna secularia X auri

libras exsolvat ad pars regule cui contemtu fecerit; et hec scripture tenore plenam in omnibus obtineat firmitatis robore.

Facta apice exaracione die Sabbato III. Idus Aprilis 1, Era MVII, Ramiro rex et comite Fredinando in regnis suis.

Ego Munnioni presbiter, qui hanc carta fieri iussi, manu mea roboravi et testes hic roborantes.

Johannes cf.-Johannes presbiter cf.-Felix notarius cf.-Munnio notuit cf. -Munnio presbiter cf.

-Becerro de Arlanza, n.o 43.

XXI

El conde Garci Fernández y su mujer otorgan al monasterio de Arlanza la iglesia de San Román de Tirón y sus dependencias (12 Julio 970).

Sub imperio beate Trinitatis Patris et Filii, videlicet Spiritus Sancti. Quod corde credimus et ore profitemur; credimus Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Sanctum vero Spiritum ab utrisque procedentem; Filium solum de inmaculata Virgine suscepisse carnem, et in mundo pro salute hominum in se credencium venisse, et de Patre atque Spiritu Sancto numquam recessise; quia ipse dixit: «Ego et Pater unum sumus» et: «qui me videt, videt et Patrem». Interrogantibus namque discipulis ad Domino admoniti meruerunt audire: «si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me»; et: «qui plus amaverit Patrem aut matrem vel omnia que in mundo sunt aut eciam in animam suam, non est me dignus». Sumo namque apostolum, cui regendam cunctam Ecclesiam promisit, interroganti Domino pro se suisque confratribus ac dicenti: «Ecce Domine nos qui dimisimus omnia et secuti sumus te, quid erit nobis?», Dominica voce meruerunt audire: «vos qui secuti estis me, in regeneracione cum sederit Filius

1 Debiera decir IV Idus, pues en este año caía en sábado.

« AnteriorContinuar »