Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rum vel paramentorum et ornamentorum ecclesiasticorum manutentionem, aut alios necessarios usus, iuxta ordinationes ordinariorum in quorum civitatibus vel diocesibus ecclesiae et praeceptoriae ipsae consisterent, exponeretur, et si quid ex ipsa parte superesset, per dictos viros usque ad sequentem vel sequentes annos conservetur, et deinde unà cum alia parte eiusdem sequentis anni, in alias maiores necessitates, iuxta dictam ordinationem exponerentur ita quod Praeceptores ipsi ad nihil aliud ratione visitationis praestandum aut solvendum tenerentur, nec obligati remanerent; ex hoc profecto submotis litibus et controversiis huiusmodi praedictarum ecclesiarum manutentioni et divini cultus decori magnopere consuleretur. Quare idem Sebastianus Rex nobis humiliter supplicavit, ut praemissis opportunè providere, de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui ecclesiarum quarumlibet manutentionem et divini cultus augmentum gerimus in visceribus charitatis, de tuis insigni doctrina, claris virtutibus, et singulari in rebus agendis experientia, ac etiam nobis in longe maioribus perspecta dexteritate, plurimum in Domino confidentes, ac certo habentes, quae tibi duxerimus committenda, animo et sollicitudine indefessis, curabis adimplere, huiusmodi supplicationibus inclinati, circunspectioni tuae per presentes committimus et mandamus, quatenus summariè, simpliciter, et de plano sine strepitu et figura iudicii, solaque facti veritate inspecta et manu regia extra iudicialiter procedendo, de fructibus, redditibus et proventibus singularum praeceptoriarum dictae militiae per te ipsum aut alium seu alios tibi benevisos te diligenter informes, et solus seu assumptis tibi personis tibi benevisis summam seu quantitatem ex singularum praeceptoriarum earundem fructibus redditibus et proventibus tibi et seu eisdem tecum assumptis personis benevisis taxes ac modereris, illamque sic taxatam et moderatam singulis annis perpetuis futuris temporibus per aliquos probos viros ecclesiarum ipsarum Parrochianos per te ad id deputandos, etiam Praeceptoribus praeceptoriarum huiusmodi aut aliis quibusvis non expectatis neque vocatis extrahi, aut ab arrendatariis exigi, et penes se conservari, ac postea in fabricarum ecclesiarum earundem reparationem aut illarum seu paramentorum et ornamentorum manutentionem aut alios necessarios usus iuxta providam ordinarii loci in cuius civitate seu diocesi ecclesiae ipsae consistent ordinationem, exponi, et si quid, oneribus illius anni decenter supportatis, supererit, illud penes eosdem probos viros usque ad sequentem vel sequentes annos conservari et postea unà cum summa seu quantitate eiusdem sequentis anni ut prae

fertur extrahenda vel exigenda in maiores necessitates ipsarum Ecclesiarum et Praeceptoriarum aut maiora onera illis forsan incumbentia iuxta eandem ordinationem exponi debere, auctoritate nostra statues et ordines, ipsosque Praeceptores ad aliquid aliud ratione visitationis huiusmodi per dictos locorum ordinarios pro tempore faciendae, praestandum aut solvendum, minime teneri, nec ad id a quoquam quavis auctoritate cogi aut compelli posse decernas, ac alias et alia facias et exequaris, quae Tibi circa praemissa necessaria et opportuna ac facienda et exequenda videbuntur. Nos enim Tibi praemissa omnia et singula faciendi gerendi exercendi et exequendi, necnon quoslibet quacunque dignitate statu gradu ordine et conditione fulgentes, etiam per edictum publicum, constito sumariè de non tuto accessu, citandi, ac quibus et quoties opus fuerit, etiam sub ecclesiasticis censuris et etiam pecuniariis tuo arbitrio moderandis et applicandis poenis, inhibendi, Contradictores quoslibet et rebelles censuris et poenis huiusmodi appellatione postposita compescendi, et illas incurrisse declarandi, aggravandi, reaggravandi, interdicendi, auxilium brachii secularis invocandi, ac quicquid in praemissis statueris et ordinaveris, decreveris ac feceris, et executus fueris exequendi, et quacunque appellatione remota per illos, quorum intererit observari faciendi, et eos ad illorum omnium observationem per similes censuras et poenas cogendi et compellendi, plenam et liberam licentiam et facultatem concedimus. Non obstantibus quibusvis constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac militiae et ordinis praedictorum iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus stabilimentis usibus et naturis, ac earundem ecclesiarum et praeceptoriarum erectionibus et institutionibus contrariis quibuscunque, Aut si aliquibus communiter vel divisim ab ароstolica sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die vi Februarii M. D. LXIII. Pontificatus Nostri Anno Quarto 1.

1 ARCH. NAC., Maç. 28 de Bullas, num. 12.-Sobrescrito: Dilecto filio Henrico tituli Sanctorum quattuor Coronatorum presbytero Cardinali Infanti Portugalliae nuncupato, nostro et apostolicae Sedis in Portugalliae et Algarbiorum Regnis Legato de latere.

ΤΟΜΟ Χ.

8

Breve do papa Pio IV ao cardeal
infante D. Henrique

1563-Fevereiro 6

Pius Papa ш-Dilecte fili noster, salutem, et apostolicam benedictionem. Ea Regem, et regnum istud charitate meritò prosequimur: ut quibuscunque rebus possumus, ipsius regni commodis consulamus. Proinde libenter admodum ea concessimus: quae charissima in Christo filia nostra Regina per literas suas, et per nobilem virum Oratorem regium à nobis postulavit. Eadem vero erga regnum ipsum charitas curae nobis esse cogit: ut omnia ex eo scandala removeantur: et ut ne quid istic admittatur: quod divinae oculos Maiestatis offendat. Et quia, quod molestè admodum ferimus, saepè istic accidere scimus: ut contra sacros canones in gradibus prohibitis matrimonia contrahantur: circunspectionem tuam hortamur, et monemus: ut ei rei providendum curet, iis, qui talia matrimonia contrahere ausi fuerint, per ordinarios, eorumve vicarios animadversione debita coercendis quod quidem te pro tuo ecclesiasticae disciplinae zelo diligenter curaturum esse, exploratum habemus. Quod magno autem desiderio teneri te ostendis: ut ea, quae emendatione indigent, corrigantur: agnoscimus, et vehementer in Domino laudamus pium animum tuum. Quid vero actum à nobis fuerit: ut et officio nostro, et tuo, ac bonorum omnium desiderio, quod ad Romanam Curiam pertinet, satisfaceremus: ex oratoris regii, et aliorum literis cogniturum te esse non dubitamus. De dilecto filio Laurentio Pirez, quod tibi commendatum eum fore polliceris: vehementer id gratum, optatumque est nobis: quicquid in eum studii contuleris, optimè locatum iri scimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die vi Februarii M. D. LXIII. Pontificatus Nostri Anno Quarto 1.

Breve do papa Pio IV

1563-Fevereiro 6

Pius Papa ш-Ad Perpetuam Rei Memoriam. Ad hoc nos Deus praetulit in familiam domus suae, ut circa statum personarum quarumlibet vigilanter intenderemus, ideo nos summi sacerdotis curam meritis licet im

1 ARCH. NAC., Maç. 28 de Bullas, num. 15.- Sobrescrito: Dilecto filio nostro Henrico tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum presbytero Cardinali Portugalliae Infanti, nostro et Sedis Apostolicae in Portugalliae et Algarbiorum regnis de latere Legato.

paribus gerentes in terris, quae pro personarum earundem praesertim sub regulari iugo degentium commodo et quiete per catholicos principes facta fuisse dicuntur, libenter cum a nobis petitur nostrae approbationis munimine solidamus statuimusque et ordinamus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire. Exponi siquidem nobis nuper fecit charissimus in Christo filius noster Sebastianus Portugalliae et Algarbiorum Rex Illustris, quòd alias antequam felicis recordationis Julius Papa ш praedecessor noster clarae memoriae Joannem eius nominis etiam ш et pro tempore existentem Portugalliae et Algarbiorum Regem, qui etiam Jesu Christi sub regula Cistertiense militiae magnus Magister seu administrator perpetuus existebat, in Sancti Jacobi sub regula Sancti Augustini et de Avis sub regula Sancti Benedicti militiarum in eisdem regnis rite institutarum perpetuum Administratorem constitueret et deputaret, ipsarum Sancti Jacobi et de Avis militiarum magni Magistri pro tempore existentes, tam in eorum domibus et curiis, quàm in certis aliis locis earundem militiarum consueverant viros iurisperitos aut alias idoneos deputare, qui tam civiles quàm criminales vel alias causas, lites, questiones, et controversias inter fratres clericos vel milites militiarum praefatarum vel contra illos occurrentes, tanquam iudices ordinarii seu vicarii per eosdem magnos Magistros apostolica auctoritate iuxta ipsarum militiarum statuta ad universitatem causarum deputati, audiebant, cognoscebant, atque in vim privilegiorum eisdem militiis seu illarum Magistris vel ab eis deputatis concessorum, appellatione remota finali sententia terminabant, prout tam ipse Joannes Rex, quam eius praedecessores militiae Jesu Christi perpetui administratores et alii magni Magistri in eadem militia Jesu Christi inter illius fratres milites et clericos observare censuerant, ac postmodum ipsemet Joannes Rex desiderans causas lites et controversias huiusmodi maturo iudicio atque deliberatione pertractari atque decidi, ipsarumque militiarum negotia prudenter agi, tam causas lites, et controversias praefatas, quàm omnia et singula ipsarum militiarum negocia in quodam tribunali mensa conscientiae nuncupato, quod ipse Joannes Rex dudum antea instituerat, et ad quod quamplures viros tam sacrarum literarum, quàm iuris utriusque peritissimos asciverat et deputaverat, discuti et tractari, ac terminari debere: Ita quod iudices ipsarum militiarum earundem causarum et negociorum statum et merita eiusdem mensae deputatis referre deberent, et habito super eis deputatorum ipsius mensae iudicio illas deciderent, et appellatione quacunque remota fine debito terminarent, ipsumque Tribunal non solum

conscientiae prout antea, sed etiam militiarum de caetero vocari debere statuit et ordinavit, et quanvis ex statuto et ordinatione huiusmodi non modicum utilitatis ipsarum militiarum personis prout experientia compertum est, accreverit, Nihilominus praefatus Sebastianus Rex attendens iudicium huiusmodi primae esse instantiae, ac saepius contingere partes ad invicem litigantes iura sua probationes et alia documenta in ipsa prima instantia deducere non posse, cumque appellationis remedium partibus ipsis ut praefertur praeclusum foret, multoties evenire, quòd partes ipsae contendentes injustè gravabantur, Proinde statuit et ordinavit, quòd causae lites et controversiae quaecunque tam civiles quam criminales aut mixtae coram dictis ordinariis iudicibus seu vicariis Jesu Christi Sancti Jacobi et de Avis militiarum praefatarum per ipsum Regem deputandis in prima instantia tractari ac finali sententia decidi et terminari deberent, ita quod si alicui ex partibus aliquod gravamen vim diffinitivae habens seu per eandem diffinitivam irreparabile in eodem iudicio inferretur, pars ipsa laesa ad praedictam mensam conscientiae et militiarum appellare et recursum habere posset et valeret, illiusque deputati gravamine correcto seu reiecto, causam ipsam ad eosdem judices remitterent, donec ipsi ut praefertur illam finali sententia terminarent, si vero ab eadem sententia partes ipsae appellare aut de nullitate dicere vellent, causa appellationis huiusmodi per eundem Regem magnum Magistrum seu administratorem praefatis deputatis mensae conscientiae et militiarum audiendam cognoscendam et decidendam committere deberet, ipsique causam eandem finali sententia prout iuris ratio dictaret, etiam terminare deberent, quod si ex ultimo dicta sententia aliqua partium se gravatam sentiret, tunc Maiestatem suam supplicaret, ipsaque Maiestas regia per se ipsum unà cum personis ad id per eum deputandis, causam tam praetensi gravaminis, quàm totum principale negocium maturè discutere et cognoscere, atque omnibus deducendis et allegandis coram se deductis et allegatis finaliter decidere eiusque sententia quacunque appellatione reiecta debitè executioni demandari deberet, prout in ipsius Regis magni Magistri patentibus literis seu alia scriptura aut ordinatione plenius dicitur contineri. Et sicut eadem expositio subiungebat, licet ipse crederet statutum et ordinationem praedicta valida et efficacia fore, ne aliquando contingeret de illarum viribus haesitari, nobis humiliter supplicari fecit, ut statutum et ordinationem sua huiusmodi confirmare et approbare, aliàsque in praemissis providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur quorum est catholicorum

« AnteriorContinuar »