Imágenes de páginas
PDF
EPUB

te, et alias prout tibi videbitur, delegare. Atque in ecclesiis ac monasteriis aliisque locis piis derelictis, administratores ad tempus sive in perpetuum, ubi expedire judicaveris, apponere. Et monasteria quaecumque monialium ac quorumcumque ordinum, non tamen societatis Jesu, in regno praefato existentium, fundare ac erigere, illisque beneficia simplicia tantum, nec residentiam requirentia, applicare ac unire; nec non in usum belli pro catholica religione excitati vel excitandi bona monasteriorum aut ecclesiarum, non tamen cathedralium aut collegiatarum aut curam animarum habentium, usque ad summam scutorum quinquaginta millium una vel pluribus vicibus, uni vel pluribus viris catholicis tantum alienare; Concilium generale nationale convocare, in eoque nostro vel apostolicae Sedis nomine praesidere, ac decreta in eo quaecumque facere, non tamen publicare, nisi a Sede apostolica prius fuerint confirmata. Praeterea archiepiscopis, episcopis aliisque ecclesiasticis qui in Concilio supremo, seu alias in causis criminalibus, etiamsi inde mors vel mutilatio membrorum sequatur, vota dare tenentur, ut id sine ullo irregularitatis incursu facere possint, dummodo per ipsosmet sententiam mortis aut mutilationis membrorum non ferant nec illam subscribant, indulgere. Nec non duodecim viros quos videris sive, nobiles sive gradu et doctrina aliisque virtutum meritis praestantes, ac nostri ac dictae Sedis in primis devotos Clericos, in nostros et dictae Sedis notarios, auctoritate nostra apostolica recipere, admittere et creare, ac illos aliorum nostrorum, et dictae Sedis notariorum numero et consortio favorabi liter aggregare; illisque ut etiamsi habitum et rocchettum non deferant, nihilominus omnibus et singulis favoribus, honoribus, praeeminentiis, indultis, privilegiis, exemptionibus et praerogativis, quibus alii nostri et

ejusdem sedis notarii tam de jure quam de consuetudine utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum, absque tamen nostrorum et ejusdem sedis notariorum de numero participantium praejudicio, et citra exemptiones a Concilio Tridentino sublatas ; et facultates legitimandi, ad gradus promovendi, ac notarios creando, aliaque similia privilegia eisdem notariis de numero participantium concessa, seu ab eis praetensa, quibus notarii a te creandi nullibi uti valeant ; et si secus ab eis fieri contigerit, irritum et inane existat, uti, potiri et gaudere possint et valeant, concedere et indulgere. Ac illos qui enorme duelli crimen commiserint, vel duellis huiusmodi interfuerint, aut quoquomodo auxilium, consilium vel favorem praestiterint ab excommunicationis aliisque sententiis, censuris et poenis ecclesiasticis propterea incursis, auctoritate nostra absolvere. Et Christifidelibus in articulo mortis constitutis benedictionem pontificiam impartiri, et ut concessiones, gratiae et literae per te vigore praesentium concedendae, sublatis obstaculis, suum sortiantur effectum, quascumque personas ad effectum dumtaxat omnium et singulorum praemissorum consequendum, ab omnibus et quibuscumque excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis si quibus quomodolibet innodati fuerint, dummodo in eis per annum non insorduerint, absolvere et absolutos fore censere, judicis assistentes, commissarios executores pro praefatorum et literarum tuarum executione et observatione delegare; mandata, prohibitiones, monitoria etiam sub censuris et aliis poenis praefatis caeterisque bene visis remediis, etiam appellatione postposita, decernere, et omnia et quaecumque alia in praemissis et circa ea neces

saria et quomodolibet opportuna facere, decernere et exequi etiam per alium seu alios possis et valeas, auctoritate nostra apostolica praefata tenore praesentium plenam et liberam licentiam, facultatem et auctoritatem concedimus et impertimur. Decernentes te omnibus facultatibus et concessionibus praefatis, etiam cum derogationibus, suspensionibus, indultis irritantibus, aliisque decretis et clausulis necessariis et opportunis ac in litteris apostolicis concedi et extendi solitis, libere et licite uti posse, ac in concessionibus, dispensationibus, aliisque gratis per te auctoritate praesentium tuique officii faciendis, soli narrativae tuae, ac etiam solis concessionibus et literis tuis absque praesentium insertione seu exhibitione, aut notarii testiumve adhibitione stari, nec ad id alterius probationis adminiculum requiri, sicque per quoscumque judices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores ac S. R. E. cardinales in quavis causa et instantia, sublatis eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari et definiri debere, ac irritum et inane, siquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigeret, attentari. Non obstantibus literis fel. rec. Sexti papae quarti praedecessoris nostri, quibus inter alia cavetur expresse quod Nuncii dictae Sedis, tam quoad beneficia conferenda, quam dispensationes et alias gratias concedendas, facultatibus uti non possint, nec quaevis clausulae in literis facultatum huiusmodi appositae adversus dictas literas quidquam suffragentur, nec non defectibus et aliis praefatis ac Lateranensis novissime celebrati de certo notariorum numero, etiamsi ad illum nondum deventum sit, cui per hoc alias non intendimus derogare. Nec non piae mem. Bonifacii Papae Octavi similiter praedecessoris nostri de una, et Concilii generalis de duabus dietis

ac aliis apostolicis, et in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, etiam specialem et individuam mentionem et expressionem requirentibus ; nec non Cancellariae apostolicae regulis, nullis prorsus exceptis, et quae sigillatim in quaque re exprimi et extendi possint. Statutis quoque et consuetudinibus Ecclesiarum et Monasteriorum, universitatum, collegiorum, civitatum et locorum quorumlibet dicti regni ; nec non ordinum quorumcumque etiam juramento, confirmatione apostolica, vel alia quavis firmitate roboratis, etiamsi de illis servandis, et non impetrandis literis apostolicis contra illa et illis etiam ab alio vel aliis impetratis, seu alias quomodolibet concessis non utendo personae praestiterint eatenus, vel in posterum forsan praestare contigerit juramentum a quibusvis aliis privilegiis et indultis apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumque, etiam Cisterciensium et Cluniacensium ordinum, quae praemissis quovis modo obstare videantur ; per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat, quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris tuisque literis mentio specialis; quae quoad hoc nullatenus cuiquam suffragari volumus; quibus omnibus et singulis caeterisque contrariis quibuscumque, ubi et quando expediet, secundum rei casus, exigentiam in genere vel in specie, ac tamen coniunctim quam divisim, prout tibi placuerit valeas derogare ac super his indulgere; quodque aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus, speciales vel generales, etiamsi per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum, vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus personas in quarum favorem per te de beneficiis praefatis providebitur, et

alias disponetur, in eorum assecutione volumus anteferri; sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum praejudicium generari; seu si locorum ordinariis et collatoribus vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad illorum collationem, provisionem, praesentationem, electionem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectandam, nulli valeat provideri per literas apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dictae Sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat, per quam praesentibus nec non literis per te earumdem vigore concedendis non expressam vel totaliter non insertam, effectus earum impediri valeat, quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in eisdem literis mentio specialis. Volumus autem ut praesentium transumptis etiam impressis manu regentis cancellariae tuae et sigillo tuo obsignatis, eadem prorsus fides in iudicio et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XV Martii MDCXLV. Pontificatus nostri anno primo.

M. A. MARALDUS.

« AnteriorContinuar »