Imágenes de páginas
PDF
EPUB

simus, pro Deo et pro salute animarum nostrarum, abbatie Sancte Marie de Munte Morelli et canonicis ibi Deo servientibus medietatem decime illius quam possedebamus apud Beneium, de feodo quod fuit Willelmi comitis de Magnavilla, habendam et possidendam prefatam medietatem decime illius in omnibus prefatis canonicis in liberam et perpetuam elemosinam. Et nos prefati prefatam medietatem predicte decime debemus garantizare predictis canonicis, et, nisi poterimus eis garantizare, debemus eis excambiare ad valitudinem in hereditate nostra apud Funtes et in advenienti loco. Et, propter hoc donum, prefati canonici dederunt nobis caritative de caritate domus sue L libras Turonensium. Et, ut hoc donum ratum sit et stabile in perpetuum, nos presentem cartam munimine sigillorum nostrorum confirmavimus; testibus his Petro de Teilleio, tunc baillivo Cadomi, Roberto de Vaace, Willelmo capellano, Juliano, Sellone de Corcella, Radulfo de Ruperia, Osmundo Peisson, Osmundo de Arre, Johanne Pigace et pluribus aliis in plena assisa.

(Original. Fragment de sceau en cire brune, dont le champ est occupé par une quintefeuille. Les deux autres sceaux ont entièrement disparu).

Le Bény.

XXXV.

VERS 1210.

Carta confirmationis Pagani de Mes Heudin, pro quadam portione decime de Bene.

Bene.

Noscant presentes et futuri quod ego Paganus de Meso Heudini concessi et graantavi donationem illam totam integre quam Philipus de Rosello et Odierna, uxor ejus, et sui participes, scilicet Ranulfus Haveron et Willelmus Valoger, de Funtibus, fecerunt abbatie Sancte Marie de Munte Morelli, pro salute animarum suarum, de medietate decime quam tenebant de feodo meo apud Bene, in omnibus salvo jure meo omni quod capiebam in feodo illo prius, in hoc quod eis remanet feodi illius. Et ut hoc ratum sit in perpetuum, pro salute anime mee, hoc munimine sigilli mei confirmavi; testibus his Petro de Teilleio,

tunc baillivo Cadomi, Roberto de Vaaceio, Willelmo Capellano, Juliano, Sellone de Corcella, Radulfo de Ruperia, Osmundo Peisson, Osmundo de Arre, Johanne Pigace et pluribus aliis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Notum sit presentibus et futuris quod ego Osmondus l'eisson volo et concedo, pro salute anime mee, quod si Philipus de Rosel et Odierna uxor ejus, et Ranulfus Haveron et Willelmus Valoger non poterint garantizare canonicis de Munte Morelli donum quod eisdem canonicis fecerunt de medietate decime sue apud Bene, de feodo quod fuit Willelmi comitis de Magnavilla, quod ipsi faciant et possint facere excambium illud predicte decime in feodo quod ipsi prefati tenent de me apud Funtes, et, ad garantizandum de hoc concessum meum, prefatis canonicis hanc cartam sigillo meo confirmavi. Testibus his : Petro de Teilleio, tunc baillivo Cadomi, Roberto de Vaace, Willelmo capellano, Selione de Corcella, Radulfo de Ruperia, Johanne Pigace, Osmundo de Arreio et pluribus aliis, in plena assisa.

(Original, sceau absent).

Le Bény.

XXXVII.

VERS 1220.

Carta Philippi Fouberti, presbiteri, de donatione cujusdam terre apud Molineax.
Molineax in parrochia de Bene.

Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Philippus Fouberti, Le Bény. presbiter, salutem in Domino. Noverit universitas vestra me, pro salute anime

mee et antecessorum meorum, dedisse et in puram et perpetuam elemosinam concessisse ecclesie Sancte Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus terram meam sitam in parrochia de Molineax, que vocatur le Val Odelin, tenendam et habendam eisdem canonicis libere et quiete absque reclamatione mei vel heredum meorum. Et istam predictam elemosinam ego et heredes mei predictis canonicis contra omnes gentes tenemur garantizare. Quod ut hoc ratum et stabile in perpetuum permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi.

(Original, sceau absent).

Le Bény.

XXXVIII.

1232.

Littera plurimorum donorum factorum in parrochia de Beneyo.

Noscant presentes et futuri quod ego Willelmus Osberti et Rogerus frater dedimus in perpetuam elemosinam, pro remissione animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum, omni reclamatione nostri et heredum nostrorum remota, conventui Sancte Marie de Monte Morelli decimam quinque acrarum terre site in territorio Beneii; quarum quinque virgate site sunt in capite crupte Willelmi de Braquevilla, et vII virgate ad Crucem Cauvin et quinque virgate ad cheminum de Cadomo, juxta terram Sellonis Le Ros, et virgala et dimidia ad Altas Cruptas, et una virgata in via Bruerie, juxta terram Roberti Esquinart, et una virgata ad Caveam Berengiere. Et nos et heredes nostri predictam decimam predicto conventui contra omnes garantizare debemus; et, si garantizare non poterimus, equivalenter excambiare tenemur. Proinde predictus conventus dedit nobis LX solidos Turonensium de caritate sua. Quod ut ratum habeatur et stabile, cartam presentem sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum fuit hoc mense januarii anno Verbi Incarnati M CC XXX II, coram parrochia de Beneio.

(Original, les deux seaux absents).

XXXIX.

1235.

Carta Johannis Osberti, pro dimidia acra terre in territorio de Beneio.

Noscant omnes presentes et futuri quod ego Johannes Osberti dedi et concessi in perpetuam elemosinam, pro salute anime mee et antecessorum meorum, abbacie Sancte Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus dimidiam acram terre site ad Capud (sic) Rue juxta terram Willelmi Le Bedel in territorio Beneii, omni reclamatione mei et heredum meorum remota, tenendamTM et possidendam in perpetuam elemosinam predicte abbacie et canonicis predictis in pace, libere et quiete de omnibus ad me et ad heredes meos pertinentibus; ita tamen quod abbas predicte abbatie et canonici predicti reddent annuatim per meam manum et heredum meorum capitali domino pertinencia. Et ego et heredes mei terram predictam predicte abbacie et canonicis predictis in perpetuam elemosinam contra omnes homines garantizare debemus, et, si garantizare non poterimus, in feodo nostro ad equivalentiam tenemur excambiare, et omnes expensas et omnia dampna restituere. Pro hac equidem concessione abbas predictus et canonici predicti dederunt michi in caritate sexaginta solidos Turonensium. Ut hec elemosinatio perpetue firmitatis robur obtineat eam preser.tis scripti testimonio et sigilli mei appositione dignum duxi roborare. Actum fuit hoc mense julii anno gracie м cc xxx quinto, coram parrochia de Beneio. (Original, sceau absent).

Le Bény.

XL.

VERS 1200.

Donum Hugonis de Berneriis, de pluribus terris apud Bernieres, Courseulle et Courtisigney.

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod cgo Hugo, nepos Osberti de Berneriis, dedi et concessi, assensu et voluntate Willelmi el Henrici, nepotum

Bernières.

meorum, ecclesie Sancte Marie de Monte Morelli, pro amore Dei et salute anime mee, cum Ranulfo filio meo, tres acras terre et unam virgatam quarum una acra est apud Bernerias ad Pirum, juxta terram Radulfi filii Durandi; in Perruqua una acra, juxta terram Sansonis de Graeio; et apud Curcellas ad Hoguct dimidia acra, juxta terram Willelmi Pilet; ad Vallem Ponti tres virgate, juxta Ricardum Malveisin; et apud Curtiseigneum I sextarium frumenti de redditu et duos capones et xxx ova que reddet Boenveisin, clericus, de tribus virgalis terre quas de me habebat, habendum et tenendum de me et heredibus meis in perpetuam elemosinam libere et quiete in omnibus que ad me pertinent. Et ut ratum et inconcussum in posterum teneatur sigilli mei munimine confirmavi. Hujus autem donationis et concessionis sunt isti testes: Willelmus Herfrei, Bernardus Ursus, Hugo Pestel, Sello Gaipin, presbiteri, Robertus de Curcellis, Sello clericus, Ricardus de Berneriis, Johannes de Berneriis, Willelmus de Mesoardo, Willelmus de Brolio, Willelmus de Lu, Nicholaus Pestel, Robertus Harele et pluribus aliis (sic).

(Original, sceau absent).

(Voir la charte de Robert, évêque de Bayeux, ci-dessus no XIII).

XLI.

1233.

Bernières.

Carta Ranulfi filii A La Plusbele, de quibusdam datis apud Bernerias.

Bernerie.

Universis Christi fidelibus presentem cartam inspecturis Ranulfus filius A La Plusbele, clericus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra me, pro spe retributionis eterne et pro salute anime mee et antecessorum et benefactorum meorum, dedisse et concessisse Deo et abbatie Beate Marie de Monte Morelli et canonicis ibidem Deo servientibus terram quam habebam in parrochia de Berneriis, videlicet dimidiam acram in Valle Castelli sitam, juxta terram Willelmi Pestel de Ripa, et duas partes unius acre in eadem via, et dimidiam acram sitam juxta terram Roberti de Mesoart, ultra Sanctam Mariam, et virgatam et dimidiam sitam ad viam ante Le Fiz Berte, juxta Robertum Pestel, et terciam partem dimidie acre sitam ad Ruam, juxta terram Thome de Willon; et tene

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »